Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnis agens poenitentiam super culpam, quamvis gravissimam, inveniat veniam a Deo.
Tertio quaeritur, utrum omnis agens poenitentiam super culpam inveniat veniam, etiam quantumcumque peccaverit.
Rationes principales
Et quod non, videtur : II Machabaeorum 9, 13 : "Orabat scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus" ; loquitur de Antiocho, qui veniam petiit et propter multa scelera non invenit.
Item, ad Hebraeos 12, 17 Paulus, de Esau loquens, dicit : "Non invenit locum poenitentiae, quamquam cum lacrymis postulasset eam". Constans est quod poenitebat et petebat veniam et non invenit, et tamen non fuit multum enormis peccator : ergo multo minus qui sunt in gravibus peccatis.
Item, de angelo et de daemonibus dicit Isidorus, in libro De ordine creaturarum : "Non poenituerunt, et si poenituissent, veniam non. invenissent".
Item, sententia definitiva est irrevocabilis : ergo, si aliquis damnatus est per sententiam definitivam, quantumcumque poeniteat, non invenit veniam ; sed damnati poenitebunt, sicut dicitur Sapientiae 5, 3 : "Dicent intra se, poenitentiam agentes" etc. : ergo, cum eis nunquam detur venia, non omnis agens poenitentiam apud Deum invenit veniam.
Contra : Matthaei 18, 21 : "Quoties peccaverit in me" etc. ; et post : "Non dico tibi usque septies, sed asque septuagies septies", Glossa : "Finitum ponit pro infinito". Ergo, si praecepit nobis misericordiam ad infinitas culpas, si quaeratur ei venia, cum maiorem misericordiam faciat quam praecipiat et ipse sit misericordissimus, multo magis videtur quod ipse petenti sibi veniam parcat.
Item, Bernardus, in libro De gradibus humilitatis, dicit de diaboli damncitione : "Sic Deus temperavit in vindicta sententiam, ut, si vellet resipiscere, Deus veniam non negaret".
Conclusio
Quicumque agit poenitentiam propter Dei offensam, paratus ei facere emendam, invenit gratiam et veniam
Respondeo : Dicendum quod agere poenitentiam sive dolere de culpa commissa est dupliciter : aut propter laesionem naturae aut propter offensionem Maiestatis divinae et ipsius iustitiae.
Primam poenitentiam super culpa commissa habere potest quis ex sola natura sine aliqua gratia. Sicut enim homo naturaliter se diligit, ita etiam odit omne propter quod malum incurrit. Et haec poenitentia est in malis et in damnatis et erit aliquando in angelis malis, cum absorpti erunt a poenis. Sed in hac vivit et regnat mala voluntas, cum sit proprii boni amica ; ideo Deus eam non acceptat nec quis sic poenitens invenit gratiam vel veniam.
Alia est poenitentia, qua quis poenitet propter Dei offensam paratus ei facere emendam. Et haec non est sine divina gratia gratum faciente vel gratis data ; et haec adeo disponit ad gratiam, quod nullus est sic poenitens quin inveniat gratiam et veniam ; et ideo Deus nulli eam dat nisi cum quo proponit facere misericordiam. Et quoniam diabolus hanc habere non potest, ideo non potest habere veniam. Sed si per impossibile poneretur, quod diabolus hanc haberet, utique Dominus daret ei gratiam. Haec igitur est potissima causa irremediabilitatis peccati diaboli, quia non potest poenitere nec liberum arbitrium eius verti ad veniam petendam. Quae autem huius sit ratio, habet locum in secundo libro. Concedendum igitur quod omnis agens poenitentiam super culpam secundum assignationem praedictam, quantumcumque peccaverit, invenit veniam.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de Antiocho, dicendum quod poenituit propter laesionem naturae quam incurrerat, non propter divinam offensam. Unde non intendebat satisfacere pro offensa, sed, sicut patet ex Littera, desperabat, quamvis mentiendo contrarium diceret.
Ad illud quod obicitur de Esau, dicendum quod ipse similiter poenituit propter amissionem benedictionis et propterea nolebat facere emendam, sed potius de fratre quaerebat vindictam, sicut patet ex textu.