Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum necesse sit resurgere in aequali caritate vel etiam in maiori.

Rationes principales

Circa primum proceditur sic. Ad Romanos 8, 28 : "Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum", Glossa : "Etiam lapsus in mortale". Sed si resurgerent in minori caritate, non cooperaretur eis in bonum : ergo etc. Si dicas quod casus reddit cautiores et diligentiores, contra : augmentata una virtute, augmentantur et omnes : ergo, si aliquis. est prudentior etc.

Item, Dominus per Ezechielem, 18, 22, de peccatore poenitente : "Omnium iniquitatum eius non recordabor amplius". Sed, si minorem reddit caritatem, recordatur : ergo etc. Si dicas quod intelligitur de recordatione ad poenam aeternam, contra : diminutionem gratiae sequitur diminutio gloriae : ergo, si in minori caritate resurgit, minorem gloriam habebit : ergo, cum ablatio gloriae et diminutio boni aeterni sit poena, patet etc.

Item, Augustinus, Ad Macedonium, loquens de recidivantibus : "Deus facit oriri super tales lumen suum, nec minus tribuit quam ante tribuerat largissima dona vitae ac salutis". Si dicas : quantum est de se, contra : mensura gratiae est. secundum donationem illius : ergo, si prius magna et larga, et nunc ; et sic etc.

Item, ratione videtur, quia, sicut determinat Magister, per poenitentiam opera mortificata vivificantur, quia fiunt remuneratione digna : ergo remunerabuntur opera prius facta ; sed constat quod secundum quod meruerunt : ergo tantum habebunt gloriae ex quanta caritate sunt facta : ergo necesse est quod in aequali resurgat, cum nullus possit praemiari ultra quantitatem caritatis finalis.

Item, difficilius est resurgere quam resistere, ergo maioris virtutis et gratiae : cum ergo per gtatiam quam habuit non restiterit peccato, ad hoc quod resurgat necesse est habere maiorem

Item, Deus nihil mali permittit fieri de quo non eliciat bonum aequale vel maius, quia ; si hoc esset, aliquando turpitudo remaneret in universo. Ergo, si permittit hunc peccare peccato quod adimit tantum de gratia, necesse est quod tantum vel plus restituat.

Contra : Contingit perfectum cadere : sed, cum resurgit, statim non est perfectus, quia "nemo repente fit summus": ergo non necesse est quod resurgat in aequali.

Item, minima caritas potens est delere omnem culpam ; sed non est necesse isti de gratia nisi quantum sufficit ad delendam culpam : ergo non necesse est quod in aequali, si potest in minori.

Item, Deus in donatione gratiae de congruo considerat dispositionem suscipientis ; sed possibile est quod qui magnam caritatem habuit parum se disponat : ergo possibile est ipsum parvam caritatem recipere.

Item, "quanto gradus altior, tanto casus gravior", et quanto gravior est casus, tanto minus est homo dispositus ad gratiam : ergo ex hoc quod maiorem habuit caritatem minus est dispositus : ergo potius resurget in minori quam in aequali.

Item, iste nihil meretur propter caritatem a qua cecidit, similiter nec per aliquid quod habeat : ergo gratiae donatio omnino est a liberalitate Dei : ergo potest esse maior, minor et aequalis.

Conclusio

Probabilius est, quod resurgens per poenitentiam a peccato resurgat vel in maiori, vel in minori, vel in aequali gratia, secundum quod se melius praeparet et divina gratia dispenset

Respondeo : Ad hoc dixerunt quidam quod semper in aequali vel maiori oportet resurgere. Et ratio eorum super hoc est quod Dominus non permitteret electum cadere nisi videret quod deberet sibi prodesse. Ulterius dicunt quod Dominus semper electos in meliori statu vitae accipit ; tertio, quia remuneratur opus quantum meruit radix ex qua fuit. Sed positionem hanc, credo falsam, sicut monstratum est ; et rationem positioni minus congruam, tum quia fundatur super falsum, tum quia super incertum. Super falsum, in hoc quod dicit quod remuneratio operis respicit radicem ex qua facta sunt ; quod falsum est ; sed potius radicem, in qua reviviscunt ; nunquam enim remunerarentur nisi finalis caritas superveniret. Nihil enim efficaciter est dignum remuneratione sine finali perseverantia. Alia duo sunt dubia, scilicet quod Deus semper electos in meliori statu accipiat et quod semper prosit casus ad augmentum gratiae, cum videamus signa ad contrarium.

Ideo credo quod probabilior est alia opinio, quod resurgat in aequali et maiori et minori, secundum quod se melius praeparat et divina largitas dispensat.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod casus cooperatur in bonum, dicendum quod hoc dicitur, non ratione gratiae augmentandae, sed recuperatae conservandae. Et utilius est modicum de gratia habere usque in finem quam multum ad tempus tantum.

Ad illud quod obicitur, quod non recordatur Deus iniquitatum, dicendum quod verum est ; unde non dat ei minorem gratiam merito peccatorum, sed quia non bene se praeparat ad tantam gratiam.

Ad illud Augustini, Ad Macedonium, dicendum quod Deus paratus est, si homo se disponeret ; et hoc dicit pro aliquibus, non pro omnibus, quia illud Apostoli : Ubi abundavit etc., verum fuit alicubi, sed non ubique.

Ad illud quod obicitur de vivificatione, dicendum, sicut patebit, quod opus vivificari est dignum remuneratione fieri, et opera remunerabuntur secundum mensuram caritatis finalis.

Ad illud quod obicitur, quod fortius est resurgere, dicendum quod fortius quantum ad actum, sed non oportet quod ex fortiori habitu, quia nec in resistendo nec in resurgendo operari est necesse secundum totam virtutem voluntatis.

Ad aliud dicendum quod elicit bonum non facienti semper, sed in universo, et hoc est declaratio summae misericordiae et iustitiae ; et aliquo modo facienti, nisi negligat, quia habet maiorem occasionem fervoris et humiliationis ex ipso casu.

PrevBack to TopNext