Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum perfecta poenitentia restituat in pristinum gradum.

Secundo quaeritur, utrmn perfecta poenitentia restituat in pristinum gradum.

Et quod sic, videtur. Augustinus, in libro Quinque responsionum : "Poenitentia est res quaedam optima et perfecta omnes defectus revocans ad perfectum". Sed, si non revocaret in gradum pristinum, non esset perfecta revocatio : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia peccator Deum offendit, non tantum quia contra eius imperium facit, sed etiam in hoc quod se, servum suum et eius imaginem, deformat et peiorem reddit : ergo non potest perfecte reconciliari quamdiu aliquid manet minus bene quam ante, quia non tantum Deo restituit, quantum abstulit.

Item, perfectus medicus perfectum largitur antidotum ; sed perfectum antidotum non est nisi pristinam plene restituat sanitatem : cum ergo Dominus sit perfectus medicus animarum, patet etc.

Item, Dominus, cum, sanavit in corpore, semper restituit sanitatem pristinam perfecte, ergo similiter, cum sanat in spiritu ; sed sanat, in spiritu per poenitentiam ; ergo poenitentia pertecta restituit in pristinam sanitatem.

Contra : Possibile est, ut dictum est, resurgere in minori caritate et in eadem suam perficere poenitentiam : ergo poenitentia perfecta non restituit semper in sanitatem pristinam.

Item, aliquis per peccatum amisit virginitatem ; sed impossibile est ipsum ulterius virginem fieri : ergo impossibile est per poenitentiam in statum pristinum redire.

Item, gloria magna est homini in hoc quod nunquam offendit Deum ; sed eum qui poenitet post peccatum necesse est Dominum offendisse : ergo nunquam in statum pristinum et gloriam redibit.

Item, potentior est Baptismus virginitate et efficacior quam Poenitentia ; sed Baptismus nunquam reparat omnes defectus quos incurreramus per originale ; quod patet, quia remanet quadruplex poena animae et poena corporis multiplex : ergo nec poenitentia restituet omnia quae incurrimus per actuale.

Conclusio

Poenitentia et in duratione et in fervore perfecta restituit sanitatem, sed tantum quoad substantiam

Respondeo : Dicendum quod poenitentia perfecta potest considerari dupliciter : aut quantum ad durationem aut quantum ad durationem et fervorem. Si quantum ad durationem, ut scilicet ieiunet quamdiu imponitur et compleat quod sibi imponitur secundum rectam taxationem sacerdotis, non est necesse restitui in statum pristinum, quia ita negligenter potest exequi quod non praeparat se ad tantam gratiam quantam amisit. Si autem sit perfecta quantum ad fervorem et durationem, sic dico quod si ita ferventer poenitet et dolet de culpa secundum quod congruit ei qui de tanto statu cecidit, credo quod per hanc redit in pristinam sanitatem. Et de hac intelligit Augustinus et concurrunt praedictae rationes, quia antidotum illud operatur secundum congruentiam suscipientis. Intelligendum est tamen quod dupliciter est loqui de sanitate : aut quantum ad substantiam habituum gratiae et habilitatum naturalium ; et sic restituit in sanitatem pristinam. Est etiam loqui quantum ad aliquem statum sive integritatem vel decorem accidentalem, et quantum ad hoc non est necesse restitui ; et haec continuatio innocentiae et integritatis carnis etc.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod potest in minori resurgere et poenitentiam perficere, dicendum quod, si non negligenter perficit poenitentiam, ad ulteriorem gratiam se disponit.

2-3. Ad illud quod obicitur de virginitate et gloria illa de innocentia, dicendum quod quantum ad hoc non restituit, sed quantum ad omne quod fuit substantiale circa meritum.

Ad illud quod obicitur de Baptismo, quod non restituit, dicendum quod verum est ; et ratio huius est quia sanat tantum personam ; sed originale inficit et naturam et personam : et ideo non omnes poenae tolluntur. Non sic autem est in Poenitentia ; ipsa enim sanat morbum personalem tantum, et ideo totaliter et omnino sanat, cum perfecta est.

PrevBack to TopNext