Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra reprobavit Magister errorem qui attendebatur quantum ad poenitentiae iterationem. Hic reprobat errorem qui consistit quantum ad poenitentiae divisionem ; et hoc maxime ratione satisfactionis. Dicebant enim aliqui quod poterat quis poenitere et satisfacere de aliquo crimine ita quod de alio esset impoenitens.

Et quoniam iste error suam habebat defensionem, ideo haec pars dividitur in duas. In prima respondet et excludit defensionem quam habebat ex auctoritate Scripturae. In secunda defensionem quam habet ex auctoritatibus Patrum, ibi : Alias quoque auctoritates inducunt etc. Prima dividitur in duas. In prima respondet auctoritati. In secunda expositioni, ibi : Nam, etsi super eumdem locum Hieronymus etc. Quaelibet harum partium duas habet. In prima opponit. In secunda solvit : et hoc satis manifestum est in littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus