Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc verbo Isaiae quod est in littera : Lavamini, mundi estote ; ubi dicit Isidorus: Lavatur, et non est mundus, qui plangit quae gessit etc. Videtur enim male dicere, quia lavare non est aliud quam mundificare : ergo lavari et non esse mundum, non est aliud quam mundificari et non esse mundum, et ita sunt opposita. Item, cum dicit : Lavatur, qui plangit etc., aut intelligit de planctu exteriori aut de interiori. Si de exteriori, tunc ex hoc non lavatur. Si de interiori, tunc constans est quod iustificatur, si ex corde hoc faciat : ergo est mundus.

Respondeo : Dicendum quod differenter exponunt aliqui hunc locum. Quidam enim dicunt quod differt lavari et esse mundum sicut actus et habitus et sic qui poenitet, sed statim recidit, lavatur quidem, quia habet actum poeniteritiae, sed paulo post cadit, et ita non habet habitum, et ideo non dicitur mundus. Aliter exponitur, quod differt lavari et esse mundum sicut via et terminus sive dispositio et praeparatio ad aliquid. Fletus enim et dolor attritionis disponit ad poenitentiam. Cum quis ergo dolet et atteritur, lavatur, quia ad munditiam disponitur ; sed tamen, dum recidit, se iterum inquinat, et ideo non est mundus. Et est exemplum, si mulier pannum lavaret et statim post aliquantulam lotionem in lutum immergeret. Unde sermones sunt tropici et sunt secundum quamdam metaphoram exponendi. Quod quaeritur, cuiusmodi sit illa lotio, dico quod est interior, et non est contritionis, sed attritionis ; vel si est contritionis, non tamen denominat mundum, quia non perseverat, ut passio in tertia specie qualitatis.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: Nihil prosunt lamenta, cum replicantur peccata. Videtur enim falsum dicere, quia prosunt ad remissionem praeteritorum peccatorum, quia saltem illa dimittuntur : aliquid ergo prosunt, non ergo nihil. Item, si tu dicas, sicut Magister dicit, quod nihil prosunt ad salutem, ergo pari ratione deberet dicere quod nihil prosit Baptismus, cum replicantur peccata.

Respondeo : Dicendum quod intelligit de replicatione habituali, quia nihil prosunt lamenta, cum est voluntas replicandi, quia deest poenitentiae fundamentum, et ideo lacrymae illae sunt fictae. Vel dicendum, sicut dicit Magister, quod nihil prosunt ad salutem. Nec est simile de Baptismo, quia, quamvis ad salutem non prosit, quando peccata replicantur, prodest tamen propter impressionem characteris et quia confertur fundamentum omnium sacramentorum ; ideo non est simile. De poenitentia autem, cum homo peccat, nihil manet, et ideo iterari potest et debet.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Gregorius: Qui commissa plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subicit. Videtur enim male dicere, quia plangere commissa non est peccatum ; sed homo non subicit se poenae graviori nisi propter culpam : ergo etc. Item, plangere bonum est et poenale. : ergo potius disponit ad gratiam quam ad poenam.

Respondeo : Dicendum quod hoc non dicit de quocumque fletu, sed hypocritarum, qui in lacrymis exterius praetendunt sanctitatem et in corde portant iniquitatem ; et isti peccant dupliciter, et quantum ad tales loquitur Gregorius. Aliter potest dici quod loquitur de eo qui flet ordinate et in detestationem culpae, quod poenae graviori se subicit non propter fletum, sed propter contemptum. Fletus enim ille est ab aliquo dono Dei ; et cum iterat peccatum, contemnit donum Dei. Praeterea, in ipso fletu consideratur peccati enormitas ; ideo, cum iteratur, augetur offensa propter actualem considerationem. Unde sicut habitus scientiae aggravat, et tamen bonum est scire peccatum. et cognoscere, ita considerare et plangere peccati enormitatem est bonum ; et si quis post hoc peccat, aggravatur culpa per accidens.

Dub. IV

Item quaeritur de ista definitione Magistri : Poenitentia est virtus vel gratia, qua commissa mala etc. Videtur enim non esse conveniens, quia definitio totum esse rei debet indicare ; et partes Poenitentiae sunt confessio et contritio et satisfactio : unde videtur quod non solum per actum contritionis, qui est plangere et odire peccatum, sed etiam per actus alios deberet definiri. Item, poenitentia est respectu praeteritorum et non respectu futurorum : ergo male definitur respectu futuri, cum dicit : Et plangenda iterum non committere.

Respondeo : Dicendum quod actus principalis poenitentiae est actus cordis et actus interior ; et ideo per illum magis definit et ideo illum tangit explicite. Unde planctus non attenditur hic quantum ad effusionem lacrymarum exteriorum, sed interiorum, quia istae exteriores non sunt de esse, sed de bene esse. Nihilominus tamen alios actus includit ; cum dicit : Cum emendationis proposito , quia emenda fit per confessionem et satisfactionem ; et quoniam poenitentia, secundum quod virtus est, respicit emendam, et emenda non stat cum iteratione culpae : ideo ex consequenti respicit culpam non iterandam. Et ideo Magister definit per futurum, quia, quamvis poenitentia, ut est affectio, sit respectu praeteriti, tamen poenitentia-virtus etiam futurum respicit. Unde in definitione poenitentiae tangit Magister triplicem actum. Unus est actus poenitentiae secundum quod poenitentia ; et hic est dolere de culpa commissa. Alius est actus, secundum quod poenitentia est virtus ; et iste actus est velle emendare, et hunc tangit, cum dicit : Cum emendationis proposito etc. Tertius est annexus utrique, scilicet nolle offendere vel committere ; et iste perficit utrumque. Nullus enim vere poenitet de praeterito nec proponit emendam facere, nisi proponat ultra non offendere.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Et, si de peccato succedenti poenitentia agatur, et poenitentia quae praecessit et alia ante acta bona reviviscunt. Videtur enim secundum hoc quod vivificare sit actus poenitentiae. Sed contra : videtur quod magis iustitiae, quia mortuum vivificare non est aliud quam iustificare ; sed iustificatio est per generalem iustitiam : ergo et vivificatio ; et hoc videtur Ezechielis 18, 22 : "In iustitia, quam operatus est, vivet et non morietur". Item, videtur quod hoc sit fidei, Hebraeorum 10, 38 et Habacuc 2, 4 : "Iustus ex fide sua vivit". Item, videtur quod hoc sit caritatis, quia "caritas est vita animae", sicut dicit Augustinus et magister Hugo de Sancto Victore. Item, videtur multo magis esse gratiae, quia vita dividitur in vitam naturae, gratiae et gloriae.

Respondeo : Dicendum quod sicut vivere in naturalibus aliquando dicitur actus primus, aliquando dicitur signum vitae, sic etiam aliquando attribuitur vita ei a quo est, aliquando ei in quo manifestatur. Dicendum ergo quod illud quod vivificat, proprie gratia est ; illud autem per quod manifestatur, virtus est. Potest igitur manifestari vita ut in fieri vel ut in facto esse. Si ut in fieri, sic attribuitur virtuti poenitentiae, per quam manifestatur ipsa vivificatio, quia in contritione percipiuntur signa expulsionis peccati. Si ut in facto esse, sic potest manifestari vita quantum ad intellectum, et sic per fidem captivantem ; aut quantum ad affectum, et sic per caritatem vigorantem ; aut quantum ad effectum, et sic per iustitiam regulantem. Et ita patet responsio quare his attribuitur, et responsio ad obiecta, quia non attribuntur his vita tamquam principio, sed tamquam manifestativo ; et talia possunt esse plura.

Dub. VI

Item quaeritur de hac definitione Augustini quam ponit in littera : Poenitentia est quaedam dolentis vindicta etc. Videtur enim male dicere, quia nullus in eadem causa potest esse reus et iudex : ergo, si quis peccavit, non potest rationabiliter se punire. Item, homo magis tenetur ex caritate se diligere quam alium ; sed homo debet alii parcere, non.vindicare se : ergo non. debet vindicare nec vindictam de se exigere. Item, vindicta est solius Dei, sicut dicitur ad Romanos 12, 19 : "Mihi vindictam". Ergo poenitentia est solius Dei sive vindicta in poenitentia.

Respondeo : Dicendum quod ista ratio est conveniens, quia poenitentia-virtus est ad destructionem veteris hominis ordinata ; et nemo potest vitam novam inchoare nisi repudiet veterem ; et nemo potest Deo amicus effici nisi odiat quod Deus odit. Quia ergo Deus odit peccatum odio vindictae et ipsum peccatorem, ideo poenitens et peccatum debet odire et de se rationem et vindictam expetere.

Ad illud ergo quod obicitur, quod non pertinet, dicendum quod non pertinet ad ipsum, in quantum reus est, iudicare ; pertinet tamen iudicari, in quantum reus est, et iudicare, in quantum iustus. Unde ipsa ratio, conformata legibus aeternis, se ipsam punit, ut conformis fuit legi peccati ; et sic accipit auctoritatem a Deo, et non ipsa punit, sed Deus. Item, Deus inseruit homini naturale iudicatorium, cui commisit regnum animae iudicandum ; et liberum arbitrium, illi conformatum, debet vindicare transgressionem et in se ipso, non auctoritate sua, sed Dei et naturalis iudicatorii, quod non errat. Cum ergo dicitur quod non est idem reus et iudex, verum est : idem secundum idem.

Quod obicitur, quod debet parcere, dicendum quod, etsi homo debeat parcere iniuriam suam, tamen iniuria Dei vindicanda est ab eo cui commissa est cura ; et quia homo iniuriatus est Deo, ideo debet esse minister Dei in parte ista.

Ex hoc patet ultimum, quod vindicta est Dei ; verum est de vindicta qua aliquis vindicat se, quia nullus debet se vindicare, sed debet vindicare alium de se vel de alio. Vel dicendum quod Dei est tamquam principalis auctoris, hominis tamquam ministri.

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: Semper doleat et de dolore gaudeat. Videtur enim male dicere, quia gaudium et dolor sunt opposita ; et opposita non sunt nata simul inesse eidem. Ergo impossibile est quod semper doleat et gaudeat. Si tu dicas quod dolor de peccato et gaudium de dolore non habent oppositionem, contra : videtur quod habent oppositionem, quia, sive de eodem sive de diversis, impossibile est quod eadem anima simul sit tristis et gaudens : ergo impossibile est quod semper doleat et gaudeat. Item, in dolore movetur cor secundum constrictionem, in gaudio secundum dilatationem ; sed non potest simul et semel moveri oppositis motibus : ergo etc. Si tu dicas quod gaudium est secundum quid et dolor simpliciter, contra : nulla est virtus in qua non sit delectatio, et si virtus simpliciter, est delectatio simpliciter ; virtus enim delectat suum possessorem. Item, gaudium est de praesentia rei amatae ; ergo, si poenitens multum desiderat dolere, videtur quod si multum dolet, gaudet simpliciter.

Respondeo : Dicendum quod utrumque est in vere poenitente, scilicet dolor et gaudium ; nec unum diminuit alterum, sed perficit ; sicut velle dolere vel desiderium.doloris dolorem non minuit, immo auget, sic et gaudium. Nam in poenitentia, cum sit virtus, non tantum est dolor, sed dolor voluntarius ; et cum quis habet quod amat et desiderat, necessario gaudet : ideo poenitens, cum habet dolorem quem desiderat, gaudet ; nec gaudium removet dolorem, immo perficit, et simul est dolor et gaudium, sicut Augustinus de se dicit, IV Confessionum, quod solus fletus erat sibi dulcis, loquens de amico mortuo, et hoc erat propter doloris vehementiam ; sic et in proposito.

Quod ergo quaeritur : quomodo possibile est esse simul ? dici potest quod vel non sunt in eadem potentia, sed in diversis, ut dolor sit in sensualitate et gaudium in ratione ; et tunc nullum est impossibile quod una vis gaudeat de dolore existente in alia. Vel dicendum quod sunt in eadem vi secundum quod supra se convertitur ; unde sicut non cum actu simplici, sed composito, vis intellectiva convertitur supra peccatum et supra dolorem, sic nec affectus. Unde sicut in ratiocinatione dicimus quod est actus unus, tamen intellectus convertit se supra plura, quae diversimode cognoscit, sic et affectus consequens sine aliqua repugnantia diversimode afficitur. Et sic patent obiecta.

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister, quod istud : Poenitentia est vindicta semper puniens etc., intelligitur de poenitentia perfectorum. Videtur enim male dicere, quia Augustinus dicit quod si poenitentia finitur, nihil relinquitur de venia. Ergo semper punire spectat ad omnes.

Respondeo : Dicendum quod perfectus dicitur dupliciter : aut quantum ad temporis durationem aut quantum ad status sublimitatem. Prima perfectio est quae condividitur contra incipientes proficientes secundum profectum temporis. Alia perfectio consistit in operibus supererogationis ; Magister autem intelligit de perfectione primo modo et vocat perfectorum poenitentiam, quae durat usque ad finem vitae ; et de hac dicit intelligi illud Augustini, quod semper punit. Notandum tamen quod semper punire debet non simpliciter, sed quamdiu durat culpa. Et sic patet illud.

Dub. IX.

Notandum super hoc quod dicit, quod solemnis poenitentia fit extra ecclesiam , ubi quatuor sunt notanda : primo, qualis sit sive quae sit eius forma ; et dicendum quod poenitentia solemnis est poenitentia addens super publicam, quia non tantum est in manifesto, sed quia fit cum solemnitate quadam. In capite enim Quadragesimae eicitur poenitens extra ecclesiam nec admittitur usque ad diem Coenae, et tunc etiam non communicat. Eicitur autem a persona authentica, sicut ab episcopo, praesentibus sacerdotibus qui noverunt culpam.

Secundo notanda est ratio huius solemnitatis triplex : una est ad terrorem aliorum, alia propter erubescentiam delinquentis et tertia propter significationem eiectionis Adae de paradiso. Unde hoc debet cum crebris suspiriis denuntiare episcopus, et ita eicitur sicut Adam eiectus fuit de paradiso ; et ideo non est iteranda. Et de hoc habetur L distinctione ; capitulo Poenitens et capitulo sequenti, et eadem distinctione, capitulo : Si quis post remissionem, paragrapho Potest et aliter.

Notandum est etiam quod haec poenitentia non imponitur nisi pro gravi et enormi culpa, maxime pro culpa quae totam urbem commovit, sicut ibidem dicitur. Nec imponenda est sacerdotibus propter reverentiam Ordinis ; potest quidem imponi publica poenitentia pro peccato manifesto.

Quarto notandum quod poenitens non reconciliatur solemniter nisi ab episcopo vel sacerdote de mandato episcopi, praesertim in articulo necessitatis. Reconciliari autem, potest in octava Paschae, si bene poenituerit, et habere ingressum ecclesiae ; sin autem, manebit sic usque ad finem vitae ; et de hoc dicitur Causa XXVI, quaestione 6.

Dub. X.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod hoc in quibusdam Ecclesiis non servatur. Videntur enim tales Ecclesiae peccare, cum faciant contra rationem sacramenti et significationis solemnis poenitentiae.

Respondeo : Dicendum quod hoc non est de necessitate poenitentiae, sed solum de bene esse ; tamen, ubi sunt gentes durae, haec poenitentia iteratur ex causa, ut duritia confringatur multiplici confusione, quae unica non confringebatur ; et vix talibus posset imponi poenitentia occulta ita diuturna. quod susciperent vel servarent : ideo talis poenitentia iteratur ex causa.

Dub. XI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod vero poenitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur. Videtur enim male dicere, quia super illud Amos 1, 3 : Super tribus sceleribus Damasci et super quatuor non convertam eum, Glossa Hieronymi: Quarto eadem peccata committenti nec poenitentiam nec indulgentiam se daturum denuntiat. Ergo non videtur quod frequenter, sed tantum ter. Respondeo : Dicendum quod Hieronymus intelligit quod primum peccatum sit consentire in corde, secundum est facere in opere, tertium est vertere in consuetudinem, quartum est finaliter non poenitere ; et de hoc nec poenitentiam.dat nec veniam, quia post mortem non est locus poenitentiae. Ab aliis tribus liberat et dat poenitentiam et veniam simul, sicut probatur et innuitur in resuscitatione trium mortuorum, quorum unum suscitavit in domo, alium in porta et tertium in sepulcro.

Dub. XII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Chrysostomus : Etiam si ad summum quis perveniat malorum. Videtur enim male dicere, quia nullus est ita malus quin adhuc possit peccare : ergo nullus est ita malus quin adhuc possit fieri deterior. Item, in Psalmo [73, 23] dicitur : "Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper". Ergo , si semper crescit, nunquam est status quantum ad actum.

Respondeo : Dicendum quod hoc potest intelligi secundum actum, ut ita sit malus quod nullus peior ; non intelligitur secundum potentiam. Vel dicatur quod hoc intelligitur secundum genus peccati, quod, si aliquis peccet enormissimo peccato, adhuc Deus paratus est parcere, dum est in via ; et hoc vocat summum malorum : quia est malum contra gratiam divinam, ut fornicatio ; et est malum contra gratiam et rationem, ut periurium ; et est malum contra gratiam, rationem et naturam, ut sodomia, et illud est pessimum, vel si quod aliud genus peccati sit peius, ut blasphemia in Deum sive spiritus blasphemiae.

Dub. XIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod David deliquit in populi enumeratione. Videtur illud verbum Augustini falsum, quia Moyses numeravit populum, Numerorum 26, 2, et similiter Saul, I Regum 11, 8 ; et tamen neuter peccavit : ergo pari ratione nec David. Item, David peccavit : ergo non debuit populus puniri, sed potius ipse qui peccaverat.

Respondeo : Ad primum dicendum quod Moyses numeravit mandata Domini, et Saul propter expeditionem ad pugnam ; sed David propter superbiam ; volebat enim gloriari in multitudine populi numerosa.

Quod quaeritur : quare punitus est populus ? respondetur : propter connexionem populi ad principem, propter quam etiam puniti sunt filii Israel in peccato Achor, Iosue 7, 1. Vel potest dici, et melius, quod Dominus punivit principem in populo, ut in eodem puniretur in quo gloriabatur, sicut aliquis punitur in sua possessione. Aestimant tamen aliqui quod iusto Dei iudicio permissum sit hoc, ut illi punirentur qui adhaeserant Absalon. Figura tamen et instructio in hoc magna fuit, ut ostendatur quantum malus praelatus et eius peccatum obest subditis et quantum eius oratio prodest in ipsius poenitentia et sanctitate.

PrevBack to TopNext