Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum possibile sit Deo reconciliari per satisfactionem.

Rationes principales

Circa primum ostenditur quod sit possibile Deo reconciliari : Per definitionem eius quod est satisfacere, quia dicit Anselmus: "Satisfacere est honorem debitum Deo reddere". Sed hoc est possibile homini : ergo possibile est satisfacere.

Item, quanto is contra quem delinquitur misericordior est, tanto minorem exigit poenam ; et quanto minorem exigit poenam, tanto facilius et possibilius est ei satisfacere ; sed Deus est multo misericordior homine : ergo, si potest homini satisfieri, et Deo.

Item, sufficienter aliquis punitur, quando tantum datur ei tormentum, quantum fuit delectamentum, quia haec est iustitia legis Moysaicae : Deuteronomii 25, 2 : "Iuxta mensuram peccati erit et plagarum modus" etc. ; et legis divinae : Quantum se glorificavit etc. Sed aliquis potest sibi hoc facere : ergo potest Deo satisfacere.

Contra : Tanta est offensa, quantus is est qui offenditur ; sed Deus est infinitus, qui offenditur in peccato : ergo et offensa. Sed quanta est offensa, tanta debet esse satisfactio, alioquin non fit satis : ergo in infinitum oportet quod homo se puniat. Sed hoc est impossibile alicui : ergo non potest Deo satisfacere homo de peccato.

Item, peccatum diaboli peccatum nostrum non excedit in infinitum, immo quanto eius culpa excedit humanam, tanto virtus naturae ad sustinendum mala et faciendum bona est fortior ; sed diabolus non potest satisfacere : ergo nec homo.

Item, primus parens non potuit de culpa sua satisfacere, quia, cum esset homo, voluit in scientia assimilari Deo ; ideo ad satisfactionem necesse fuit quod Deus fieret homo ; sed quilibet peccator praefert voluntatem suam voluntati divinae : ergo non potest satisfacere.

Item, nullus de originali potuit satisfacere nisi pet mortem Christi ; sed multo minus ponderat originale quam actuale : ergo etc.

Conclusio

Possibile est homini Deo satisfacere quod duplici via explicatur

Respondeo : Dicendum quod hic est unus modus dicendi satis probabilis, quod de omni eo quod est in peccato non.fit satisfactio, quoniam hoc est impossibile. Unde et Deus non exigit satisfactionem de omni eo quod est in culpa, sed aliquid condonat per misericordiam, de aliquo requirit satisfactionem per iustitiam, ut simul sit hic misericordia et veritas ; nec unquam est satisfactio, nisi praecedat condonatio, sicut nunquam est meritum nisi praecedat donum gratuitum. Unde notandum quod in peccato duo sunt, scilicet offensa Dei et libido deordinata. Offensa Dei est infinita, et pro illa non fit satisfactio ; sed Dei misericordia illam remittit suam dando gratiam. Libido autem perversa finita est ; et quia Deus iustus est, non totum remittit, sed pro illa exigit poenam condignam ; et quantum ad hoc possibile est Deo satisfacere.

Ad rationes

1-2. Et per hoc patet responsio ad duo prima : ad primum, quia non fit satisfactio de offensa ; ad secundum, quia diabolus non potest satisfacere propter impossibilitatem percipiendi gratiam in qua remittatur sibi divina offensa.

3-4. Patet etiam responsio ad tertium. Deus enim per misericordiam relinquit omnino offensam dando gratiam, sed satisfactionem exigit de ipso damno quod intulit sibi peccator per culpam et delectationem libidinosam. Et quia Adam intulit sibi damnum mortis et toti posteritati, ideo non potuit plene satisfacere nisi ille qui non esset mortis debitor et valeret totum genus humanum. Sed peccator quilibet, dum peccat, infert damnum in imaginis deformatione, quae reparabilis est, et infert damnum sibi, non aliis ; et ideo non est simile.

Alius etiam modus dicendi est satis probabilis et videtur rationabilis, quod, etsi divina misericordia relinquat offensam homini dando gratiam, non tamen ita omnino relinquit quin etiam exigat de offensa satisfactionem per iustitiam. Et quia homo non potuit pro tanta offensa satisfacere, ideo Deus dedit ei Mediatorem, qui satisfaceret pro offensa. Unde in sola fide passionis Christi remittitur omnis culpa ; sine fide enim nullus iustificatur. Et secundum hoc dicunt quod omnis satisfactio nostra virtutem habet a satisfactione Christi. Sed ipsa satisfactio Christi habet effectum in membris per sacramentum Baptismi plenum, per sacramentum Poenitentiae secundum partem, per fidem autem et ante Novam Legem et etiam post, ut in his qui non possunt confiteri, effectum habet adhuc minorem. Unde omnis satisfactio non tantum de peccato primi parentis, sed etiam de aliis, fundata est super satisfactionem Mediatoris.

Et secundum hanc viam facilis est responsio ad obiecta. Sicut enim offensa est infinita, sic quod Deus patitur est satisfactio infinita. Similiter secundum patet, quia diabolus non habuit mediatorem super quem posset fundari eius satisfactio. Similiter patet tertium de Adam, quoniam sicut ipse non potuit satisfacere de peccato suo, sic nemo posset sufficienter satisfacere de suo, nisi super satisfactionem passionis Christi per fidem esset fundatus.

PrevBack to TopNext