Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum possibile sit Deo satisfacere de uno peccato sine alio.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : I ad Timotheum 4, 8 : "Pietas valet ad omnia", Glossa : "Summa christianae disciplinae in pietate et misericordia est, quam qui sequitur, etiam si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit". Et constat quod intelligit de lubrico mortali, quia, si de veniali, etiam sine illa non periret : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia satisfactio respondet transgressioni ex opposito. Ergo, cum possibile sit transgredi successive, primo uno modo, deinde alio, videtur similiter quod et satisfacere primo de uno peccato, deinde de alio.
Item, alii peccato alia debetur poena et alia satisfactio : unde et alia imponitur. Esto ergo quod pro aliquo peccato imponatur poena debita ; si exsequatur illam, amplius non potest nec debet exigi ab eo aliquid ; sed potest exsequi. ommittendo culpam aliam : ergo etc.
Item, plus desiderat Deus satisfactionem sibi fieri a peccatore quam aliqis creditor solutionem a debitore ; sed creditur, qui multum desiderat solutionem, recipit solutionem de uno sine allo : ergo et. Deus satisfactionem de uno peccato sine alio.
Item, homo potest satisfacere de uno veniali, committendo etiam aliud : ergo pari ratione de mortali, aut quare non ?
Contra : Isaiae 58, 4 : "Ecce ad lites et contentiones ieiunatis" ; et post : "Numquid tale est ieiunium quod elegi ?" quasi dicat : Non. Ergo non placet Deo pro peccato ieiunium, quando ieiunando committuntur peccata.
Item, Gregorius, in Homilia : "Qui sic alia plangit ut alia committat, poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat".
Conclusio
Error est ponere quod peccator satisfaciat pro uno peccato persistens in alio
Respondeo : Dicendum quod aliqui posuerunt quod de uno peccato poterat fieri satisfactio, peccatore persistante in alio. Et ratio eorum erat divina benignitas, quae acceptat satisfactionem quantumcumque modicam. Sed tamen hi non consideraverunt sufficienter quid sit satisfacere. Non enim satisfacere dicit tolerantiam poenae tantum, quia Deus in malis nostris non delecatur, sed delectatur in iustitia voluntatis nostrae et reconciliatione, quae non potest haberi de una culpa sine alia, tum propter connexionem virtutum in una gratia, quae delet omnem culpam mortalem, cum habeat omnem virtutem connexam ; tum propter divinam largitatem, quae secundum partem non gratificat, immo omnem offensam condonat ; tum propter peccata mortalia, quae omnia.communicant in aversione et contemptu Dei et omnia sunt contra Deum et contra unum ; et ideo, si Deus remitteret culpam de uno sine alio, simul esset is, cui remittitur, amicus et inimicus, conversus :et aversus.
Et ideo, sicut dicit Magister, error est hoc ponere, quod homo satisfaciat Deo offendendo Deum, quia semper manet aversio et imaginis deformatio et inimicitia. Et ideo dicitur Ecclesiastis 9, 18 : "Qui in uno peccaverit multa bona perdet" ; et beatus Iacobus, 2 capitulo, 10 : "Qui offendit in uno factus est omnium reus", quia qui peccat in uno, non satisfacit pro aliquo, eo quod in omni peccato unus offenditur et impossibile est quod Deus sit amicus et inimicus eiusdem.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de illa Glossa, quod non peribit, dicendum quod intelligitur, quia operibus pietatis praeparatur ad gratiam, per quam satisfaciat de omnibus.
Ad illud quod obicitur de transgressione, dicendum quod non est simile. Quia enim mala facimus, ideo mali sumus ; et ideo, quia actus non sunt connexi, nec transgressiones ; sed non quia bona facimus, boni sumus, sed econtra ; et ideo oportet quod ante sit amicus, quam pro aliquo peccato satisfaciat ; et si amicus, ergo nullum peccatum habet mortale.
Ad aliud dicendum, quod isti peccato debetur tanta poena de se, nisi remittatur per gratiam, quam impossibile est illi persol vere, quia infinita ; et ideo nunquam taxari potest poena debita quousque manet in culpa.