Divisio textus
Divisio textus
Supra respondit Magister rationi sumptae ex sacra Scriptura. In hac parte respondet rationibus sumptis ex auctoritatibus Sanctorum et consuetudine Ecclesiae. Habet autem haec pars quatuor. In prima ponit rationes quae videntur facere ad huius erroris defensionem. In secunda vero ponit veras responsiones, ibi : His responderi potest etc. In tertia improbat falsam et quamvis probabilem responsionem, ibi : Quibusdam tamen videtur satisfactio etc. In quarta ad veritatis confirmationem et erroris confutationem adducit auctoritates probantes quod non possit fieri poenitentia de uno peccato, si quis permaneat in alio, ibi : Satis illis arbitror esse responsum.
Quaelibet autem partium posset subdividi in duas partes. Nam in prima ponit duas rationes. In secunda ponit duas responsiones ad praedictas rationes. In tertia primo ponit aliorum responsionem, deinde improbat. In quarta primo confirmai veritatem per auctoritates, secundo epilogat. Partes autem cuilibet inspicienti patent.
On this page