Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Non consurget duplex tribulatio. Videtur enim contrarium Ecclesiastici 11, 16 : "Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt". Item, in Psalmo [108, 29] : "Induantur sicut diploide confusione sua". Item, in Psalmo [10, 7] : "Ignis et sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum".

Respondeo : Dicendum quod tribulatio potest intelligi duplicari aut quantum ad subiectum punitum, aut quantum ad modum puniendi, aut secundum proportionem ad meritum, aut secundum diversitatem status. Dico igitur quod tribus modis duplicatur. Aut duplicatur quantum ad subiectum, quia duplex est hominis pars, scilicet corpus et anima, et duplex vis in libero arbitrio peccante. Ideo punitur homo in anima et corpore, in ratione et voluntate ; et iste est unus modus duplicandi. Alio modo duplicatur quantum ad modum puniendi, quia per carentiam et calorem, per ignem et frigus, sicut peccavit per timorem et amorem. Tertio modo duplicatur quantum ad statum, quia punitur quis in praesenti, et si est impoenitens, punitur in futuro. Sed quantum ad proportionem ad meritum non consurget duplex tribulatio, quia semper Deus punit citra condignum ; et hoc modo intelligitur auctoritas Prophetae. Secundum alias vias multae inveniuntur auctoritates ; sic etiam est intelligenda expositio Hieronymi sequens.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quinque modis flagella contingunt. Videtur enim insufficienter, tangere modos, cum multo plures assignari possint. Flagella enim sunt ad vitam aeternam ordinata et ad probationem et ad multa alia quae hic non tanguntur. Ergo videtur quod sit insufficiens.

Respondeo : Dicendum quod utilitates flagellorum possunt accipi ex Scripturis in generali vel in speciali. In generali omnes modi flagellandi ad hos reducuntur ; et hoc patet, si consideretur sufficientia.

Omne enim flagellum quod contingit, aut est ordinatum ad utilitatem flagellati aut ad gloriam flagellantis. Si ad utilitatem flagellati, aut ut promoveatur in bono, et sic primus mopus, et est exemplum de Iob ; aut ut conservetur, et sic secundus, et est exemplum in beato Paulo ; aut ut reducatur ad bonum, et sic tertius, et est exemplum in Maria, sorore Moysi. Aut ad gloriam flagellantis, et hoc dupliciter : aut ut manifestetur potentia in miserendo, et sic quartus, et est exemplum in caeco nato, quem Dominus illuminavit ; aut ut manifestetur potentia in iudicando, et sic quintus, et est exemplum in Antiocho.

Aliter possunt distingui, quia omne flagellum aut est ordinatum ad bonum aut contra malum. Si ad bonum, aut ad promovendum aut demonstrandum. Si contra malum, aut evitandum aut corrigendum aut vindicandum. Et secundum hocaccipiuntur quinque modi. Unde versus : Iob probat, inclinat Paulum, purgatque Mariam, Herodem punit, in caeco se manifestat. Sunt et alii modi speciales et. utilitates, qui his versibus continentur : Erudit et vertit, probat et laetum facit, arctat, Confortat, satiat, consummat, deinde coronat.

"Erudit, Ieremiae 6, 1 : Per omne flagellum erudieris, Ierusalem". Vertit, id est convertit, Psalmus [15, 4] : "Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt". Probat, Ecclesiatici 27, 6 : "Vasa figuli probat fornax". Laetum facit, Iacobi 1, 2 : "Omne gaudium existimate, fratres" etc. Arctat, Isaiae 28, 19 : "Vexatio dabit intellectum auditui". Confortat, Iob 6, 10 : "Haec sit mihi consolatio, ut affligens" etc. Satiat, id est fecundat, Exodi 1, 12 : "Quanto magis opprimebant, tanto magis multiplicabantur". Consummat, Matthaei 5, 10 : "Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam" etc. Coronat, II ad Corinthios 4 ; 11 : "Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis" etc. Omnes autem ad praedictos modos reducuntur. Hic tanguntur flagellorum utilitates, quae sub, tribus modis assignatis continentur, et amplius sunt duo modi.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit in primo modo : "Ut iustis per patientiam merita augeantur". Videtur enim male exemplificare, quia dicitur Iob 6, 2 : "Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui". Item, Gregorius, in Moralibus : "Quidquid mali patimur, pro peccatis nostris accidere mani festum est".

Respondeo : Dicendum quod causa dupliciter dicitur, scilicet proprie et communiter. Communiter, et sic dicitur causa sine qua non. Accipiendo igitur causam large pro causa sine qua non, sic omnis poena dicitur venire ob meritum culpae originalis, quia, nisi peccatum praecessisset, nulla esset poena. Si autem accipiatur proprie pro causa meritoria vel finali, sic non meruit Iob illam poenam. Et quod dicitur : Utinam appenderentur, hoc est potius ad oppositum, quia, sicut ipse dicit consequenter, quod poena improportionaliter excedit meritum.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit in ultimo modo : Vel ad initium poenae, ut Herodi. Videtur enim male dicere, quia Augustinus, De poenitentia : "Quidquid Deus permiserit pati, scias esse flagellum corrigentis, non damnantis". Item, quamdiu homo vivit, potest converti et potest mereri et est in statu viae : ergo non debet inchoari poena.

Respondeo : Dicendum quod flagellum inflictum habet comparationem ad infligentem et ad illum cui infligitur. De infligente autem est loqui quantum ad voluntatem antecedentem aut consequentem. Si quantum ad voluntatem antecedentem, sic omne quod Deus nobis facit et infligit in praesenti, ordinationem aliquam habet ad gloriam, quia secundum voluntatem istam vult omnes salvos fieri. Si autem quantum ad voluntatem consequentem, quia secundum hanc voluntatem vult secundum quod praescit, et praescit istum in malitia permansurum, poenam dicitur infligere invindictam gravis culpae.

Similiter de flagellato est loqui dupliciter : aut quantum ad statum, et qui est in statu in quo potest reverti, tam ipse quam poena aliquam habet ordinationem ad bonum. Aut contingit loqui quantum ad obstinationem animi, quae convertit benignitatem in iram et gratiam impugnat ; et sic sunt ei poenae in damnationem. Et sic patet utraque pars.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non praeveniri sententiam iudicis etc. Videtur enim male dicere, quia qui semel iudicatus est et punitus a sacerdote, amplius non iudicabitur nec punietur : ergo sententia iudicis praevenitur.

Respondeo : Dicendum quod sacerdos aut absolvit non absolutum et imponit minorem poenam quam debet ; et sic iudicat sententia hominis et non iudicis superni ; et hoc modo, si videatur praeveniri sententia iudicis, non tamen praevenitur, quia oportet hominem puniri in foro Dei. Aut sacerdos servato recto ordine et quantitate punit, et sententia sacerdotis est sententia Dei hic hominem absolventis ; et tunc non praevenitur, quia ipse iudex iudicat per ministrum suum, cui commisit ministerium ; quod tamen cassum est, nisi praecedat auctoritas Dei absolventis.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Levis culpa levi supplicio compensatur ; et exemplificat de Israelita qui collegit ligna in sabbato ; et ulterius de illo qui Israelitae maledixerat et qui etiam blasphemaverat. Et videtur in utroque male exemplificare, tum ratione poenae, tum ratione culpae. Ratione poenae, quia uterque occisus est et lapidatus ; et haec est gravissima poenarum, scilicet poena mortis. Item, de culpa vicietur falsum, quia blasphemia est gravissimum peccatum. Praeterea, transgressio mandati decalogi non est leve peccatum, maxime quia punitur poena mortis, quae erat poena debita enormissimis peccatis.

Respondeo : Dicendum quod Hieronymus non vocat supplicium mortis leve absolute, sed in comparatione ad poenam aeternam ; et levem culpam vocat tum propter hoc quod semel perpetrata est, tum etiam quia neutrum habebat deformitatem notabilem ; et ideo, si uterque voluit poenitere, de facili potuit misericordiam invenire et graves poenas evadere ; et uterque illorum occisus fuit ex rigore Legis, quae data erat in timorem. Et quod obicitur de blasphemia, dicendum quod, secundum Richardum de Sancto Victore, non omnis blasphemia est peccatum in Spiritum Sanctum, sed illa quae dicitur spiritus blasphemiae, quando quis voluntatem habet blasphemandi Deum. Sed illa quae dicitur ex quadam surreptione et animi conturbatione non est semper inter peccata enormia reputanda, quamvis et ipsa grave possit esse peccatum.

PrevBack to TopNext