Quaestio 1
Quaestio 1
Quid sit satisfactio.
Circa primum sic proceditur. Augustinus definit, et habetur in littera : "Satisfacere est peccatorum causas excidere et earum suggestionibus aditum non indulgere".
Rationes principales
Videtur primo ista definitio sive notificatio superflua, quia idem est prorsus peccatorum causas excidere et non consentire suggestionibus.
Item, videtur diminuta, quia hoc totum vere dicitur de eo qui a peccato cessat : ergo secundum hoc cessare a peccato habet completam rationem satisfactionis : ergo non oportet amplius facere.
Item, videtur falsa, cum dicit : "peccatorum causas excidere", quia hoc est solius Dei ; ipse enim est qui delet peccata.
Item, videtur falsi implicativa, cum dicit : peccatorum causas ; "peccatum enim nihil est": ergo non habet causas, quia "causa est cuius esse sequitur aliud". Si dicas quod non habet causam efficientem, sed deficientem, sed tunc, cum talis non sit nisi nostra voluntas, videtur quod oportet excidere voluntatem ; sed non voluntatem-potentiam, quia hoc est impossibile ; non voluntatem-affectionem, quia hoc est per Dei gratiam ; non voluntatem-actum, quia illa est ipsum peccatum. Si dicas quod causas idem est quod occasiones, contra : non est in nostra potestate vitare occasiones ; et iterum, esto quod eas non vitet, dum tamen non peccet, satisfacit.
Conclusio
Augustini definitio explicatur eo sensu, quod tangat emedam praesentem pro culpa praeterita et propositum vitandi futuram
Respondeo : Ad praedictorum evidentiam notandum quod haec notificatio tripliciter exponitur : uno modo, ut sequens pars sit expositio praecedentis, ut sit sensus : satisfacere est peccatorum causas excidere, id est motiva et occasiones ; et hoc quidem est earum suggestionibus aditum non indulgere ; tunc enim exciduntur quando nullo modo admittuntur. Aliter exponitur, quod motiva ad peccatum sunt duplicia : quaedam infra nos, et illa sunt excidenda, sicut pronitas ad malum et difficultas ad bonum vel etiam radices peccatorum ; quaedam extra, et illa non sunt introducenda ; et quantum ad haec duo genera duas ponit differentias.
Sed tamen primae expositioni repugnat nugatio, secundae repugnat relatio eius quod est earum. Et ideo tertio modo dicitur quod ad satisfactionem completam duo requiruntur, scilicet emenda praesens pro culpa praeterita et propositum firmum in vitando futuram ; et ista duo tangit in hac notificatione. Quantum ad emendam pro culpa perpetrata dicit : peccatorum causas excidere. Non enim potest pro culpa melius emenda fieri quam ea a se cum dolore et poena praecidendo removere, quae cum amore sequendo peccavit. Quantum ad firmum propositum de futuro dicit : et suggestionibus aditum non indulgere.
Ad rationes
Et per hoc patet responsio ad obiectum primo, quia non est nugatio ; et ulterius, quae sit differentia definitionum; quia haec definitio tangit recessum a malo, illa Anselmi accessum ad boimm.
Ad illud quod obicitur secundo, quod hoc totum convenit a peccato cessare, dicendum quod peccatorum causas excidere dupliciter est : uno modo per declinationem solam, alio modo per pugnam et violentiam. Primo modo opponit, secundo modo accipit hic excidere causas peccatorum per poenalitates assumptas illis contrarias, per quas violenter illae exciduntur.
Ad illud quod obicitur, quod Deus solus excidit, dicendum quod est excisio quaedam per cautelam et praeventionem et est excisio per ablationem causae in effectu. Prima potest fieri ab homine, secunda non nisi a Deo.
Ad illud quod obicitur, quod peccatum non habet causam etc., dicendum quod causas hic vocat occasiones. Occasiones autem duplices sunt : quaedam proximae, ut coena splendida est occasio edacitatis ; quaedam remotae, ut invitatio ad bonam coenam. Et qui bene vult satisfacere necesse habet occasiones propinquas excidere ; et tales sunt in nostra potestate, remotae autem non.