Quaestio 2
Quaestio 2
Cui sit facienda satisfactio.
Rationes principales
Et quod Deo, videtur : Anselmus ita definit : "Satisfacere est honorem debitum Deo impendere", Sed ei satisfit impendendo honorem cui bonorem impendimus : cum ergo honorem impendamus Deo, satisfaciendum est Deo.
Item, illi fit satisfactio, qui exigit poenam et emendam ; sed ille qui exigit poenam a peccatore, Deus est ; Gregorius: "Aut homo punit aut Deus" ; ergo satisfactio fit Deo.
Item, ei fit satisfactio, cui iniuriatum est per culpam ; sed hic est Deus, quia peccatum est, spreto incommutabili bono, rebus commutabilibus adhaerere : ergo satisfactio proprie fit ipsi Deo.
Item, Christi satisfactio fuit exemplar nostrae satisfactionis, et inde non tantum exemplum trahitur, sed etiam fundamentum nostrae satisfactionis ; sed Christus satisfecit Patri, quia semetipsum obtulit oblationem et hostiam Deo : ergo nostra satisfactio similiter est Deo facienda.
Item, si satisfactio non fieret nisi Ecclesiae, videtur quod, cum peccator exiret forum Ecclesiae, non teneretur ad poenam aliquam : ergo omnes evolarent : ergo frustra fiunt suffragia Ecclesiae et errant qui ponunt poenam purgatoriam. Sed hoc est contra fidem : ergo etc.
Item, si Deus peccatori, quotiescumque iustificatur, totum condonaret, malum remaneret multum et daretur unicuique libertas transgrediendi contra Deum suum ; sed hoc est inconveniens, quia universum sic remaneret inordinatum : ergo etc.
Contra : Augustinus dicit, et Magister ponit in littera : "Infidelitatis impietas est ab eo qui iustus est dimidiam sperare veniam". Sed, si hoc est erroneum dicere, quod dimidiam veniam donet, ergo, si dimittit, totum condonat : ergo culpam et poenam : ergo ipse amplius non exigit, ergo nec ei oportet satisfacere, ergo soli Ecclesiae.
Item, Deus in contritione dimittit culpam et poenam aeternam, quae excedit omnem poenam temporalem improportionaliter. Ergo, cum contritio non excedat confessionem improportionaliter, nec quantum ad poenam nec quantum ad meritum, multo fortius in confessione absolvitur peccator ab omni poena temporali quantum ad Deum : ergo Deus non exigit ampliorem satisfactionem.
Item, tanta potest esse contritio quod delet omnem culpam et poenam, et tunc constat quod Deus nihil exigeret satisfactionis ; sed, si talis veniat ad poenitentiam, poena satisfactoria est imponenda : ergo videtur quod satisfactio non fiat Deo, sed Ecclesiae, quae est eius sponsa.
Conclusio
Satisfactio de peccato proprie fit ipsi Deo, tamen per Ecclesiam et in Ecclesia
Respondeo : Dicendum quod, cum peccator peccat, se ad poenam aeternam obligat. Cum autem divina misericordia iustificat, remittit omnem culpam et reatum poenae aeternae qui inseparabiliter adhaeret culpae. Sed quia misericordia non potest praeiudicare iustitiae, cuius est mata punire, ideo sic solvit a culpa et poena, ut tamen remaneat obligatus ad aliquantulam poenam temporalem. Sed quoniam peccator ipsum offenderat et etiam damnificaverat eius Ecclesiam, commisit Dominus iudiciariam potestatem super peccatores rectoribus Ecclesiae et in eos compromisit tamquam in arbitros, ut sic innotescat voluntas Dei poenitentibus per sacerdotes et per illos imponatur poena peccatoribus et Domino satisfiat principaliter et Ecclesiae per consequens. Unde satisfactio proprie de peccato fit ipsi Deo, tamen per Ecclesiam et in Ecclesia. Et concedo rationes ad hoc inductas.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod non est speranda dimidia venia, dicendum quod tunc venia dimidiatur, quando unum mortale dimittitur et reliquum tenetur ; et hoc est inconveniens ponere quod Deus, qui iustus est, posset confoederari et reconciliari homini in sua iniustitia permanenti ; alibquin simul esset amicus et inimicus. Non sic autem est de aliquantula poena temporali, quia obligatio ad poenam non facit iniustitiam in eo qui vult solvere.
Ad illud quod obicitur, quod in contritione dimittit poenam aeternam, dicendum quod hoc est quia ibi priricipaliter operatur misericordia relaxans, sed in satisfactione iustitia, in confessione vero utraque : unde quasi medium tenet ; in cuius signum fit ibi ligatio et solutio. Et ideo non est simile.
Ad illud quod obicitur, quod tanta potest esse contritio quod totum remittitur, dicendum quod verum est ; sed quia Ecclesiae non constat, ideo debet a sacerdote imponi. Si autem sacerdoti constaret, reputaret omnino sibi satisfactum, et tunc poenam non imponeret, sed absolutum absolveret. Nunc autem in aliquibus decipitur, sed deceptio est fructuosa - quia semper merita cumulantur - et Ecclesiae imponenti et ulterius satisfacienti ; quia enim Dominus non vult ultra sortem, reliquum in thesauris Ecclesiae habetur repositum.
Ad illud quod obicitur, quod confessio est propter reconciliationem, dicendum quod non est solum propter hoc, sed ad arbitrandum poenam inter hominem et Deum ; qua soluta, tunc fit reconciliatio perfecta.
Ad illud quod obicitur, quod Ecclesia absolvit a maiori parte, dicendum quod hoc non est remittendo, sed pro eo solvendo de thesauris suis, vel quia Deus plenarie compromisit in eos quibus plenitudinem tradidit potestatis. Quod autem horum verum magis sit, infra videbitur, cum de relaxationibus agetur.