Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Per quae opera contingat satisfacere.

Quarto quaeritur, per quae opera contingat satisfacere ; et assignanttur tria, scilicet ieiunium, oratio et eleemosyna.

Rationes principales

Et obicitur primo, quod videntur superflua : Primo ratione eleemosynae, quia Matthaei 17, 20 dicitur : "Hoc genus daemoniorum non eicitur nisi per orationem et ieiunium ; et non facit mentionem de eleemosyna".

Item, Hieronymus dicit quod "ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis". Sed omne peccatum aut est inquinamentum carnis aut spiritus : ergo omne peccatum sanatur ieiunio aut oratione, et sic etc

Item, videtur superfluere oratio et ieiunium, quia Lucae 11, 41 : "Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis". Ergo eleemosyna est contra omne peccatum : ergo superfluunt alia.

Item, videtur quod diminuta : Quia contraria contrariis curantur ; sed multo plura sunt genera peccatorum : ergo multo plura remedia.

Item, cum opus fortitudinis et patientiae sit maioris poenalitatis, videtur quod eius opus sit magis satisfactorium quam ista.

Item , quaeritur, quod istorum trium sit magis satisfactorium. Videtur quod oratio, quia satisfactio Deo reconciliat ; sed oratio est quae maxime unit Deo : ergo etc. Sed videtur quod ieiunium, quia illud opus est magis satisfactorium quod est magis poenale ; sed magis poenale est affligere carnem : ergo etc. Quod autem eleemosyna, videtur, I ad Timotheum, 4, 7 : "Exerce te ipsum ad pietatem ; pietas enim valet ad omnia". Ergo etc.

Item, obicitur de peregrinationibus et flagellis divinis, quae poenae satisfactoriae sunt et non videntur sub his contineri.

Conclusio

Oratio, ieiunium et eleemosyna, accepta communiter, sunt partes satisfactionis, quarum distinctio et sufficientia multipliciter monstratur

Respondeo : Dicendum quod oratio et ieiunium et eleemosyna, quodlibet horum accipitur proprie, communiter et communissime.

Proprie oratio est ascensus in Deum ad aliquid degustandum vel impetrandum vel exsolvendum. Communiter oratio dicitur secundum quod comprehendit omnem actum contemplativae ad Deum relatum. Communisime, secundum quod comprehendit omnem bonum actum, secundum quod dicitur : "Non cessat orare qui non cessat bene facere" in Glossa I ad Thessalonicenses 5, 17.

Similiter ieiunium dicitur proprie afflictio carnis secundum gustum. Communiter, omnis carnis afflictio, quae consistit in vigiliis et flagellis et ieiuniis proprie dictis. Communissime dicitur ieiunium abstinentia ab omni mortali, Isaiae 58, 6 : "Hoc est ieiunium quod elgi : dissolve" etc.

Similiter eleemosyna dicitur proprie opus pietatis impensum proximo ad relevandam indigentiam corporalem. Communiter, omne opus pietatis proximo impensum, sive spirituale sive corporale. Communissime dicitur omne opus misericordiae, sive proximo sive sibi impensum, secundum quod dicit Augustinus quod eleemosyna hominis debet inciper a semetipso, iuxta illud Ecclesiastici 30, 24 : "Miserere animae tuae, placens Deo".

His praesuppositis, dicendum quod, secundum quod haec tria partes satisfactionis dicuntur, accipiuntur non communissime, non proprie, sed communiter ; et tunc patet eorum distinctio et sufficientia manifeste. His praemissis, dicendum quod sufficientia et distinctio harum partium potest accipi secundum appropriationem et secundum proprietatem. Secundum appropriationem : cum enim triplex sit radix peccati, sicut dicitur I Ioannis 2, 16, aut concupiscentia carnis, et contra hanc est ieiunium ; aut concupiscentia oculorum, et contra hanc est eleemosyna ; aut superbia vitae, et contra hanc est oratio. Hoc dico secundum appropriationem, quia unumquodque horum valet contra omnes, appropriate tamen magis opponuntur, sicut dictum est. Et ex hoc patet numerus et sufficientia.

Per proprietatem vero sic : opus poenale aut ordinat nos ad Deum, et sic oratio ; aut ad nos, et sic ieiunium, quod macerat carnem nostram ; aut ad proximum, et sic eleemosyna. Et sic patet sufficieritia secundum illud ad Titum 2, 12 : Sobrie et iuste et pie vivamus etc. Aliter potest accipi secundum reconciliationem, quia per orationem Deo reconciliamur ; sed sicut dicit Augustinus, in Sermone Domini in monte : "Si vis orationem tuam volare in caelum, fac duas alas ; scilicet ieiunium et eleemosynam". Tobiae 12, 8 : "Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna".

Aliter accipitur sufficientia, quia duplex est vita, activa et contemplativa : quantum ad contemplativam, oratio ; quantum ad activam, eleemosyna ; ut autem homo sit dispositus ad utramque, sic est ieiunium.

Ad rationes

1-3. Ex dictis patent obiecta. Quod enim dicitur, quod oratio sufficit cum ieiunio, dicendum quod ibi accipitur communissime oratio, non secundum quod est pars satisfactionis ; similiter, cum dicitur quod eleemosyna omnia mundat.

Ad illud quod obicitur, quod deberent esse plura, dicendum quod ista, secundum quod communiter dicuntur, multa genera operum comprehendunt, non tia tantum ; et sic patet illud.

Ad illud quod obicitur de patientia, patet responsio. Nam patientia, prout importat remissionem, continetur sub eleemosyna ; prout afflictionem et macerationem, continetur sub ieiunio communiter dicto, et sic altera pars satisfactionis.

Ad illud quod quaeritur : quod est magis satisfactorium ? dicendum quod unumquodque horum secundum appropriationem suam. Tamen, si generaliter loquamur, dicendum quod in satisfactione tria sunt, scilicet vitatio culpae, et contra hanc valet maxime oratio ; secundum est augmentum gratiae, et ad hanc maxime valet eleemosyna, quia homo tacit sibi amicos qui impetrant gratiam ; tertium est solutio poenae et haec maxime est in ieiunio ; et hoc est infimum in satisfactione ; alia duo praeponderant.

PrevBack to TopNext