Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Per qualia opera debeat fieri satisfactio.

Tertio quaeritur, per qualia opera debeat fieri satisfactio.

Rationes principales

Et videtur quod tantum. per poenalia. Gregorius, in quadam homilia : "Iustum est ut peccator tanto maiora inferat sibi lamenta per poenitentiam, quanto maiora intulit damna per culpam".

Item, ratione videtur, quia peccator, eo ipso quod peccavit, est debitor poenae ; sed in satisfactione solvit quod debet : ergo poenam solvit, ergo etc.

Item, universum remaneret inordinatum, si peccatum remaneret impunitum ; sed post satisfactionein peccator non punitur : ergo necesse est quod ante puniatur.

Item, Gregorius dicit, et verum est, quod sicut in corporalibus, ita et in spiritualibus est curatio per contrarium ; sed peccatum libidinosum per delectationem committitur et per satisfactionem curatur : ergo satisfactio debet esse per poenam.

Item, in poenitentia et eius partibus sumit peccator de se iustitiam et vindictam, sicut supra patuit ; sed vindicta non nisi per poenam sm ;nitur de peccato : ergo etc

Contra : Anselmus, in libro Cur Deus homo : "Satisfacere est honorem debitum Deo impendere". Sed hoc fit omni opere bono : ergo non solum per opera poenalia, sed per omnia alia potest fieri satisfactio.

Item non delectatur Deus in poenis nostris, ergo non magis placent opera poenalia Deo quam alia ; sed per id quod magis placet, ei cui debetur satisfactio melius satisfit : ergo etc.

Item, quaedam sunt peccata quae perpetrantur cum tristitia ; sed satisfactio debet esse per contrarium : ergo sine poena debet de his peccatis satisfactio fieri, ut puta sunt invidia et accidia.

Item, si satisfactorium est poenale, per se loquendo, ergo magis poenale magis satisfactorium ; sed avaro est magis poenale dare obolum quam largo dare marcam : ergo magis satisfacit per obolum quam ille per marcam. Similiter potest obici in ieiunio et oratione ; et hoc est inconveniens, quia mali de malitia commodum reportarent.

Conclusio

Satisfactio fit per opera poenalia

Respondeo : Dicendum quod satisfactio est per opera poenalia. Et huius ratio est quadruplex. Prima est, quia ibi est honoris ablati redditio ; unde honorem istum debet homo reddere amplius quam si non abstulisset ; et ideo requiritur ut non tantum Deo famuletur per operationem bonam, verum etiam se ipsum deiciat per poenam assumptam. Secunda ratio est, quia ibi est prius deordinati reordinatio ; et quia deordinatum per culpam optime ordinatur in poena, ideo etc. Tertia ratio est, quia ibi est infirmati curatio, quia infirmatus per delectationis calorem curatur per poenalitatis algorem, et ideo etc. Quarta ratio est, quia ibi est debiti absolutio ; et quia peccator est debitor poenae, ideo debet per poenam satisfacere.

Ad rationes

Ex hoc patet primo obiectum, quia est debitum honoris veniens ex bono collato, et hunc debemus per gratiarum actionem ; et veniens ex mandato iniuncto, et hunc debemus per obedientiae subiectionem ; et veniens ex Maiestatis imperio, et hunc debemus per latriae adorationem ; et veniens etiam ex peccato commisso, et iste honor redditur Deo per sui ipsius punitionem ; et hoc est in satisfactione.

Ad illud quod obicitur, quod non delectatur in poenis Deus, dicendum quod verum est, non ea ratione qua poenae, sed ea ratione qua curantes culpam nostram et honorantes divinam iustitiam, bene delectatur in eis.

Ad aliud solvendum quod, etsi in quibusdam peccatis comitetur tristitia, radix tamen est ex delectatione libidinosa.

Ad ultimum dicendum quod aliquid est poenale naturae, quia natura est, ut puta ieiunii abstinentia et erogatio bonorum, in quibus sustentatur humana infirmitas ; aliquid ratione culpae et inordinationis voluntatis. Prima poenalitas respicitur per se in satisfactione, secunda vero non ; et de ista secunda opponit.

PrevBack to TopNext