Quaestio 1
Quaestio 1
De quibus debeat fieri eleemosyna.
Circa primum. proceditur sic. Communiter dicitur quod eleemosyna debet fieri de rebus propriis iuste acquisitis et necessariis.
Rationes principales
Et quod solum de rebus propriis, videtur : Quia dicit ius quod non potest alienari possessio nisi a proprio domino ; sed cum eleemosyna datur, possessio alienatur, quia fit ipsius pauperis recipientis : ergo nullus potest dare eleemosynam nisi qui habet proprium et super rem temporalem habet dominium.
Item, hoc probatur ex textu Bibliae, Proverbiorum 3, 9 : "Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus".
Ecclesiastici 34, 21 : "Immolantis ex iniquo oblatio est maculata" ; et infra : "Dona iniquorum non probat Altissimus".
Item, Gregorius, in Moralibus : "Eleemosyna Redemptoris oculis placet, quae non ex illicitis vel iniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis et iuste acquisitis". Et iterum ipse dicit : "Non est computanda eleemosyna, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus acquiritur".
Item, quod de necessariis, videtur : Illud enim non est satisfactorium ad quod quis alias tenetur ; sed quilibet tenetur ad dandum superflua pauperibus, quantumcumque sit sine peccato, Lucae 11, 41 : "Quod superest date eleemosynam": ergo etc.
Item, Gregorius, in Homilia super illud : "Facile dignos fructus poenitentiae": "Qui se novit nonnulla illicita commisisse, debet a licitis abstinere". Ergo, si abstinentia satisfactoria non est illa quae est ab illicitis, sed quae a licitis, videtur similiter quod eleemosyna satisfactoria sit illa, non quae est de superfluis, sed quae de necessariis.
Ad oppositum, quod non debeat esse de necessariis, ut resolvendo sive destruendo incipiamus, videtur : Quia unusquisque tenetur se magis quam alterum diligere : ergo tenetur sibi necessaria reservare
Item, dare necessaria vitae humanae est supererogationis ; sed nullus sacerdos potest imponere opera supererogationis : ergo nec talem eleemosynam. Si ergo eleemosyna illa quae est imposita a sacerdote est satisfactoria, non oportet quod sit de necessariis.
Item, videtur quod possit esse de iniuste acquisitis : Quia Lucae 16, 9 dicitur : "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis" ; Glossa : "Iniquitas bene dispensata vertitur in iustitiam".
Item, hic quaeritur, si meretrix vel usurarius vel aleator de lucro suo possint facere eleemosynam, cum omnes hi malo modo acquirant.
Conclusio
Eleemosyna, ut proprie sit satisfactoria, debet fieri de propriis, iuste acquisitis et necessariis secundum communem usum vivendi
Respondeo : Dicendum quod illud est necessarium ad hoc quod eleemosyna sit satisfactoria, scilicet quod ille qui tribuit, iusto eam titulo habeat et tenere et possidere possit ; si enim aliter habeat, potius tenetur reddere quam dare.
Quod ergo quaeritur, utrum neccesse sit eleemosynam dare de proprio, dicendum quod aut dicitur proprium, quia habet principale dominium alienandi, aut quia ab alio habet sibi commissum officium administrandi. Primo modo simpliciter potest facere ille qui habet proprium ; secundo modo non potest facere, superiore prohibente ; ut monachus, qui administrat res et bona monasterii ex mandato abbatis, potest utique eleemosynam dare ; si autem ille vetet, non potest nec debet. Unde Causa XII, quaestione 1: "Certum est quod monachus nihil habere vel dare vel accipere sine superioris licentia debet", nisi forte ille qui indiget sit in extrema necessitate ; tunc enim non debet obedire abbati, quia manifeste faceret contra Deum. Similiter iudicandum est de muliere, si non habeat dotem vel aliquid iuxta dotem, quod contra mandatum viri non potest eleemosynam facere, si conscientia dictat ei quod nullo modo velit ; sed non debet sibi formare conscientiam quod vir prohibeat medium, sed superfluitatem, nisi manifeste viderit voluntatem viri ad oppositum.
Ad rationes
Si ergo obiciatur de filiis Israel, qui furati sunt, dicendum quod Dominus transtulit dominium, et revera non fuit ibi furtum.
Ad illud quod obicitur, quod sunt malae conditionis monachi, dicendum quod non ; quia unica temporalium dimissione, si vere dimiserunt temporalia, meruerunt tantum quantum in multis ; et praeterea, bona voluntas supplet quod deest ex manu.
Ad illud quod quaeritur de male acquisitis, dicendum quod quaedam sunt male acquisita, in quibus transfertur dominium et non competit repetitio ; et talia non est necesse restitui et possunt licite retineri, ut pretium prostibuli et lucrum histrionis. Et talia possunt dari in eleemosynam, sed tamen non debent recipi in oblationem, si sit publicum, propter reverentiam altaris et confusionem peccati, ut resipiscant. Et hoc est quod dicitur Deuteronomii 23, 18 : Non offeres mercedem prostibuli. Quaedam autem sunt in quibus non transfertur dominium, sed competit repetitio, ut in furto et rapina ; et de talibus non potest fieri nec oblatio nec eleemosyna, sed debet fieri restitutio. Ad huiusmodi autem genus reducuntur omnia quae iniusto titulo et mala fide possidentur, quia iniustus titulus pro nullo haberidus est. Malae autem fidei possessor dicitur, qui contra legum interdicta mercatur ; talia sunt quae habentur per simoniam et usuram ; et ideo de talibus nullo modo nec potest nec debet fieri eleemosyna.
Si vero quaeratur de aleatore, dicendum est generaliter quod malae fidei possessor est et iniusto possidet titulo ; et ideo nullo modo potest nec debet sibi tenere quod lucratus est, cum talis ludus sit turpis et reprobatus et contra Deum et contra omnia iura. Utrum tamen teneatur restituere, distinguunt aliqui, quia aut ille penes quem lucratus est, est talis persona quae rebus suis praeesse non potest, ut puta minor sive pupillus, surdus, mutus, perpetuo morbo languidus ; et sic tenetur restituere. Si autem sit talis persona quae potuit amittere : aut socius tractus est ab illo et inductus aut non. Si tractus fuit ab illo, non tenetur illi restituere, quia illi non competit repetitio in vindictam peccati, sed potest inde facere eleemosynam. Si autem ipse traxit, eum, non potest eleemosynam facere, sed tenetur restituere, saltem in foro conscientiae ; quia, licet nullus velit amittere, tamen qui non vult amittere nec ludere, sed inducitur, minus culpabilis videtur, et alius, qui inducit, magis ; et ideo iste non debet damnificari, nec auctor nec inductor in aliquo meliorari. Nulli tamen licet ex hoc aliquid lucri acquisiti in proprios usus convertere.
Similiter iudicandum de torneamentis et dicendum quod in illis pactionibus, quas habent inter se, bona non transferuntur invicem, sed in usus pauperum convertuntur propter ludi inhonestatem et iuris interdictionem.
Ex his patent obiecta. Quod enim dicitur, quod de iniquo non potest fieri eleemosyna, intelligitur de eo quod inique possidetur et iniusto titulo.
Ad illud quod quaeritur de necessariis et superfluis, dicendum quod necessarium dicitur dupliciter : vel secundum naturae arctitudinem vel secundum communem usum vivendi. Si secundum arctitudinem, non tenetur nec oportet ei imponi qui peccavit, quia hoc est perfectionis illorum qui totum victum exspectant a Christo, sicut sunt viri qui sunt in statu perfecto ; et ideo, si fiat eleemosyna, debet fieri de eo quod superest huic necessario et bene est satisfactoria. Alio modo dicitur necessarium, quod expedit homini secundum communem modum vivendi. De quo dicit Augustinus quod "multa superflua habere probabimur, si sola necessaria teneamus" ; et de tali fit proprie eleemosyna satisfactoria ; de superfluo vero non fit, quantum est de rigore iustitiae. Tamen credo quod divinae misericordiae benignitas tanta est, quod totum acceptat et quasi pro nihilo salvat nos. Et sic patet responsio ad utramque partem.