Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ieiunio contingat satisfacere.

Secundo quaeritur, utrum ieiunio contingat satisfacere.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia, si satisfacere est causas peccatorum excidere et Deo honorem per poenam reddere, cum in ieiunio carnis incentiva excidantur et homo se ipsum puniat, patet etc.

Contra : Ioel 2, 13 : "Scindite corda vestra et non vestimenta vestra". Ergo non facit vim Deus in afflictione carnis, sed mentis.

Item, 1 ad Timotheum 4, 8 : "Corporalis exercitatio ad modicum utilis est" ; sed satisfactio multum : ergo etc.

Item, cum satisfacere sit causas excidere peccatorum, illud punire est satisfacere quod est causa peccati ; sed hoc est cor, non os vel caro, Matthaei 15, 11 : "Nihil quod intrat in os, coinquinat hominem, sed de corde exeunt" etc.

Item, iudex iustus puniendo non animadvertit in instrumentum, sed in auctorem sceleris ; unde non punitur gladius, sed homicida. Ergo, cum caro non sit nisi sicut instrumentum motum, patet etc.

Item, caro est inimicus nostri spiritus, ad Galatas 5, 11 : "Haec sibi invicem adversantur" ; sed dicitur Matthaei 5, 44 : "Diligite inimicos vestros, bene facite" etc.

Item, quod commune est apud omnes est naturale ; sed dicitur ad Ephesios 5, 29 : "Nemo unquam carnem suam odio habuit": ergo naturale est carnem fovere : ergo affligere est contra naturam. Sed poenitentia est regressio ab eo quod est praeter naturam : ergo ieiunium non est ad satisfaciendum in poenitentia.

Item, qui carnem affligit amittit vitam et accelerat mortem, quia est in eo maior consumptio et minor restauratio ; sed qui accelerat mortem est homicida, ita etiam quod, si longo tempore, non refert. Unde Hieronymus: Non refert utrum parvo tempore vel magno te interimas : ergo qui ieiunat est homicida.

Item, omne opus discretum et virtuosum consistit in medio ; sed ieiunium non consistit in medio, immo declinat ad indigentiam : ergo nec poenitentiae est nec virtutis.

Conclusio

Ieiunium est opus satisfactorium

Respondeo : Dicendum quod ieiunium est opus satisfactorium, secundum quod ipse Dominus dicit, Matthaei 17, 20 : "Hoc genus daemoniorum non eicitur nisi in oratione et ieiunio". Est, inquam, satisfactorium liberando a poena, cum sit poenale ; et Deo est placitum, quia corporis et spiritus est reordinativum ; ut corpus spiritui non repugnet contumaciter, Proverbiorum 29, 21 : "Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, sentiet illum contumacem" ; ut spiritui subiciatur totaliter, I ad Corinthios 9, 27 : "Castigo corpus meum et in servitutem redigo" etc. ; ut non crucietur aeternaliter, Ecclesiastici 20, 12 : "Est qui multa redimat modico pretio", et Ezechielis 4, 6 : "Diem pro anno dedi tibi" ; ut glorificetur aeternaliter, II ad Corinthios 4, 17 : "Id quod est in praesenti momentaneum et leve tribulationis nostrae" etc.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod non placet Deo etc., dicendum quod Deo non placet afflictio carnis sive eius maceratio secundum se, sed in quantum in ea punitur spiritus, quia dolor non est carnis, sed animae in carne, ut dicit Augustinus ; et in quantum talis poena procedi a poena doloris spiritualis, ut non, sicut hypocrita, exterius tantum puniat ; et contra hoc est illud Ioelis, quia non dolebant animo, sed signa.

Ad illud quod obicitur, quod ad modicum valet, dicendum quod hoc est vel quia uni soli vel ad modicum comparatione pietatis.

Ad illud quod obicitur, quod caro non est causa, dicendum quod, etsi non sit causa, est tamen occasio ; occasiones autem sunt praecidendae.

Ad illud quod obicitur, quod est instrumentum, dicendum quod duplex est instrumentum, scilicet separatum, et hoc non est puniendum ; et coniunctum, quale est caro, et hoc sic, quia, hoc punito, punitur spiritus.

5-6. Ad illud quod obicitur, quod fovendus est inimicus, dicendum quod caro fovenda est et servanda, sed inimicitia carnis non est fovenda, immo ad concordiam spiritus revocanda ; et quia hoc fit per ieiunium et flagella, ideo est punienda. Et per hoc patet quod naturale est carnem diligere et fovere, sed carnis lasciviam fovere est corruptionis et vitii.

Ad illud quod obicitur, quod diminuit vitam, dicendum quod diminuere vitam vel accelerare mortem, aut est ex intentione aut praeter. Si ex intentione, peccatum est ; et sic intelligit Hieronymus. Aut praeter intentionent, et tunc aut dando operam rei licitae, aut non dando licitae vel utili, sed supervacaneae vel malae. Primo modo non est peccatum, sed secundo sic. Aliqui tamen dicunt quod abstinentia non accelerat mortem, sed tamen non credo, immo gravis poenitentia bene accelerat.

Ad illud quod obicitur, quod non est medium in ieiunio, dicendum quod immo ; sed hoc non est medium sobrietatis, sed medium iustitiae, quia ieiunio punit quis suam carnem ; sed in hac punitione servandum est ita medium, ut nec nimis lente puniat, ita quod vitia carnis vivant, nec ita acerbe ut natura deficiat. Unde Bernardus: Oportet carnem reprimere, non exstinguere. Nec istud impedit quin sit medium, quia ad extremum declinat. Nam in patientia medium est fere omnia sustinere, in continentia etiam sempe abstinere.

PrevBack to TopNext