Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

Haec est secunda pars, in qua Magister agit de sacramentis in speciali. Et habet haec pars duas partes. In prima determinat quaedam praeambula. In secunda vero determinat de unoquoque per se, ibi : Post haec videndum est quid sit Baptismus, distinctione tertia.

Prima pars habet duas partes. In prima parte determinat praeambula ad omnia sacramenta, scilicet tempus institutionis et numerum. In secunda vero determinat praeambulum specialiter ad Baptismum, ibi : Nunc vero de Baptismi sacramento videamus. Prima iterum pars habet duas. In prima determinat mimerum. In secunda vero institutionis tempus, ibi : Si vero quaeritur quare non fuerunt etc. Nunc vero de Baptismi sacramento etc. Haec est secunda pars, in qua agit de praeambulo ad baptismum Christi, quod quidem fuit baptismus Ioannis, et habet haec pars tres partes. In prima Magister determinat de utilitate sive ad quid fuit. In secunda vero de eius institutione sive denominatione, ibi : Sed quaeritur quare dictus est baptismus Ioannis. In tertia vero agit de usu sive de iteratione, ibi : Hic considerandum est, si baptizati etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus