Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit Magister: Fuit tamen inter illa sacramenta sacramentum quoddam etc. Quare magis excipit sacramentum circumcisionis quam alia ? Videtur enim quod potius deberet excipere alia, quia, si sacramenta posterius instituta sunt efficaciora, videtur quod potius deberet excipere sacramenta, quae instituta sunt in Lege, quam circumcisionem, quae est instituta ante.
Respondeo : Dicendum quod circumcisio inter omnia sacramenta Legis fuit efficacius sacramentum. Si quaeras quae sit ratio sive causa efficiens, dico, quod pactio divina, quae in hac specialiter fuit, et ideo hoc sacramentum efficacem habebat ordinationem ad curationem originalis. Si autem quaeritur : quare magis in hoc fuit pactio, dicendum quod ratio huius est duplex : prima, quia, sicut Baptismus est ianua et fundamentum sacramentorum Novae Legis, ita in circumcisione Vetus Lex sumpsit fundamentum et exordium. Alia ratio erat, quia circumcisio erat in remedium originalis peccati, quantum ad quod reus minime est culpabilis, et tamen multum impotens se iuvare, ut patet in. parvulis : et ideo decuit divinam misericordiam ut efficacius remedium praepararet.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit Beda : Idem salutiferae curationis auxilium circumcisio etc. ; quia, si hoc verum est, ergo in circumcisione ita datur gratia virtutum adiutrix sicut in Baptismo. Si tu dicas quod non sequitur : idem, ergo hoc, immo est ibi consequens ; hoc non solvit, quia ipse excipit ; sed exceptio non fit ab aliquo nisi intellecto universaliter ; nihil enim est dictum : homo currit praeter Socratem : ergo intelligitur generaliter de omni remedio. Item, Baptismus ante passionem non aperiebat ianuam ; ergo non habebat maiorem efficaciam.
Respondeo : Dicendum quod facienda est vis in verbo. Bedae et quantum ad hoc quod dicit idem et quantum ad hoc quod dicit curationis. Quantum ad hoc quod est idem, quia dicit convenientiam in forma, non in quantitate ; quantum ad hoc quod est curationis, quia dicit convenientiam in remedio contra malum, non prout habilitat ad bonum. Et per hoc solvuntur illa duo obiecta. Vult enim dicere. Beda quod sicut Baptismus digne suscipientem mundat ab originali et actuali, sic circumcisio. Unde quantum ad remotionem culpae est convenientia, sed non quantum ad apertionem ianuae nec quantum ad habilitatem, ratione cuius Baptismus semper excessit.
Dub. III.
Item, quaeritur de hoc quod dicit : Tamen in sinu Abrahae post mortem ; quid sit iste sinus Abrahae. Et Glossa dicit Lucae 16, 22 : Sinus Abrahae.est requies beatorum pauperum ; sed illa est regnum caelorum, et hoc est visio Dei : ergo circumcisi qui moriebantur habebant visionem beatam, cui contradicit sequens littera.
Respondeo : Dicendum quod sinus Abrahae potest dici requies in qua fuit Abraham ; et hoc attribuitur Abrahae propter perfectionis fidei exemplum quasi primarium. Vel sinus Abrahae dicitur requies Dei Patris, qui dicitur Abraham, quia summus pater est omnium, maxime fidelium. Utroque modo dictus dicit idem, ex diversa tamen ratione dicendi. Dupliciter potest dici requies : aut per ablationem omnis mali, et sic fuit locus, in quo sancti Patres exspectabant Chri.stum, et ita intelligit hic ; aut per collationem omnis boni, et sic est locus gloriae et paradisus, ad quem locum nunc optamus et oramus mortuorum animas pervenire.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Magister: Nec ei soli praecepta fuit circumcisio, sed et semini eius. Videtur enim male dicere, quia secundum hoc videtur quod Ismael et omnes de stirpe Abrahae tenerentur ad circumcisionem. Si tu dicas mihi quod tenebantur illi soli de quibus nasciturus erat Christus : ergo secundum hoc illi soli de tribu Iuda fuissent obligati. Item videtur quod non illi soli, sed omnes, quia, si circumcisio erat in remedium, et tale remedium quod omnibus proderat, et omnes eo aequaliter indigebant, ergo videtur quod, cum circumcisio non esset bona nisi quia praecepta, quod omnibus esset praecepta, cum omnibus prodesset. Sed contra hoc est quod, sicut dicit Hugo et Gregorius super prologum Iob, Iob non legitur circumcisus, et tamen creditur fuisse de stirpe Esau.
Respondeo : Dicendum quod in datione circumcisionis duo considerantur, scilicet institutio et praeceptum. Institutio fuit contra morbum originalis peccati, ut esset remedium ; et sicut morbus ille omnes respicit, ita et institutio. Sed praeceptio fuit in pactum ; et Dominus pactum fecit cum Abraham de certitudine nativitatis Christi et de terra promissionis : et ideo illi soli intelligunntur praecepto astricti ad quos se extendit pactum, et hi fuerunt omnes filii Israel. Et ideo omnes poterant circumcidi et omnibus erat utilis ; sed hi soli tenebantur ad quos se extendit pactum et qui terram recepturi erant. Et ideo, cum dicit Magister quod data est semini sub praecepto, stricte accipit semen pro his qui de Iacob fuerunt generati. Et sic patet responsio de Iob. Tamen non est omnino certum de qua stirpe fuerit, quia aliqui dicunt quod fuit de Nachor. Quod autem Abraham omnes vernaculos et Ismaelem circumcidit, hoc fuit iustitiae superabundantis.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod fiebat die octavo. Videtur enim non bene dictum ; quia, dato quod parvulus natus esset in sabbato, praeceptum sabbati erat malus, unde et in Decalogo continetur : ergo magis deberent differre quam in sabbato circumcidere : ergo non in die octavo.
Ad hoc respondent quidam quod ob reverehtiam sabbati debebat differri et praeceptum de sabbato datum praeiudicabat illi. Sed tamen non oportet hic dubitare, quia Dominus dicit Ioannis 7, 23, quod "circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi". Propter hoc dicendum quod opus circumcisionis propter curationem mentis erat spirituale, et ita sabbatum non solvebat nec ei repugnabat, quia prohibebatur in Lege solum opus servile.
Dub. VI
Item quaeritur de hoc quod dicit quod fiebat cultro petrino Videtur enim male dicere, quia in institutione circumcisionis factae ipsi Abrahae nulla fit mentio de cultro petrino. Item, quae utilitas vel necessitas de cultro petrino, cum ferrum sit multo aptius?
Respondeo : Dicendum quod culter petrinus est de substantia, sed quantum ad observantiam, non quantum ad efficaciam nec quantum ad significantiam. Et hoc patet, quia, si aliquis circumcideretur cultro ferreo, idem esset effectus : et in huius rei signum non fuit facta mentio in institutione, fuit tamen in sequenti praecepti renovatione facta sub Iosue, 5, 2 : Fac tibi cultros lapideos, in quo significatur quod per petram Christum omnes circumcidendi erant ; significatur et duritia ipsorum et duritia Legis. Hoc autem congruitatis erat, non necessitatis ; unde dicitur quod Iudaei non circumcidunt nunc cultris petrinis.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod duae sunt res huius sacramenti. Videtur enim male dicere, quia, si duae sunt res, ergo videtur quod duplex sit hic sacramentum aut sacramentum est multiplex.
Respondeo : Dicendum quod res huius sacramenti duobus modis est : uno modo illa quam significat et donat : alio modo illa quam significat faciendam. Illa autem res erat propria et principalis, quam significabat et donabat ; et haec erat una principatiter, scilicet curatio ab originali. Illa vero quam significabat faciendam contingit esse duplicem secundum duplicem statum, scilicet viae et gloriae, secundum quod duplex est spiritualis circumcisio, scilicet a culpa. et a miseria ; et utraque fit per petram Christum, et sic in octava.