Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de poenitentia in sua generalitate. In hac parte agit de eius partibus. Et quoniam principalis pars Poenitentiae, ut est sacramentum Ecclesiae, est confessio, ideo primo assignat partes poenitentiae. Secundo vero principaliter et specialiter agit de confessione et de his quae spectant ad eam, infra, distinctione decima septima : Hic oritur quaestio multiplex etc.
Prima pars duas habet secundum duo genera partium : quaedam enim sunt partes integrales, quaedam subiectivae. Ideo primo agit de integralibus, ex quibus constat poenitentia perfecta. Secundo de subiectivis, ibi : Praedictis adiciendum est quod tribus modis agitur poenitentia.
Prima pars habet tres. In prima assignat illas partes ex quibus Poenitentia integratur, confirmans auctoritate Chrysostomi et Augustini. In secunda tradit modum secundum quem veram constituunt poenitentiain, ibi : Ideo discretio necessaria est poenitenti. In tertia determinat modum quomodo non veram poenitentiam faciunt, sed falsam, ibi : Et sicut sunt digni fructus poenitentiae etc.
On this page