Dubia
Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Gregorius: Quia ex fonte gratiae Dei id cordi eius instillatur, ut vel sic paulatim ad poenitentiam veniat. Videtur enim secundum hoc quod gratia detur paulatim et quod paulatim expellatur peccatum. Contra : Supra, libri secundi distinctione vigesima sexta, dicitur quod gratia praeveniens est fides cum dilectione ; et haec non compatitur secum culpam.
Respondeo : Dicendum quod Deus non tantum dicitur instillare donum gratiae gratum facientis, sed etiam donum gratiae gratis datae. Et gratia praeveniens utraque dicitur : vel quae praevenit et disponit voluntatem ad susceptionem gratiae, et haec est gratia gratis data ; vel quae praevenit opus, sed tamen facit voluntatem bonam. Magister igitur loquitur hic de gratia gratis data, in secundo de gratia gratum faciente.
Dub. II.
Item super hoc : Multa enim sunt genera eleemosynarum, notandum hic quod quaedam est eleemosyna corporalis, quaedam spiritualis. Eleemosyna corporalis septimembris est, sicut in hoc versu continetur : Visito, poto, cibo, redimo ; tego, colligo, condo. Sufficientia autem horum potest assignari sic. Hae differentiae ordinantur contra defectus corporis vel animae ut unitae corpori. Sic autem definitur homo : homo est substantia animata : per hoc tangitur vegetabilis, quae indiget duplici restauratione, scilicet calidi et sicci, et hoc est per cibum ; et frigidi et humidi, et hoc est per potum ; et sic est duplex opus misericordiae. Sensibilis, et huic necessarium est duplex cooperimentum contra exteriora nociva, scilicet remotum, et hoc est hospitium ; et proximum, et hoc est vestimentum ; et sic est duplex opus misericordiae. Rationalis, et haec est substantia libera et haec nata est habere libertatem, scilicet a carcere et a servitute ; contra ergo inclusionem, in carcere est visitatio ; contra servitutem redemptio. Mortalis, et secundum hanc inest ei mors et post indiget sepultura ; et sic sunt septem.
Vel aliter. Defectus sive miseria aut est corporis aut coniuncti. Si corporis, sic est sepultura. Si coniuncti, aut ab intrinseco aut ab extrinseco. Si ab intrinseco, aut propter improportionem, et sic est infirmitas ; aut propter consumptionem, et hoc vel calidi et sicci, et sic fames ; aut humidi et frigidi, et sic sitis. Si ab extrinseco, aut voluntaria, et sic est incarceratio ; aut naturalis, et hoc vel natura superiori, et pro hac hospitium ; vel inferiori, et contra hanc vestimentum.
Similiter eleemosyna spiritualis est septimembris, sicut in hoc versu continetur : Doce, consule, castiga, solare, remitte, fer, ora. Sufficientia autem sumitur sic. Defectus enim spiritualis aut est talis quod non potest ei subveniri per hominem immediate, sed per Deum, et tunc est ultimum, scilicet oratio ; aut potest, et tunc aut est cognitivae aut affectivae. Si cognitfvae, aut est ignorantia cognoscendorum, et tunc est doctrina ; aut agendorum, et sic est consilium. Si affectivae, aut est culpa aut poena. Si culpa, aut in nos, et tunc est remissio ; aut in alios, et tunc est correptio. Si autem est poena, aut tunc relevandus est verbo, et sic consolatio : aut facto, et sic supportatio. Et sic sunt septem : doctrina, consilium, remissio, correptio, consolatio, supportatio et oratio.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sed ea maior est, qua ex corde dimittimus, quae sit maior eleemosyna, utrum corporalis an spirituaIis. Et quod corporalis, videtur, quia, Matthaei 25, 35, Dominus non faciet mentionem in iudicio nisi de corporali. Sed contra hoc est, quia sicut se habet substantia spiritualis, ut anima, ad corpus, ita eleemosyna ad eleemosynam ; sed anima multo pluris est quam corpus : ergo eleemosyna spiritualis quam corporalis.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui vult ordinate eleemosynam dare, a se primum debet incipere, quia maius et perfectius est diligere inimicos quam amicos. Ergo, a simili, perfectius est diligere alium quam diligere se et miserere alii quam sibi : ergo rectus ordo est prius alteri misereri. Item, homo per poenitentiam debet esse sibi austerus et se ipsum iudicare, et ita non debet misericordia incipere a nobis, sed iustitia.
Respondeo : Dicendum quod duplex est in nobis portio, scilicet corporalis et spiritualis, et secundum hanc duplex defectus est et duplex misericordia. Est enim misericordia respectu incommodi et mali circa animam, et est misericordia respectu incommodi et mali quod est corporis. Primum incommodum odire est viri spiritualis, secundum incommodum est viri carnalis. Dico ergo quod respectu animae unusquisque debet esse providus et nullus in hoc debet esse sibi durus, quia hoc non est iustitia, sed nequitia. Sed in corporali, dummodo non excedat, laudabile est quod est sibi durus et aliis pius. Augustinus autem intelligit de spirituali, non de corporali.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Est enim eleemosyna opus misericordiae. Videtur enim male dicere, quia super illud Matthaei 6, 3 : "Nesciat sinistra" etc. Glossa : "Eleemosyna est pars iustitiae". Item, satisfactio est pars iustitiae et eleemosyna est pars satisfactionis : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod dare eleemosynam indigenti, hoc potest esse dupliciter : aut solum quia considerat indigentiam, et sic est pietatis ; aut quia considerat indigentiam et debitum, quia sibi impositum vel quia ipse debet, cum habeat superfluum, et sic est pars iustitiae, et sic est in satisfactione ; nihilomi.nus tamen pietas ad iustitiam reducitur.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas etc., utrum utilius sit facere eleemosynas largas quam parvas. Et videtur quod non, quia aut homo est extra caritatem aut in caritate. Si extra, ita amittit magnas ut parvas et e converso, sicut dicit Magister in littera. Si in caritate, sed Deus pensat opera secundum quantitatem caritatis : ergo, sive parum sive multum fiat ex quantitate caritatis eadem ; tantum valet unum quantum alterum. Item, Deus, non pensat quantum, sed ex quanto, sicut patet. Dominus enim Lucae 21, 3 dixit de vidua quae misit duo aera minuta in gazophylacium : Amen dico vobis, quod haec vidua plus omnibus misit. Sed contra : si hoc esset, ergo stultus esset dives qui daret magnam pecuniam Deo ; nec sacerdos deberet ei imponere nisi obolum, si tantum ei valet quantum una marca.
Respondeo : Dicendum quod de quantitate eleemosynae est loqui vel per comparationem ad eumdem vel ad diversos. Si ad eumdem, sic melius et utilius est dare plus quam minus. Est et triplex utilitas : prima, quia, si est in caritate, amplius satisfacit ; secunda, quia, si est extra, magis disponit se ad gratiam ; tertia, quia, sive sit extra sive intra, multiplicat intercessores ; et hoc est quod Dominus suadet Lucae 16, 9 : Facite vobis amicos etc. Si autem per comparationem ad diversos, eleemosyna non praecellit eleemosynam secundum proportionem quantum ad meritum et satisfactionem. Tantum enim meretur paupercula in donatione modici panis, quantum dives in donatione maioris. In hoc tamen praecellunt divitiae, quia possunt multiplicare amicos spirituales qui pro eis tenentur orare.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod inordinate agunt, dum a se non incipiunt etc. Videtur enim secundum hoc quod ordo sit necessarius ad eleemosynam. Ergo, si quis dat eleemosynam prius cui debet dare posterius, non satisfacit. Contra, esto quod det minus indigenti, cum non teneatur dare alii, quia utrique posset licite recusare, non servat ordinem et tamen non peccat. Ergo non videtur perdere fructum eleemosynae. Item, quaeritur, utrum in ordine dandi eleemosynam sit attendenda bonitas vel indigentia. Et quod indigentia, videtur, quia qui dat diviti, eleemosynam non facit, sed facit eleemosynam qui dat pauperi malo, cum sit proximus et sustentandus. Contrarium huius habetur Ecclesiastici 12, 2 : "Da iusto, et ne susceperis peccatorem".
Respondeo : Dicendum quod quaedam sunt quae faciunt ad ordinationem eleemosynae quantum ad esse, quaedam quantum ad bene esse. Ex parte scilicet dantis ad esse facit misericordia vera et pietas, et haec est quae procedit ex caritate recta ; sine hac non est eleemosyna, I ad Corinthios 13, 3 : "Si distribuero in cibos pauperum" etc. Quaedam ex parte suscipientis, et haec est indigentia vel vera vel apparens : vera, et de hac Lucae 14, 13 : "Cum facis convivium, voca pauperes et debiles" etc. Quaedam ex parte muneris, et hoc est quod possit illud dare, propter hoc quod illius habet dominium, Proverbiorum 3, 9 : Honora Dominum de tua substantia ; Ecclesiastici 34, 21 : "Immolantis ex iniquo oblatio est maculata". Quaedam ex parte intentionis, scilicet quod sit intentio recta, quia Matthaei 6, 2 dicitur de hypocritis quod "receperunt mercedem suam" ; et ideo ibi dicitur : "Te autem faciente eleemosynam, nesciat" etc.
Quaedam autem de bene esse, scilicet quod sit in recipiente sanctitas et bonitas, et de hoc Ecclesiastici 12, 5 : Da bono, et ne receperis peccatorem ; hoc non dicit abiciendo, sed postponendo ; vel intelligit de haeretico, cui non est facienda eleemosyna nisi in necessitate extrema. Exigitur etiam quod in dante sit hilaritas, II ad Corinthios 9, 7 : "Hilarem datorem diligit Deus". Exigitur quod in dono sit abundantia vel vere vel proportionaliter, Tobiae 4, 9 : "Si multum tibi fuerit, abundanter tribue". Exigitur quod in donatione sit velocitas, quia qui cito dat, bis dat, Proverbiorum 3, 28 : "Ne dicas amico tuo, vade et revertere" ; et Ecclesiastici 4, 3 : "Non protrahas datum angustianti".
Dub. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : ad vitam aeternam bona praeterita non dare fiduciam, sed mitiorem poenam : loquitur de his quae ex caritate facta postmodum sunt mortificata. Sed contra : illa opera fuerunt digna vita aeterna : ergo, si alio remunerentur, videtur quod remunerentur citra condignum : ergo videtur quod possit ex illis vitam aeternam sperare, cum Deus non remuneret bona citra condignum. Item, videtur quod nihil faciant ad mitiorem poenam, quia mala prius facta extra caritatem non minuunt gloriam, quando homo est in caelo : ergo nec bona poenam. Item, videntur augere poenam, quia II Petri 2, 21 : "Melius illis erat viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retrorsum converti".
Respondeo : Dicendum quod bona illa faciunt ad mitiorem poenam, non quia minuant poenam debitam peccato, sed quia minuunt tempus peccandi ; et tunc non fuit in peccatis, quando fuit in gratia. Sed ratione peccatorum post commissorum non minuit, sed occasionaliter auget contemptum ; et ideo bona convertit sibi in mala, sicut poenitenti Deus mata convertit in bona. Quod ergo obicitur, quod sunt meritoria vitae aeternae, dicendum quod non sunt digna nisi supposita perseverantia ; et ideo, cum cadit quis, fiunt indigna et dicuntur mortificata, et ideo non sunt digna remunerari vita aeterna. Nec tamen omnino remanent irremunerata, quia ille qui fecit habuit gaudium ; et ulterius, de illis operibus gaudent qui permanserunt in corpore mystico. Potest etiam esse quod Deus merito illorum retrahit hominem a multis peccatis.
Dub. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nunquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit. Videtur enim falsum dicere, quia Marci 8, 24 dicitur de caeco quem Dominus illuminavit, quod primo vidit "homines velut arbores ambulantes". Si tu dicas quod post paulatim totum sanavit, quaeritur : cum possit sanare subito, quare sanavit successive ?
Respondeo : Dicendum quod totus sanatus fuit, quia corpore et mente ; salus enim corporalis non est utilis nisi prout ordinata est ad spiritualem ; et quia Dominus perfecte et utiliter faciebat, ideo utrumque restituebat. Quod ergo quaeritur : quare paulatim ? dicendum quod ibi significatur curatio a sequela, cuiusmodi , est caecitas. Quamvis autem culpa curetur in instanti, non tamen poena. Unde Glossa ibi : Quem uno verbo sanare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat, quae vix et quasi per gradus ad lucem redit.
Dub. X.
Item, quaeritur de hoc quod dicit : Poenitentia vera ad Baptismi puritatem conatur ducere. Videtur enim falsum, quia dicitur Amos 5, 1 : "Non adiciet ultra ut resurgat virgo Israel" ; item 8, 14 : "Cadent et non resurgent", Glossa : "Non revertetur ad priorem felicitatem".
Respondeo : Dicendum quod differt dicere : resurgent ad priorem dignitatem et puritatem. Nam dignitas respicit status gloriam, puritas vero respicit emundationem ab omni macula. Possibile autem est per poenitentiam omnem culpam deleri et quantum ad maculam et quantum ad reatum, cum completa est ; et quantum ad hoc intelligit, quia hoc fuit in Baptismo ; quantum vero ad dignitatem innocentiae non surgit poenitens, sicut nec Adam resurrexit.
Dub. XI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sciat se culpabiliter durum, qui peccati dolorem non ostendit lacrymis. Videtur enim male dicere, quia non est in potestate nostra lacrymari : ergo videtur quod nullus sit culpabilis, si non lacrymatur. Item, lacrymae sunt exterius : ergo, cum ita possit poenitere caecus sicut habens oculos, videtur quod lacrymatio nihil faciat.
Respondeo : Dicendum quod aliquis est durus dupliciter : quidam ex natura vel siccitate capitis, et talis est durus ad lacrymas exteriores ; aliquis est pronus ad lacrymas exteriores pro damno, sed non pro peccato ; et iste dicitur esse durus culpabiliter, vel quia est sequela culpae praeteritae vel negligentiae praesentis, quia peccatum non discutit ut debet nec odit ; vel quia debet se culpabilem reputare. Et fortassis his modis voluit Augustinus dicere ipsum culpabiliter durum ; de ultimo tamen modo non est dubium.