Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Quid sit contritio quoad suam substantiam.

Circa primum proceditur sic : Magistri dicunt quod contritio est dolor voluntarie pro peccatis assumptus.

Rationes principales

Et quod ita sit, videtur : Quia, sicut dicit Ambrosius, "poenitentia est commissa deflere ; et iterum": "Poenitentia est dolor et amaritudo mentis pro peccatis, quae quisque commisit". Sed hoc non est confessio neque satisfactio : ergo contritio.

Item, Augustinus: "Dolendum est et dolore purgandum". Sed contritio est illud in poenitentia quod peccata depurgat : ergo contritio est dolor.

Item, ratione videtur, quia primum quod est in penitentia est dissentire a peccato facto ; sed quod factum est necesse est esse factum ; sed, cum aliquid displicet alicui vehementer, quod tamen non potest facere quin fuerit, generat dolorem : ergo etc.

Contra : Sicut vere poenitentem necesse est dolere, ita etiam pudere : ergo pudor est de poenitentia ; et non est confessio nec satisfactio : ergo contritio, et sic etc.

Item, in poenitentia non tantum est dolere, verum etiam gaudere ; unde in praecedenti distinctione : "Doleat et de dolore gaudeat". Ergo quemadmodum contritio dicitur dolor, ita etiam debet. dici gaudium.

Item, videtur quod non sit dolor, quia, sicut dicit Augustinus, XIV De civitate Dei, "dolor est dissensus ab his rebus quae nobis nolentibus accidunt" ; sed contritio est dissensus a peccatis quae nobis volentibus accidunt : ergo etc. Si dicas quod peccata prius sunt placita et volita, post autem displicent et non sunt volita, et pro illo tempore est dolor, contra : dolor est ex coniunctione disconvenientis ; ergo, ab oppositis, ex dissensu a disconvenienti non est dolor, sed gaudium : ergo, si peccata displicent, et per contritionem dissentit quis a peccatis, videtur quod non dolor, sed gaudium est contritio.

Item, contritus dolet de peccato facto, aut ergo quia vult ipsum esse factum aut quia non vult. Si quia vult, cum factum sit, tunc evenit quod vult. Si quia non vult, sed omnis voluntas est indiscreta quae appetit impossibile et refugit necessarium : ergo, cum voluntas contriti non sit talis, patet etc. Si dicas quod verum est de voluntate absoluta, sed non de vellitate, et talis est contritio, contra : contritus habet voluntatem a virtute et gratia informatam ; sed omnis talis consistit in pleno consensu : ergo voluntas contriti non est velleitas, sed plena voluntas ; et ita nulla est illa responsio.

Item, differt dolor et timor, quia dolor est affectio de praesenti malo, sed timor de futuro ; sed peccatum est praeteritum, et de eo est contritio : ergo non est dolor. Si dicas quod non est praesens secundum affectum, sed secundum aspectum ; similiter et futurum est praesens secundum aspectum : ergo sicut est dolor de praeterito, ita etiam de futuro.

Item, cum contritio sit dolor, ut quid magis denominatur nomine contritionis quam doloris ?

Conclusio

Contritio est dolor per essentiam, quatenus dolor sumitur pro dissensu voluntatis, non pro passione sensibili

Respondeo : Dicendum quod sicut peccatum perpetratur per consensum, sic econtra deletur et destruitur per dissensum voluntatis rationalis ; et quia dissensus. ab ea re quam impossibile est non esse generat dolorem, sicut dicit Augustinus: ideo dicendum quod contritio est dolor per essentiam. Sed attendendum quod dolor dicitur dupliciter : uno modo ipse dis sensus voluntatis, alio modo passio resultans in sentientem ex illo dissensu, per quam prorumpit homo in lacrymas ; et ille dissensus est de essentia contritionis, sed illa passio est effectus eius.

Ad rationes

1-2. Quod ergo obicitur, quod sit pudor et gaudium sicut et dolor, dicendum quod pudor consequitur ad illum dissensum, secundum quod dissentit a peccato tamquam a turpi. Consequitur etiam gaudium, secundum quod ex illo dissensu sentit se elongari a peccato ; immediatius autem consequitur passio, quae est dolor. Nam ipse dissensus vehemens a re quam nolumus esse et tamen est, immediate dolorem generat, quia dissensus ; sed quia a turpi, pudorem ; et quia ab illo elongat, gaudium.

Ad illud quod obicitur, quod peccatum nobis volentibus accidit, dicendum quod peccatum est voluntarium quoad delectationem, sed non voluntarium ratione malitiae et deformitatis et poenae. Sed illud non solvit, quia dolor non tantum est de deformitate, immo etiam de delectatione. Ideo dicendum quod, ad hoc quod doleat, sufficit quod illud de quo dolet sit nolitum pro tempore in quo dolet ; tamen non oportet quod omni tempore. Et quod in contrarium adducit, quod dissensus a re disconvenienti generat gaudium, verum est, quando est tantum dissensus, ut puta, cum refugit ne faciat peccatum, non dolet, sed gaudet ; sed quando est dissensus cum coniunctione, tunc est dolor ; et ita est in contritione, quia nollet peccasse, et tamen necessarium est ipsum peccasse.

Ad illud quod obicitur, quod contritus vult impossibile, dicendum quod velleitate vult, non voluntate absoluta ; sicut aliquis ex pietate de illo qui mortuus est vellet quod viveret.

Et quod obicit, quod virtus est in pleno consensu, dicendum quod consensus semiplenus autest propter defectum voluntatis, sicut piger vult et non vult, et talis velleitas non est gratiae, sed pigritiae ; aut est propter defectum voliti, quia non est natum eligi, cum sit impossibile, et talis bene est a virtute, ut patet in pietate ; et hic est plenus consensus a parte voluntatis, quia reflectitur voluntas supra se et vult se sic velle.

Ad illud quod obicitur, quod dolor est de praesenti, dicendum sicut dictum fuit, quod est de praesenti secundum aspectum. Quod obicitur in contrarium, quod non sufficit quod sit praesens secundum aspectum, respondent aliqui quod est praesens secundum reputationem, quia pro tali reputat se vere contritus ac si esset infectus peccato prius facto. Sed illud non solvit, quia, esto quod constaret sibi de iustitia praesenti, tamen adhuc doleret de praeterito. Ideo dicunt alii quod est praesens secundum effectum, quia remanent reliquiae. Sed tunc esto quod nullae reliquiae remanerent, adhuc tamen doleret homo de malo quod fecit.

Ideo dicendum quod ad dolorem faciendum sufficit quod res quae displicet voluntati sit praesens aspectui, non secundum coniecturam, sed secundum certitudinem, quia ita est et non potest aliter esse ; et tunc est dolor, sive illud de quo gemitus est sit praesens sive praeteritum sive futurum. Unde, cum dicitur mihi certitudinaliter quod aliquls quem diligo morietur, generat in me dolorem ; multo magis de praeterito in quo est perfecta certitudo.

Ad illud quod quaeritur : quare magis denominatur nomine contritionis et quae convenientia doloris ad contritionem ? dicunt aliqui quod ideo hoc nomine censetur, quia sicut unguentum sanativum conficitur ex multis herbis in mortario contritis, sic unguentum compunctionis conficitur ex herbis peccatorum, quae natae sunt in terra nostra, dum conteruntur in mortariolo conscientiae : ita videtur Bernardus, Super Cantica, dicere. Sed tunc ab hac contritione non diceretur homo contritus, sed conterens. Ideo addendum quod in hac contritione tria sunt attendenda : quod conteritur, a quo conteritur et ad quid contritio terminatur. Quod conteritur est cor peccatoris, quod est tamquam vas fictile repletum veneno peccati, iuxta illud Deuteronomii 32, 33 : "Fel draconum vinum eorum" etc. A quo conteritur est duplex mola : una superius sursum elevans, et haec est spes veniae ex consideratione misericordiae ; alia mola deorsum deprimens, est timor poenae veniens ex consideratione divinae iustitiae. Et de his molis dicitur Deuteronomii 24, 6 : "Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam". Istud vas hic conteritur, quia durum est, ut emollescat : cor enim durum male habebit in novissimo ; vel melius, ut peccati delectatio totaliter effundatur. Ideo dicitur contritio, non fractio, quia fractio est in maiores partes, contritio in minores ; et quando in maiores partes est fractio, sapor aliquo modo remanet ; ut autem non remaneat nec sapor nec veritas, ideo in partes minims conteritur. Et haec delectatio, totaliter removetur per poenam aeternam et removetur per gratiam ; et ideo utrbbique contritio, et in poena aeterna, secundum illud Ecclesiastici 27, 3 : "Conteretur cum delinquente delictum" ; et per gratiam, Psalmo [50, 19]. "Cor contritum et humiliatum Deus non despicies" ; sed aliter : quia ibi conteritur in pulverem, non ut aliud vas fiat, quia de impiis dicitur : Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis etc. ; sed in contritione gratiae est contritio ad generandum. vas novum et solidum per humorem gratiae et lacrymarum, ; et ideo recte dicitur contritio, non attritio, quia partium tritarum est unio, ut fiat vas in honorem, secundum illud de Paulo : "Vas electionis est mihi", Actuum 9, 15 ; et II ad Timotheum 2, 21 : "Si quis emundaverit se ab his, erit vas" etc. Et sic patet ratio dicti.

PrevBack to TopNext