Quaestio 2
Quaestio 2
Quid sit contritio in genere moris.
Rationes principales
Et quod sit actus virtutis, videtur : Quia omnis actus difficilis et meritorius est actus virtutis vel doni vel beatitudinis ; sed contritio est huiusmodi et non est doni nec beatitudinis : ergo est virtutis.
Item, omnis actus meritorius specialis, qui egreditur a potentia determinata, est vittutis specialis ; sed contritio est huiusmodi : ergo contritio est virtutis specialis.
Item, poenitentia est dolor et amaritudo mentis ; sed constat illud esse dictum per causam, quia poenitentia, ut dicit Ambrosius, facit dolere : ergo, si contritio est dolor, contritio est actus virtutis poenitentiae : ergo etc.
Sed contra : Contritio est dolor ; sed dolor est passio, et passio non est actus virtutis nec gratiae : ergo nec contritio. Quod dolor sit passio, patet, quia dolor opponitur delectationi.
Item, contritio est expulsiva peccati ; sed peccatum expellere est ipsius gratiae : ergo contritio est gratiae actus. Si tu dicas hoc esse virtutis, contra : aut hoc est virtutis per gratiam aut e ccinverso. Constat quod virtutis ratione gratiae, quae est vita, et ideo expellit mortem. Cum ergo contritio per se sit expulsiva peccati, patet quod contritio est actus gratiae.
Conclusio
Contritio est motus specialis virtutis, scilicet poenitentiae
Respondeo : Dicendum quod circa hoc triplex fuit opinio : quaedam, quod contritio est motus liberi arbitrii informati gratia, non virtute, propter quod est expulsiva peccati ; alia, quod motus omnium virtutum, quia contra omnia peccata ; tertia, quod motus virtutis specialis, scilicet poenitentiae. Et habent istae tres opiniones ortum ab opinionibus de poeniteritia, quia quidam dicebant quod poenitentia esset gratia ; quidam, quod virtus generalis ; quidam, quod specialis. Sed, cum supra ostensum sit ipsam esse virtutem specialem, cuius motus est peccatum detestari commissum ad emendam, et hoc est conteri, dicendum quod contritio est motus specialis virtutis, scilicet poenitentiae.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod est passio, dicendum quod dolor dicitur dupliciter : uno modo dissensus voluntatis rationalis, alio modo passio redundans in sentientem. Primo modo est motus voluntatis, et sic contritio est dolor per essentiam ; alio modo passio, et sic contritio est dolor per concomitantiam.
Ad illud quod obicitur, quod delere culpam est gratiae, dicendum quod, etsi delere culpam sit gratiae, tamen in adulto, qui praeparat se per usum liberi arbitrii, infunditur gratia ut in tali usu est ; deletio culpae in illo fit per gratiam, ut induit rationem virtutis, et ideo per poenitentiam, quae concernit gratiam et habitum virtutis.
Ad illud quod obicitur, quod omnia expellit, dicendum quod expellit per modum detestantis : et unius virtutis est omne malum detestari sub ea ratione qua est Dei offensivum, et quia commissum est contra Deum ; et sic contritio detestatur et expellit et est virtus poenitentiae. Unde sicut obedientia opera omnium virtutum respicit sub ratione mandati, nec propter hoc est virtus generalis, quia, licet illa differant per essentiam, tamen ratio formalis est una secundum speciem ; sic et in proposito. Et est simile de visu qui videt hominem et plantam, quae non tantum differunt specie, sed etiam genere ; videt tamen, quia sunt colorata ; videt etiam album et nigrum, quae sunt obiecta per se et differunt specie ; et tamen ipse non differt, quia videt per naturam lucis : sic contritio detestatur superbiam et luxuriam in quantum malum contra Deum perpetratum ab ipso qui conteritur. Et si tu obicias, quod contritio est vis concupiscibilis et poenitentia est in irascibili, supra solutum est. Nam dolor et odium cum insurrectione consistit in irascibili ; nihilominus tamen cum illo est dolor quidam in concupiscibili, et iste est imperatus a poenitentia et coniunctus cum illo dolore ; et sic non est contrarium praedictis, quia utrumque concurrit ad contritionem, sed primus dolor est praecipuus et principalis.