Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omne tempus fuerit idoneum ad institutionem sacramentorum.

Et quod omne tempus fuerit idoneum ad institutionem sacramentorum, ostenditur :

Rationes principales

Et primo de tempore naturae institutae, quia tunc institutum est sacramentum Matrimonii : ergo si hoc inter alia sacramenta minus est efficax, videtur quod in illo tempore debuerint alia multo magis institui. Si dicas quod usus matrimonii illi tempori congruebat, quia erat non in remedium, sed in officium, sed alia instituta sunt in medicinam, et ideo non ante lapsum ; contra : Deus simul, cum condidit angelum, condidit poenam. sive ignem, ut ibi, si peccaret, puniretur, quia eius peccatum est irremediabile : ergo pari ratione, cum condidit hominem, cuius erat peccare remediabiliter, debuit instituere medicinam.

Item, Magister dicit, distinctione praecedenti quod sacramentorum usus est ad humiliationem, exercitationem et eruditionem ; quae non tantum conveniunt aegro, sed etiam sano : ergo etc.

Item, quod tempus legis naturae post lapsum fuerit conveniens, videtur, quia boni et sapientis medici est medicinam usque ad indigentiam differre, et cum adest indigentia, ipsam offerre. Ergo, si tempus legis naturae fuit tale, tunc sine dilatione et anticipatione debuit sacramenta instituere.

Item, quod tempus legis scriptae fuerit magis idoneum, videtur, quia sacramenta non ideo sunt praecepta quia bona, sed ideo bona quia praecepta et instituta ; sed talia praecepta maxime conveniunt legi scriptae, non Evangelio vel naturae, quo sunt leges morales : ergo et sacramentorum institutio.

Sed quod tempus legis evangelicae fuerit conveniens, videtur, quia sacramenta sunt medicinae ; sed illud tempus maxime illorum institutioni convenit in quo advenit medicus ; et iterum, sunt vasa gratiae : ergo illi tempori congruunt quod est tempus gratiae.

Contra : Quod non congruerint tempori naturae institutae, ostenditur, quia qui sperat resurgere facilius dimittit se cadere ; ergo, si primo homini essent remedia parata, data esset ei occasio peccandi : ergo, si sacramenta debent esse via ad resurgendum, non ad cadendum, non debuerunt tunc institui.

Item, quod nec tempori legis naturae, videtur, quia tempore illo solum cucurrit ius naturale ; sed ea quae dictat ius naturale, sunt de se bona, sunt etiam immobilia : ergo, si sacramenta non sunt talia, non conveniunt illi tempori.

Item, quod nec tempori legis scriptae, videtur, quia lex scripta data est in onus et ad convincendum de impotentia, ut dicit Hugo. Ergo, si sacramenta sunt medicinae reparantes virtutem, nulatenus conveniunt legi scriptae.

Item, quod non legi evangelicae, videtur, quia haec lex est eliminativa figurarum et signorum, quia aperte praedicat veritatem. Ergo, si sacramenta sunt figuralia, nullatenus legi evangelicae conveniunt.

Item, lex Evangelii est lex libertatis, ad Galatas 5, 13 : Vos autem fratres in libertatem vocati estis : ergo ad minus non debuerunt institui sacramenta sub praecepto, sed solum sub consilio. Et hoc videtur dicere Hugo, De sacramentis : Primo, parvulos consilio nutrivit ; secundo, provectos praecepto tentavit ; tertio, perfectos in libertate spiritus ambulare permisit. Sed hoc non potest stare, quia Ioannis 3, 3 dicitur : Nisi quis renatus fuerit, etc.

Conclusio

Tempora legis naturae, legis scriptae et Evangelii conveniunt institutioni Sacramentorum, tamen secundum magis et minus

Respondeo : Dicendum quod omnia sacramenta instituta sunt in remedium specialite et principaliter, excepto Matrimonio, quod primo institutum est in officium ; et quia tempus remedii incepit a lapsu et profecit in Lege et consummatum est in Evangelio, ideo ista tria tempora conveniunt institutioni, tamen secundum magis et minus.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod conveniat tempus naturae institutae propter Matrimonium, dicendum quod tunc est institutum, quia fuit institutum in officium. Ad illud quod obicitur de poena angelorum, patet responsio, quia poena vel ignis revocat a culpa, sed medicina occasionem praestat ; ideo non sic debebat esse ex sua parte.

Ad illud quod, obicitur de usu, dicendum quod humiliari sub creaturis, ab eis erudiri et in eis a fastidio liberari non est de natura hominis instituti, sed potius hoc exigit poena damnati, quia homo stans erat medius inter creaturas et Deum ; in se enim expressius quam in aliis cognoscebat et in ipso delectabatur et varietate rerum ad fugiendum fastidium non egebat.

Ad illud quod obicitur de tempore legis naturae, dicendum quod lex naturae quaedam dictat ut necessaria, quaedam ut expedientia ; item, quaedam dictat ex se, quaedam adiuta fide et inspiratione. Et dico quod primo modo dictat praecepta moris ; secundo modo praecepta quae dictabat in generali, ut esset Deo sacrificandum ; et haec fides cum inspiratione etiam ulterius determinabat. Et sic patet illud.

Ad illud quod obicitur de tempore legis scriptae, dico quod lex scripta a duris observabatur carnaliter et eius sacramenta, et in talibus nullam habebat efficaciam ; sed a spiritualibus observabatur spiritualiter et non erat in onus praecipue, sed in viam salutis ; et talibus sacramenta illa erant in medicinam.

Ad illud quod obicitur de Evangelio, quod evacuat figuras, dicendum quod quaedam figurae erant tantum ad significandum, quaedam autem sunt ad significandum et sanctificandum. Figuras primas evacuat, sed secundas instituit, quia est lex sanctificationis, non tantum veritatis.

Ad illud quod obicitur, quod lex Evangelii est lex libertatis etc., dicendum, quod praecepta sunt in servitutem timentibus, sed sunt in libertatem amantibus. Quia ergo lex evangelica est lex amoris, ideo dicitur lex libertatis, non quia non praecipiebat, sed quia non ad timorem, sed ad amorem trahebat.

PrevBack to TopNext