Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in diversis temporibus debuerint alia et alia sacramenta institui vel semper eadem.

Secundo quaeritur, utrum in diversis temporibus deburint alia et alia sacramenta institui vel semper eadem.

Rationes principales

Et quod non semper eadem, sed quod debuerint mutari, hoc rationabiliter ostendit : Hugo sic dicens : "Dispensationis ordo et ratio hoc poposcit, ut sicut ab initio, currente tempore, magis ac magis Salvatoris adventus appropinquavit, sic magis ac magis effectus salutis cresceret et cognitio veritatis ; propter quod et ipsa signa salutis per successionem temporum alia post alia mutari debuerunt, ut effectus gratiae divinae in salutem cresceret, simul quoque et ipsa sanctificatio in signis visibilibus evidentior appareret".

Item, hoc ostenditur per rationem, quia, variato morbo et conditione aegrotantis, necesse est variari remedium. Ergo, cum his temporibus fuerint homines diversarum conditionum et morbus invaluerit, necesse fuit medicamenta alia et alia adhiberi.

Sed contra : Institutio sacramentorum fuit non a quocumque, sed a summo medico, cuius consilium est immutabile et est summe commendabile ; sed si immutabile, ergo et sacramenta secundum illud instituta debent esse immutabilia ; si summe laudabile ergo debent esse optima : ergo secundum hoc, cum sacramenta legis gratiae optima sint, semper illa debuerunt esse, nec ante nec post alia debuerunt institui nec mutari.

Item, morbus originalis peccati semper idem fuit, nec crevit nec decrevit, et ratio infirmandi semper fuit eadem : ergo videtur quod medicina correspondens morbo debuerit esse eadem, non mutata.

Item, omnia sacramenta habent efficaciam passione primo et a fide passionis immediate, et virtus illa est ad sanandum per gratiam : ergo, cum passio sit eadem et fides eadem, sicut dicit Augustinus, et gratia similiter eadem, ergo debent esse eadem sacramenta, non mutata.

Diversis temporibus diversa debuerutn institui Sacramenta

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sacramenta sunt in documentum, sunt in medicamentum, sunt et in ornamentum ; et secundum statum perfectum sunt in apertum documentum divini secreti, sunt in efficax remedium morbi et in pulcrum ornamentum sponsae Christi. Quoniam igitur revelatio secretorum non debet fieri quocumque modo nec in omni tempore, sed illo quo est intellectus hominis capacior, ideo sacramenta perfecta dilata sunt usque ad tempus tale. Hoc autem tempus, sicut in homine est sexta aetas, quae appellatur senectus, iuxta illud Ecclesiastici 25, 7 : Quam speciosa veteranis sapientia et gloriosus intellectus et consilium ; similiter in mundo est sexta aetas, quae est post Christum, in qua aetate homines sunt sapientiores et capaciores. Ideo dilata sunt sacramenta completa usque ad hoc tempus.

Rursus, quia sunt in medicamentum morbi efficax, eo tempore debent dari in quo efficacius curant ; sed spiritualis infirmitas efficaciter non curatur nisi quando cognoscitur et sentitur, alioquin redditur homo ingratus et peiori vulnere infirmatur : ideo necesse fuit sacramenta differri quousque morbus tantum invalesceret quod homo ipsum cognosceret et remedium quaereret. Hoc autem fuit in tempore gratiae, quia tempore legis naturae convictus est esse caecus ; et tunc venit Lex docens et onerans, et tunc convictus est de impotentia ; tunc ergo restabat tempus gratiae, in quo morbus iam cognitus curaretur et in hoc sacramenta completa darentur.

Rursus, quia sunt in pulcrum ornamentum, debuit ea Christus illi sponsae dare a qua nunquam separari deberet ; et quia talis fuit Ecclesia collecta de gentibus, non synagoga, quae ipsum deseruit et negavit, usque ad tempus gratiae perfecta sacramenta non instituit ; nihilominus tamen aliqua imperfecta, secundum quod congruebat illis temporibus, in sustentationem dedit. Et sic patet quod non semper eadem, sed alia et alia debuerint institui.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de consilio, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in libro De vera religione, sicut unus medicus secundum eamdem artem non mutatam pro mutatione morbi mutat remedia, sic, immo multo fortius, in proposito. Quod vero addit : quia summe laudabile etc., dicendum quod summe laudabilis est divina sapientia in operibus, non quia omnia sunt optima, quae facit in se, sed in ordine. Unde dicit Augustinus, De libero arbitrio : si quis quaerit : quare Deus non fecit duos soles ? non videt, quia fuisset superfluum. Si quaerit : quare fecit lunam ? non videt, quia, si deesset luna, aliquod bonum deesset de ordine. Sic et in proposito attendendum, quia ordinatissime fecit. Sicut enim haec sacramenta huic tempori conveniunt, ita illa sacramenta illi tempori congruebant.

Ad illud quod obicitur, quod morbus est idem, dicendum quod, etsi morbus originalis quantum ad essentiam non creverit, tamen crevit in effectu, quia semper magis ac magis homines sequebantur concupiscentiam et de uno errore labebantur in alterum.

Ad illud quod obicitur, si fides eadem, et passio etc., dicendum quod, etsi passio eadem sit, tamen prius fuit promissa et modo est persoluta ; et ideo, accepta satisfactione, misericordia Dei liberalior fuit ad remittendum quam cum tantum erat promissa : liberalior, inquam, dico quantum ad effectum, cum semper in se sit summe et aequaliter liberalis ; ideo effectus maior. Praeterea, etsi fides sit eadem, tamen haec est dignior et ad amandum efficacior, quia apertius credimus quam antiqui, et fides de passione iam praeterita et solutione facta magis ad amandum incitat quam de promissa. Ideo Deus et merito fidei et merito passionis iam praeteritae maiorem contulit sacramentis efficaciam. Et rursus, quia fides est expressior, sacramenta sunt evidentiora ; sed fides expressa remanet eadem, quia ratio credendi eadem ; sed sacramenta alia, quia signa sunt alia, et signa non numerantur quantum ad significatum, sed quantum ad speciem significantem.

PrevBack to TopNext