Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum necesse sit dolorem contritionis esse maximum.

Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum necesse sit dolorem contritionis esse maximum, id est, utrum ad hoc quod contritio sit sufficiens, necesse sit plus dolere de peccato quam de aliquo temporali.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Ieremiae 6, 26 : "Luctum unigeniti fac tibi" ; Glossa : "Docet poenitentem quid facere debeat" ; et alia Glossa : "Nihil dolentius morte unigeniti". Ergo tantum debet quis dolere de peccato, quod de nullo magis.

Item, Augustinus, XXI De civitate Dei : "Necesse est ut tantum urat dolor, quantum haeserat amor", Ergo, si dolet plus de amissione rei temporalis quam de amissione Dei per culpam, plus ergo diligit rem temporalem quam Deum ; sed nullus talis poenitet vere : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia dolor fundatur in amore et omnis affectio, ut dicit Augustinus ; sed amor Dei debet esse maior omni amore creaturae : ergo et dolor ex amissione Dei.

Item, dolor contritionis est a gratia et libero. arbitrio, sed alius tantum a culpa et libero arbitrio ; sed gratia plus roborat in bono quam culpa inclinet ad malum : ergo motus doloris fortior.

Item, animus iustus plus Deo unitur quam sibi. per amorem ; sed de eo cui magis unitur, magis dolet cum separatur : ergo magis dolet se per peccatum separatum esse a Deo quam de morte proximi et corporis, si esset possibile.

Item, omnis habens animum ordinatum plus dolet de amissione maioris boni ; sed Deus est summum bonum, et omnis contritus habet animum ordinatum : ergo plus dolet de amissione Dei quam de amissione alterius boni creati.

Sed contra : Ostenditur quod non oportet esse maiorem quam de aliquo temporali, quia "albius est quod est nigro impermixtius". Ergo maior dolor est qui minus habet de gaudio ; sed dolor contritionis est admixtus gaudio, aliquis autem alius sine aliquo gaudio est quandoque : ergo ille maior.

Item, magis, dolendum est de eo quod recuperari non potest quam de eo quod recuperari potest et recuperatum est ; sed amissio filii non potest recuperari, amissio Dei in poenitente est recuperata : ergo non tantum debet dolere de amissione Dei, quantum de amissione filii.

Item, quod non oporteat tantum dolere, videtur, quia, quantumcumque parva sit gratia, delet omnem culpam. Ergo similiter ex parte doloris, quantumcumque parvus est, dum tamen gratia sit informatus, delebit omnem culpam : ergo non oportet quod sit maior omni alio.

Item, si hoc oporteret, tunc pauci essent contriti : pauci enim sunt qui mallent esse caeci quam nunquam peccasse : videmus etiam multos viros poenitentes qui flent ex morte consanguineorum, qui non possunt flere pro peccatis.

Conclusio

Dolor contritionis quoad sensualitatem non debet esse maximus, neque quoad displicentiam rationis absolute, sed tantum maior in comparatione ad alios dolores

Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur de quantitate doloris ; dolor, potest dici displicentia rationis vel passio ex hac resultans in sensualitatem. Si hoc secundo modo accipiatur ; dico quod non est necesse magis dolere de peccato quam de re temporali nec etiam necesse est dolere, quia non est in. potestate cuiuslibet. Talis enim dolor non consequitur amorem, sed consequitur ipsam affectionem et affectio experimentalem cognitionem ; et quia non omnes habent experientiam divinae dilectionis, ideo non omnes ita sensibiliter dolent de peccatis. Tamen quod magis etiam sensibiliter doleat aliquis de peccato quam de aliquo damno, hoc est perfectionis et congruum, non necessarium.

Sed in quantum dolor dicitur displicentia rationis, sic dico quod ista displicentia mensuratur secundum quantitatem caritatis. Quantitas autem caritatis dupliciter potest accipi : vel in se vel in comparatione ad alios amores : in se, sic dico quod est parva et maior et maxima ; in comparatione ad alios, sic dico quod vindicat sibi dominium. in corde quamdiu est ; nec unquam ibi est nisi sit domina ; unde dico quod ad hoc quod aliquis habeat caritatem, necesse est quod diligat Deum super omnia ; hoc autem est diligere super omnia, quod pro nullo damno vel commodo velit offendere Deum. Sic intelligendum est de displicentia contritionis. Unde dico quod peccatum debet tantum displicere rationi quod nullo pacto, nullo commodo vel incommodo velit in ipsum consentire vel consensisse, quoniam voluntas, quae ex aliqua causa consentit in peccatum, iusta non est. Unde sicut non oportet habentem caritatem velle mori pro Christo - sed in casu, in quo vel oportet ipsum amittere caritatem vel vitam, tunc tenetur magis velle mori pro Christo quam caritatem amittere - sic in proposito est intelligendum, quod non teneor nunc pro satisfactione peccati omnem poenam sustinere ad reconciliationem, quia Deus non exigit. Et ideo sicut ego possum salvari non sustinendo martyrium, sic possum reconciliari Deo sine multis doloribus et amissionibus rerum temporalium.

Si vero de comparatione et praeelectione quaeratur, respondent aliqui et faciunt in hoc vim, quia potest intelligi respectu praeteriti vel futuri. Sed ego non video in hoc vim, quia iusta voluntas et vere poenitens ita detestatur praeteritum peccatum ut futurum ne fiat ; et ita est peccatum velle peccasse sicut velle peccare. Ideo de peccati praecedentis dolore et detestatione dicendum quod in casu in quo oportet praeeligere, vel consentire in peccatum sive complacentiam peccati vel tolerantiam poenae, quilibet tenetur praeeligere sive magis eligere poenam quam velle peccare vel peccasse. Praeter casum necessitatis dico quod praeeligere omnem poenam est perfectae virtutis ; dubitare vero est infirmitatis, quia timor naturalis valde fadt dubitare, et ista dubitatio simul potest stare cum caritate ; sed praeeligere culpam alicui poenae, hoc est iniquitatis, si est cum deliberatione et plena voluntate, quia omnis talis voluntas est iniqua, quae peccatum vult vel absolute vel conditionaliter. Unde periculum est et stultitia quaerere hoc ab aliquo infirmo vel etiam a se ipso, quia hoc est hominem ponere in tentationem ; unde nullus confessor debet hoc ab aliquo qui sibi confitetur quaerere. Sed, si poenitens se offerat et dicat se malle mortuum esse quam peccasse vel simile aliquod, gaudendum est, quia hoc est signum bonae voluntatis.

Si ergo quaeratur, utrum dolorem contritionis necesse sit esse maximum, si dicatur de dolore sensualitatis, manifestum est quod non ; si de displicentia rationis, aut quantum ad intensionem motus absolute, et sic nec hoc modo oportet esse maximum ; si in comparatione ad alios dolores, dico, sicut de amore, quod oportet quod habeat praedominium. Et sic procedunt rationes probantes ipsum inter omnes alios dolores de rebus creatis obtinere principatum. Quod si intelligatur de dolore sensualitatis, ad omnes per interemptionem solvendum est, sicut tactum, quia sequitur experientiam et delectationem et etiam complexionem vel aliquid tale ; ideo sensibiliter magis dolet quis de morte unigeniti.

Ad illud tamen quod obicitur ultimo, quod semper superior movet inferiores, dicendum quod verum est in bis in quibus natae sunt simpliciter obedire, sicut in motu manuum vel pedum ; sed non est ita in affectionibus nisi per multam assuefactionem.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod parvus, quia admixtus gaudio, dicendum quod dolor contritionis, quando est in anima bene disposita, valde magnus est, et gaudium mitigat dolorem et intendit. Ideo enim dolet, quia vult dolere ; et quanto magis appetit dolere, tanto magis dolet ; et quanto videt se magis dolere, tanto magis gaudet. Ideo patet quod non remittitur, quia non habet oppositionem, immo unum est causa alterius ; tamen bene concedo quod mitigatur et minus laedit. Unde intenditur et mitigatur ; intenditur respectu peccati, et mitigatur respectu poenitentis ; intenditur respectu obiecti, mitigatur respectu subiecti ; vel in tenditur sub ratione displicentiae, mitigatur sub ratione poenae.

Ad illud quod obicitur, quod potest recuperari, dicendum quod hoc etiam mitigat dolorem ut dolor contriti non sit cum desperatione, sed cum spe. Tamen quia contritus de se non sperat, quantum est de se, ita se affligit dolore ac si omnino perdidisset ; respirat tamen in misericordia Dei. Et quod obicit, quod magis est dolendum de re irrecuperabili, dicendum quod verum est, ceteris paribus.

Ad illud quod obicitur, quod minima gratia delet omnem culpam, dicendum quod dolor, quantumcumque sit parvus, sufficit, si sit gratia informatus ; sed tamen nunquam gratia informat, quin vindicet sibi in corde dominium quoad actum vel motum voluntatis rationalis, non sensualitatis.

Ad illud quod obicitur, quod pauci vel nulli mallent esse caeci quam peccasse, iam patet responsio secundum viam praetactam. Si enim in necessitate essent positi, scilicet vel quod a detestatione peccati desisterent vel quod oculos amitterent, et loquor de detestatione interiori, necesse haberent praeeligere ; nunc autem non habent.

PrevBack to TopNext