Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum possibile sit in dolore contritionis cadere excessum.

Secundo quaeritur, utrum possibile sit in dolore contritionis cadere excessum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia omnis motus, cui ad hoc quod sit bonus oportet admisceri aliquid de contrario, potest esse nimius ; sed dolori contritionis debet admisceri gaudium : ergo potest nimis intendi.

Item, omnis virtus quae habet obiectum creatum, potest habere nimium, quia, si creatum est, ergo habet sibi debitum limitatum amorem et odium ; sed contritio sive poenitentia est huiusmodi : ergo potest habere excessum.

Item, in contritione dolor est passio ; sed omnis passio, in re corporali facta, potest magis et magis intendi et per suam intensionem potest inducere mortem ; et quae mortem inducit est superflua : ergo etc.

Contra : Contritio est motus gratia informatus : sed gratia non potest nimis intendi nec motus eius, quia omnis motus eius est laudabilis : ergo nec contritio.

Item, quantum diligenda est alicuius boni praesentia, tantum detestanda est amissio et absentia ; sed Deum non potest aliquis nimium amare et appetere : ergo peccatum, quod est a Deo separativum, non potest nimis detestari.

Item, Anselmus appetebat viscera exsiccari ex intensione divini amoris : ergo non est malum ex intensione divini amoris talia appetere propter Deum : eadem ratione nec malum ex intensione doloris propter recuperandum Deum.

Conclusio

Contritio quoad displicentiam rationis non potest esse nimia, sed quoad passionem redundantem in sensualitatem posset habere excessum

Respondeo : Sicut dictum est, in contritione est dolor, prout est displicentia voluntatis rationalis, et est dolor-passio redundans in sensualitatem. Quantum ergo ad displicentiam rationis, concedo quod non potest esse contritio nimia, quia peccatum nulli potest displicere nimis in quantum peccatum. Quantum autem ad passionem redundantem in sensualitatem, vix aut nunquam est nimia ; tamen posset esse tantus dolor, quod humana infirmitas non posset sufferre sine magno detrimento ; et tunc dico quod temperandus esset. Sed esto quod non temperaret quis, quia non adverteret et raperetur a fervore, non credo quod in tali casu peccaret, quia daret operam rei licitae. Si autem advertit, debet temperare ; tamen paucis hoc consilium est necessarium. Si autem non temperaret vel per affectonem gaudii vel per consolationem spei, credo quod transcenderet metas virtutis et ita contritionis. Contritio enim, sicut caritas, nominat quid inforntatum gratia. Unde dolor contritionis, manens contritionis, non potest esse nimius, quia displicentia peccati nunquam tantum potest intendi, quod possit esse nimia, cum sit ex consideratione recta. Rationes igitur quae probant quod dolor possit esse nimius secundum quod displicentia solvendae sunt.

Ad rationes

Quod obicit, quod debet esse gaudium, dico quod, si esset dolor sine gaudio, ut in desperatis, bene esset excessus ; sed talis non est motus contritionis, quae est praesupposita spe de venia ; unde talis quando videt se dolere, necessario gaudet ; et ideo non est superfluus.

2-3. Ad aliud dicendum quod poenitentia est in subiectum et in peccatum ; et prout punit subiecturn, bene posset excedere ; sed prout detestatur peccatum, quia separat a summo Bono, secundum illam rationem respicit infinitatem et non habet excessum. Tertium argumentum est concedendum : procedit enim de contritione, secundurn quod nominat dolorem passionem, non ipsum motum displicentiae peccati.

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod non potest esse nimius, quia gratia informatus, dicendum quod informatur ipsa displicentia, et per consequens passio sensualitatis ; tamen tanturn posset illa passio intendi, quod gratia, quae movet ordinate, non informaretur. Alia ratio concedenda est, quia loquitur de detestatione.

Ad illud quod obicitur de Anselmo, dicendum quod non intelligit viscera secundum veritatem sibi velle siccari ; sed vocat ibi viscera intimas carnis appetitus. Vel dicendum quod siccationem viscerum vocat vulnera caritatis, qua anima languet ex absentia ipsius Christi.

PrevBack to TopNext