Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum contritio sit motus instantaneus an successivus.
Circa primum ostenditur quod sit successivus, hoc modo : Omnis actus, circa quem est minus diuturnum et magis diuturnum, est successivus ; sed talis est contritio : ergo etc.
Item, "nostrum intelligere est cum continuo et tempore", ut dicit Philosophus, quia est animae ut corpori unitae ; sed contritio similiter est animae ut corpori unitae : ergo etc.
Item, omnis aspectus collativus est saccessivus ; sed in contritione est aspectus collativus, quia dolet de peccato in comparatione ad Deum, quem offendit : ergo etc.
Item, quod successive inducatur contritio, videtur, quia omnis forma habens partem et partem inducitur successive ; sed contritio habet partem et partem, quia potest intendi et remitti : ergo inducitur successive.
Item, omnis forma quae habet contrariam dispositionem in materia, inducitur successive ; sed contritio habet induci in liberum arbitrium subiectum peccato ; per quod privatur gratia et fit ad malum prona, quae pronitas ex opposito respondet contritioni sicut culpa ex opposito gratiae : ergo inducitur successive.
Contra : Contritio necessaria est iustificationi impii ; et illa est in instanti : ergo et contritio.
Item, Augustinus, XIV De Trinitate, dicit quod, si oculus esset actu videns, et obiectum ex opposito crearetur, simul esset et videretur. Ergo, si actus visus potest esse in instanti ; multo fortius actus intellectus et affectus : ergo et contritio.
Conclusio
Contritio est successiva quoad durationem et praeparationem in fieri, sed quoad esse et inductionem formae est instantanea
Respondeo : Dicendum quod est loqui de contritione quantum ad esse et quantum ad fieri. Si quantum ad durationem, cum duret longo tempore, sic dico quod est successiva, sicut est vivere hominis. Si quantum ad esse, quia est actus fixus in detestatione peccati et actus ut quies, sic dico quod esse eius est in instanti. Si quantum ad fieri, est distinguenduni, quia in fieri est praeparatio et formae inductio. Dico ergo quod praeparatio ad actum contritionis est successiva, quia multa oportet prius considerare ; sed ipse dissensus animae postea in instanti fit. Rationes autem probantes quod sit instantanea, quia probant quoad inductionem in esse et ipsum esse, verae sunt.
Ad rationes
1-2. Primae duae rationes, quae probant successionem, intelliguntur de inductione et praeparatione naturae : diuturnitas enim est ratione successionis ; similiter nostrum intelligere est ratione acquisitionis speciei per sensum et phantasiam.
Sed quod obicitur, quod habet esse successivum per collationem, dicendum quod collatio potest esse dupliciter : uno modo discursus ab uno in aliud, et haec successiva est ; et alio modo duorum comparatio secundum aliquem respectum ; et tunc accipiuntur plura in una ratione, et talis potest esse in instanti et simul de pluribus ; alioquin nunquam de consonantia musica posset iudicari, cum una vis iudicet de duobus sonis ad invicem comparatis.
Ad illud quod obicitur, quod habet partem et partem, dicendum quod forma quae habet partem et partem aut educitur de materia aut ab agente exit. Si educitur de materia, sic, quia ibi habet partem suae essentiae, cum est ibi contrarium, pro eo quod contraria habent unam naturam communem, educitur successive, ut albedo. Forma vero quae totaliter est ab extrinseco, tota et simul datur, qualis est forma luminis, quae, quamvis habeat partem et partem, non tamen in materia, quia eius oppositum est privatio. Talis est contritio, quasi motus procedens a gratia et libero arbitrio, non de materia eductus.
Ad illud quod obicitur, quod contrarium habet in materia, dicendum quod est habere contrariam dispositionem in materia, nullo tamen modo resistentem ; et haec non facit successionem in inductione formae nec in praeparatione, ut cum Deus de aqua vinum fecit. Et est habere ut resistentem informationi, et tunc est successio in inductione, ut cum ex calido fit frigidum. Et est habere ut resisteritem non informationi, sed usui ; et sic pronitas resistit usui gratiae et contritioni, non informationi, quia simul est ; et haec ponit successionem in duratione et in usu contritionis, non in prima inductione. Pronitas enim, quia poena est, simul stat cum contritione ; culpa vero, quia privatio est, non resistit, sicut nec tenebra inductioni lucis.