Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum debeat homo semper conteri.

Secundo quaeritur de diuturnitate contritionis, utrum debeat homo semper conteri.

Et quod sic, videtur : Augustinus, in tractatu De poenitentia : "Semper doleat et de dolore gaudeat" ; et post : "Ubi dolor finitur, ibi deficit poenitentia ; si poenitentia finitur, quid relinquitur de venia ? Tamdiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a poenitentia". Semper igitur debet homo poenitere.

Item, Gregorius, Super Iob 14, 22 : "Anima eius super semetipso lugebit": "Dignum est ut in se ipso homo semper moerores inveniat, qui in se gaudia, relicto Creatore, quaerebat".

Item, Ecclesiastici 5, 5 : "De propitiatu peccatorum noli esse sine metu" ; similiter nec sine spe debet esse : ergo semper debet esse inter istas duas molas ; sed hoc est conteri : ergo semper debet homo conteri.

Item, sicut se habet vera innocentia et perseverans ad peccatum de futuro, ita poenitentia contra peccatum de praeterito ; sed perseverans innocentia semper refugit peccatum ne fiat : ergo et poenitentia peccatum factum.

Item, sicut culpa est velle peccare, ita culpa est velle peccasse ; sed homo semper tenetur nolle peccare : ergo et nolle peccasse. Sed ex hoc quod non vult peccasse et peccavit, generatur dolor : ergo etc.

Contra : Augustinus, in libro De poenitentia : Doleat et de dolore gaudeat. Non ergo semper est dolendum, immo aliquando gaudendum.

Item, ratione videtur, quia dolor est ex sensu disconvenientis ; sed contingit peccatum amotum esse ab anima secundum se et secundum suum effectum : ergo non est ibi aliquid quod generet dolorem : ergo non semper est dolendum.

Item, contritio est aeque bene una pars poenitentiae ut confessio et satisfactio ; sed non oportet semper confiteri: ergo nec semper conteri.

Item, contritio est medicina ; sed contingit hominem perfecte esse sanatum, ut puta si baptizatur vel etiam si perfecerit poenitentiam condignam, quae omnes defectus reducit ad perfectum : ergo, si post recuperationem sanitatis cessat usus medicinae, debet igitur cessare contritio.

Item, contritio est poena qua peccator se punit. Ergo esto quod sufficienter sit punitus pro peccato ; tunc, si amplius punit se per contritionem, punit se supra condignum ; sed hoc est impietatis et crudelitatis : ergo etc.

Conclusio

Peccator semper tenetur conteri habitu, non autem actu ad semper, sed pro loco et tempore

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Hugo, cum Deus absolvit hominem a culpa, ligat eum vinculo perpetuae detestationis ; tenetur enim semper malum quod fecit detestari. Sed quia tentio talis est praecepti affirmativi, quod semper obligat, sed non ad semper, ideo dico quod semper tenetur conteri, sed non ad semper, sed pro loto et tempore, videlicet cum recogitat mala sua in quibus offendit Deum. Concedendae sunt igitur rationes hoc probantes.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod non semper, quia aliquando est gaudendum, dicendum quod non tantum gaudere, immo alia cogitare debet ; nec Augustinus vult quod teneatur semper, id est in omni instanti, sed quod semper teneatur pro loco et tempore, ita quod voluntas conterendi semper sit in habitu, sed in actu pro Ioco et tempore.

Ad illud quod obicitur, quod dolor est ex praesentia disconvenientis, dicendum quod quidam est dolor illatus, ut puta in sectione carnis ; quidam est dolor voluntarie assumptus, ut quando dolet de morte amici ; et iste dolor non causatur ab amici morte, sed causatur a voluntate mortem amici. refugiente ; et quia refugit quod necesse est esse, ideo necesse habet dolere. Sicut si ego nollem vehementer te infirmari, et, si tu infirmareris, dolerem ; sic, quia ego nollem me peccasse et video me peccasse, doleo. Unde de dolore causato a voluntate non oportet quod illud pro quo quis dolet sit praesens. affectu nec effectu nec reputatione, sed solum aspectu certo.

Ad illud quod obicitur per simile de confessione, dicendum quod dolor contritionis potest dici prout est quaedam pars poenitentiae, divisa contra confessionem et satisfactionem , et est purgativa culpae ; alio modo, prout motus interior voluntatis, cui se subicit anima poenitens, et dolor iste est poena satisfactoria, impetrativa augmenti gratiae et gloriae. Primus dolor est sacramentalis proprie et per se, quia est effetivus remissionis culpae, ad quem solum semel tenetur poenitens ; alius non est sacramentalis proprie et per se, sed est elicitus a virtute, et ad illum tenetur semper, sed non ad semper.

Ad illud quod obicitur de medicina, dicendum quod quaedam medicina est sanativa tantum, et haec est quando est morbus : quaedam praeservativa et meliorativa, et talis est contritio ; et hanc semper habere bonum est.

Ad illud quod obicitur, quod est poena, dicendum quod nunquam peccator se tantum potest punire, quin maiori poena sit dignus secundum rigorem iustitiae. Et quia homo sibi rigidus debet esse et aliis pius, nunquam tantum se affligit per contritionem, quod sit superfluum, dum tamen hoc possit sustinere, quia totum est ei ad gloriae cumulum. Tamen nota quod contritio, ratione displicentiae peccati, semper est necessaria, saltem in habitu ; ratione vero gemitus et planctus vel doloris sensibilis, non est necessaria, maxime viris perfectis, qui audierunt voce interna quod audivit Magdalena : Dimittuntur tibi peccata tua, sicut dicit Bernardus, In Cantica, circa principium, sed ulterius possunt et debent meditationem suam ad dulcedinem patriae supernae convertere. Ante hunc statum sanum consilium est peccata sua ante oculos revocare ad gemitum et dolorem. Praeterea, displicentia non dicit semper poenam, immo frequenter magnam habet laetitiam coniunctam, dum considerat in se liberationem plenam.

PrevBack to TopNext