Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum contritio possit intendi.

Rationes principales

Circa primum, quod possit intendi, videtur : Quia contritio est actus alicuius virtutis ; sed quaelibet virtus potest intendi, ut in primo probatum est de caritate ; sed, augmentata eius virtute, augetur eius motus : ergo etc.

Item, in contritione non sunt nisi duo, scilicet dolor et gratia, et unum est sicut formate, reliquum sicut materiale ; sed est possibile dolorem in nobis intendi, possibile est etiam gratiam augeri : ergo etc.

3. Item, si non potest intendi, ergo in omnibus est aequalis ; sed, contritione existente aequali, aequalis est iustificatio et gratificatio : ergo omnes secundum hoc essent aequaliter iusti.

Item, in omni actu animae in quo contingit proficere per assuefactionem et coittinuationem, contingit ipsum intendi ; hoc patet ; sed profectus est in multiplicatione contritionis et frequentatione : ergo etc.

Contra : Nihil intenditur cuius "impositio est in termino" ; sed impositio contritionis est in termino, quia contritio est divisio in minima ; sed minimo non est minus : ergo etc.

Item, nihil intenditur quo non potest cogitari vel esse maius ; sed illo quod habet effectum infinitum nihil potest esse maius, cum sit infinitum : ergo nihil tale potest intendi. Sed contritio est huiusmodi, cum deleat omnem culpam, quod est virtutis infinitae : ergo etc.

Item, omne quod intenditur, aut intenditur per accessum ad veram nominis impositionem vel per depurationem a contrario ; sed contritio non intenditur per depurationem a contrario, cum statim, cum est, expellat totaliler omnem culpam ; quia habet gratiam coniunctam ; nec per accessum ad impositionem nominis veram, quia eius impositio est in termino : ergo etc.

Item, si intenditur, aut ergo a gratia aut a libero arbitrio. A libero arbitrio non, quoniam contritio est motus gratuitus, et talis mensuratur secundum quantitatem gratiae ; sed augmentum gratiae et caritatis non potest esse a libero arbitrio, sed a Deo. Si a gratia, contra : gratia uniformiter movet liberum arbitrium quantum est de se : ergo non videtur intendere in eo contritionem. Praeterea, secundum illud attenditur intensio vel augmentum, penes quod consistit ratio quantitatis ; sed quantitas est ex parte materiae ; formalis vero contritionis ratio potius convenit gratiae quam materialis : ergo secundum illam non intenditur nec augetur.

Conclusio

Contritio potest intendi atque augeri tum secundum fervorem motus, tum secundum augmentum virtutis poenitentiae per gratiam factum

Respondeo : Dicendum quod contritio est motus virtutis habens quantitatem virtutis, sicut est virtus a qua est. Unde et augmentum et intensionem habet secundum illud a quo recipit quantitatem ; haec autem est virtus poenitentiae. Unde sicut certum est caritatem augeri, ita et poenitentiam ; ac per hoc certum est contritionem et intendi et augeri.

Unde notandum quod quemadmodum caritas dicitur intendi quantum ad fervorem et augeri quantum ad essentialem virtutem, et primum est a cooperatione liberi arbitrii, secundum vero est a dono caelesti : ita et in proposito oportet intelligi quod motus contritionis ferventior esse potest secundum cooperationem liberi arbitrii. Unde ex aequali gratia aliquando magis fervens elicitur motus, aliquando. minus, secundum cooperationem liberi arbitrii. Sed, proprie loquendo, non dicitur maior, nisi virtute poenitentiae augmentata ; et hoc est per gratiam. Concedendae igitur sunt rationes ostendentes quod contritio possit intendi.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod est divisio, in minima, dicendum quod contritio et habet respectum ad obiectum, supra quod dirigitur, et ad virtutem a qua oritur, sive dicatur habitus sive liberum arbitrium. Secundum comparationem ad obiectum, quia omne mortale expellit et quasi in pulvetem redigit, non habet intendi. Habet etiam comparationem ad vim a qua exit ; et secundum. illam viam habet intendi ; et in prima via ratio procedit, et ideo non concludit.

Ad illud quod obicitur, quod est virtutis infinitae, dicendum quod contritio non delet nisi virtute gratiae ; gratia autem est donum, per quod inhabitat in nobis ille cuius virtus est infinita ; et illa est quae potest in infinitum effectum, et illi virtuti attribuitur expulio primo et per se et contritioni per illam. Et ideo non sequitur quod contritio sit infinita ; sed quod coniuncta est cum virtute, cuius operatio est infinita.

Ad illud quod obicitur, quod non accedit magis nec recedit, dicendum quod utrumque falsum est ; immo ratione gratiae magis accedit, ratione vero doloris, dico quod magis recedit. Dolor enim non tantum habet oppositionem ad culpam, sed etiam ad sequelas et pronitates peccati, quae quodam modo doloris intensione in nobis remittuntur paulative et expelluntur, prout dolor est purior et intensior. Accessus autem ad veram impositionem non attenditur in hoc quod non habeat verum nomen, sed quia non participat illud in termina secundum rationem gratuiti.

Ad illud quod quaeritur, utrum intendatur secundum intensionem doloris aut gratiae, sive a libero arbitrio an a gratia, iam patet responsio. Si enim loquamur de fervore, dico quod est a libero arbitrio ; si autem loquamur quantum ad veram augmentationem, sic dico quod immediate venit a cremento poenitentiae, qua augmentata, augetur dolor rationalis partis, qui est detestationis vel displicentiae. Et si quaeras, unde veniat, dico quod a Deo effective, a libero arbitrio dispositive, a gratia completive. Et si tu obicias quod grati uniformis est, et praeterea est forma, dicendum quod, quamvis ipsa uniformiter gratificet, dum tamen magis a Deo influitur et abundantius datur, magis gratificat. Et rursus, quamvis a gratia, cum sit forma, non habeat principaliter ortum quantitas molis, quae est a materia principaliter, habet tamen ortum quantitas virtutis, quae est a forma ; et hoc genere quantitatis est contritio quanta. Et ex hoc patet quomodo vel unde habeat quantitatem et unde habeat intensionem et qualiter.

PrevBack to TopNext