Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum oporteat intensius conteri de uno peccato quam de alio.
Secundo quaeritur, utrum per contritionem plus vel intensius oporteat conteri de uno peccato quam de alio.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia contritio delens culpam est in instanti, sicut patet de iustificatione impii ; sed motus idem in instanti non potest esse magis et min us intensus : ergo etc.
Item, quidquid agit in multa simul, ita quod non in singula, non agit in quoddam plus, in quoddam minus ; sed contritio simul agit in multa peccata, ita quod non considerat singula, quia tunc oporteret respectu illorum dividi actionem : ergo contritio non magis detestatur unum peccatum quam alterum.
Item, contritio ea ratione detestatur peccatum, qua separativum est a Deo ; sed quodlibet separat a Deo, et ita amittitur Deus per unum peccatum mortale sicut per aliud, et ita per parvum sicut per magnum : ergo etc.
Item, contritio respicit peccatum quantum ad duo, scilicet quantum ad offensam et quantum ad damnum ; sed quantum ad offensam omne peccatum habet rationem infiniti, cum sit contra Deum infinitum ; quantum ad damnum, omne peccatum aufert omnes virtutes, sicut dicitur Iacobi 2, 10 et habetur in littera : "Qui peccat in uno factus est omnium reus". Cum ergo damnum et offensa habeant rationem aequalitatis, videtur quod contritio debeat de omnibus esse aequalis.
Item, quantumcumque contritio detestetur modicum peccatum, laudabile est ; et quantumcumque sit parva contritio etiam de maximo peccato, bona est et laudabilis. Ergo videtur quod non sit necessarius gradus intensionis secundum gradum vitiorum et peccatorum.
Contra : Maior est dolor de mortali et debet esse quam de veniali. Ergo pari ratione de uno peccato mortali graviori quam de alio minus gravi.
Item, secundum Gregorium, "magis se debet punire per satisfactionem qui gravius peccavit". Ergo pari ratione idem ipse, cum gravius peccat, gravius se debet punire per contritionem : si ergo de graviori peccato in diversis oportet esse contritionem maiorem, pari ratione in eodem.
Item, is est ordo in dolore, qui est et debet esse in amore, quoniam ab. ipso habet ortum ; sed magis bonum secundum ordinatam dilectionem magis est amandum ; ergo pari ratione maius malum magis est detestandum.
Conclusio
Contritio, ut est deletiva culpae, ordinem habet ad magis detestandum maius malum secundum habitum, non secundum actum, sed ut est deletiva poenae, etiam secundum actum
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de contritione : aut prout est deletiva culpae aut prout est deletiva poenae. Si prout est deletiva culpae, sic operatur in iustificatione impii in instanti, et sic actu non potest habere ordinem respectu specialium peccatorum , quia simul et in instanti est contra omne peccatum commissum ; habet tamen secundum habitum, quia dolor ille habitualiter disponit ad detestandum aliquod plus, aliquod minus ; et quia habilitat ad detestandum malum quia malum, ideo ad magis detestandum maius malum.. Si autem loquamur de deletiva poenae, sic dicendum quod habet maiorem intensionem et minorem etiam secundum actum, sicut ostendunt rationes inductae ad secundam partem.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, patet responsio, scilicet ad primum et secundum. Procedunt enim de contritione secundum primam viam, scilicet ut est in iustificatione impii.
3-4. Ad illud quod obicitur de separatione et damno et offensa, dicendum quod separatio attenditur in elongatione secundum dissimilitudinem, et offensa secundum contemptum, et damnum secundum amissionem gratuitorum et vulnerationem naturalium sive dehabilitationem ; et in.his poenae gradus est ; unde illud non valet Quamvis enim Deus ab omnibus offendatur, tamen aliqui contemnunt eum plus, aliqui minus ; et similiter in aliquo peccato plus natura laeditur et a virtute plus elongatur.
Ad illud quod obicitur, quod de parvo non minus potest dolere, dicendum quod sicut in caritate non est dare quin amor, quantumcumque sit parvus et quantumcumque magnus, semper sit bonus, tamen in sua magnitudine et parvitate necessario habet ordinem ; sic in proposito est intelligendum. Et sic facile est ad cetera respondere.