Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum adultum, accedentem ad Baptismum cum actuali peccato, necesse sit antea sacramentum Poenitentiae accipere.
Secundo quaeritur, utrum adultum, accedentem ad Baptismum cum actuali, necesse sit ante sacramentum Poenitentiae accipere quam Baptismum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Actuum 2, 38 : "Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum", Glossa : "Dicturus de Baptismate praemisit lamenta poenitentiae, ut prius se aqua afflictioni perfunderent et post sacramento baptismatis lavarent".
Item, Matthaei 3, 5 : "Exibant ad illum" etc., Glossa : "Iam tunc exemplum baptizandis dabatur confitendi peccata et promittendi meliora". Ergo, si debent confiteri, similiter et conteri et satisfacere.
Item, ratione videtur, quia Dominus et beatus Ioannes inceperunt praedicationem suam a poenitentia ; sed ab eo deberunt incipere quod est salutis initium : ergo, si ita inceperunt, patet quod primo debet accipere poenitentiam.
Item, primo persona corrupit naturam ; sed actuale est corruptio personae et originale naturae, et contra actuale est poenitentia : ergo praeit Baptismum.
Item, parvulus non habet nisi originale, sed adultus actuale cum originali ; sed qui habet ampliorem morbum, debet habere amplius remedium : cum ergo Baptismus necessarius sit parvulo, aliquid ultra Baptismum erit necessarium adulto. Sed hoc non est nisi poenitentia : ergo etc.
Contra : Baptismus est ianua sacramentorum ; sed ianua est primo, et ante ipsam nihil debet praemitti : ergo etc.
Conclusio
Poenitentia, prout est virtus et contritio, in adultis praecedere debet baptismum, sed non, prout est Sacramentum et absolutio et satisfactio; confessio autem de congruo praemitti potest
Respondeo : Dicendum quod est loqui de poenitentia ut est virtus et ut est sacramentum. Si loquamur de poenitentia ut est virtus, cuius actus est contritio, necesse est quod praecedat Baptismum in adulto qui habet actuale peccatum ; nemo enim inchoare potest novam vitam nisi poeniteat eum veteris vitae. Si autem loquamur de poenitentia ut est sacramentum, secundum quod homo confitetur et recipit absolutionem, dico quod non est necesse. praecedere, sed de congruo potest. Fit enim confessio sacerdoti, ut homo erubescat et peccata sua recognoscat et de eorum remissione Deo ingratus non existat, et quantum ad hoc congruum est ; sed non oportet nec debet sequi absolutio nec ligatio, quia omnino solvitur in Baptismo. Igitur Poenitentia quantum ad contritionem praecedit necessario ; quantum ad confessionem de congruo ; quantum ad absolutionem et satisfactionem neutro modo. Et quia sacramentum completum est in absolutione, quia ibi est remedium, ideo dico quod poenitentia, secundum quod sacramentum est Ecclesiae, sequitur, non praecedit.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod lamenta poenitentiae debent praecedere, dicendum quod istud concedendum est ; similiter, quod exemplum dabatur confidendi, non quia necessarium, sed quia congruum.
Ad illud quod obicitur, quod praedicatio incepit a poenitentia, dicendum quod incepit a poenitentia-virtute, non sacramento.
Ad illud quod obicitur, quod prior est corruptio personae, dicendum quod verum est in primis parentibus, sed post fuit e converso ; et quia sacramenta currunt secundum cursum necessitatis nostrae, ideo patet quod prius debuit esse Baptismus.
Ad illud quod obicitur, quod amplius remedium debet habere, dicendum quod verum est, scilicet contritionem ; sed non oportet quod aliud sacramentum, quia Baptismus ad utrumque valet ; et ideo non requiritur aliud sacramentum, sed sufficit actus mentis, per quem se praeparat ad effectum Baptismi, alioquin accederet fictus. Et sic patet illud.