Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum oporteat poenitere de originali peccato.

Rationes principales

Circa primum, quod non sit necesse poenitere de originali, videtur : Quia potentior est vis regenerativa sacramenti quam vis, propagativa hominis corrupti ; sed per propagationem sine delectatione transfunditur originale : ergo, ab oppositis, immo multo fortius, per sacramentum sine dolore deletur.

Item, omnis poenitentia est respectu voliti, non enim poenitet homo de eo quod noluit ; sed originale nunquam fuit voluntarium : ergo de illo non est necessaria poenitentia.

Item, omnis poenitentia est in actu volente ; sed originale est in parvulo, in quo est morbus et remedium : ergo non oportet ipsum poenitere, cum non possit actu velle.

Item, omnis poenitentia est respectu actus proprii ; poenitet enim homo de eo quod fecit, non de alieno ; sed originale est per actum alienum : ergo etc

Item, Baptismus ordinatur contra originale ; sed non sunt duo remedia contra idem : ergo poenitentia non est remedium contra originale.

Contra : De eo de quo iuste arguitur homo ab alio, iuste arguitur a se ipso ; sed Augustinus dicit, in libro De correctione et gratia, quod peccator pro originali est arguendus : ergo peccator debet arguere se ipsum ; sed homo de culpa arguit se ipsum per poenitentiam : ergo etc.

Item, sicut ira per zelum detestatur homo omnem iniustitiam in alio, ita poenitentia omnem iniustitiam in se ipso ; sed originale est iniustitia in homine : ergo est detestanda per poenitentiam, et sic etc.

Item, omnis qui vult Deo reconciliari, necesse habet detestari omne quod a Deo separat ; sed originale separat : ergo etc.

Item, de peccato de quo iuste punitur a Deo debet poenitens punire se ipsum ; sed pro originali iuste punitur homo a Deo poena carentiae, quae est maxima poena, quia maximum damnum : ergo pro eo debet se punire.

Responsio

Quad adultos scientes, se habere peccatum originale, congruum est, ut hoc eis actu displiceat, tamen non est is necessarium de eo conteri et poenitere

Respondeo : Dicendum quod de originali peccato est loqui communiter etspecialiter. Communiter, ut est in omnibus ; et sic ad eius deletionem non requiritur aliquis actus ex parte eius in quo est, ut patet in parvulo. Est etiam loqui specialiter, quantum ad adultos qui se habere nesciunt ; et quantum ad hos non oportet quod aliquis actus detestationis interveniat. Est iterum loqui quantum ad adultos qui se habere sciunt ; et quantum ad tales congruum est ut sibi displiceat ; congruum, inquam, quod displiceat non in speciali, sed in generali, quia debet displicere omne quod a Deo separat ; conteri autem non est necessarium.

Ratio autem quare non est necesse ut conteratur, est, quia non est actu nostro commissum ; et sic, licet in adulto sit talis originalis displicentia, non tamen est poenitentia, quia poenitentia, sicut ostensum est, proprie est respectu voliti.

Rationes igitur probantes quod non est necessaria poenitentia ad deletionem originalis, verae sunt et concedendae. Rationes omnes ad oppositum procedentes probant quod congruum est, ut originale displiceat adulto, ne velit amplius in illo remanere ; sed quod teneatur se affligere, non concludunt, vel etiam poenitere.

Ad rationes

Quod enim obicitur, quod arguendus est pro originali, non intelligitur quia ipsum contraxit, sed ne in ipso velit permanere.

Ad illud quod obicitur, quod poenitentia est detestandum omne malum nostrum, dicendum quod verum est : actum, non contractum ; similiter videtur de ira per zelum in proximo.

Ad illud quod obicitur, quod debet detestari omne malum quod separat a Deo, dicendum quod verum est, si quod sit ex propria voluntate introductum ; et esto quod detestetur, non propter hoc poenitens dicitur.

Ad illud quod obicitur, quod debet se punire de omni eo de quo iuste punitur a Deo, dicendum quod hoc verum esset, si Deus poena sensus puniret vel etiam Baptismus non sufficeret ; nunc autem Deus non punit poena sensus et Baptismus sine omni poena satisfactoria sive assumpta absolvit, sicut melius supra visum est.

PrevBack to TopNext