Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum necesse sit poenitere de peccatis commissis per ignorantiam.

Rationes principales

Circa primum ostenditur quod necesse est poenitere de peccatis commissis per ignorantiam : Quia dicit Ambrosius: "Gravissime peccas, si ignoras" ; sed, sicut exponitur, hoc non est ob aliud nisi quia talis non de facili quaerit medicum : ergo tali necessaria est medicina ; et haec est poenitentia, et sic etc.

Item, ratione videtur, quia Augustinus, De correctione et gratia, dicit quod non excusatur homo propter ignorantiam quin teneatur credere. Ergo pari ratione non excusatur homo propter ignorantiam quin teneatur conteri.

Item, ratione videtur, quia peccatum ex ignorantia est peccatum actuale ex nostro actu commissum : ergo sine actu nostro non deletur ; sed actus per quem deletur culpa est poenitentia : ergo etc.

Item, ignorantia in eo qui peccavit non excusavit a peccato : ergo non excusat quin egeat remedio.

Contra : Poenitentia non est nisi de volito ; sed quod per ignorantiam fit, est involuntarium : ergo de tali non debet fieri poenitentia.

Item, incognita bona non possumus amare : ergo nec incognita mala possumus odire nec detestari : ergo de his non est poenitentia.

Item, nullo iure sumus certi utrum offendimus Deum per ignorantiam ; sed nullus tenetur agere aliquid ex praecepto, nisi ad quod habet certitudinem ex aliquo iure : ergo nullus tenetur poenitere de commissis per ignorantiam.

Item, de solis illis tenemur poenitere de quibus tenemur confiteri ; sed sola illa tenemur confiteri, quae possumus veraciter enarrare, et illa sola possumus veraciter enarrare quae novimus, quia, si dubia vel ignorata asseramus, est mendacium : ergo, cum ignoranter commissa nesciamus esse peccata, non possumus ea veraciter confiteri : ergo nec tenemur de his aliquo modo poenitere.

Conclusio

De peccatis commissis per ignorantiam necesse est adhibere diligentiam, ut sciantur, atque poenitere in generali, non autem in speciali

Respondeo : Dicendum quod poenitere de aliquo est dupliciter, scilicet in generali et in speciali : in generali, quando homo dolet generaliter de omni offensa Dei quam fecit ; in speciali, quando dolet de hac vel illa. Dico ergo quod de peccatis commissis per ignorantiam debet poenitere in generali et dicere cum Propheta : Delicta iuventutis meae et ignorantias meas etc. ; in speciali vero non tenetur poenitere, sed tenetur facere quod in se est ut sciat et ut peccata recognoscat. Committuntur enim peccata per ignorantiam iuris ; et tunc, cognito iure, scit se peccasse, ut puta qui fornicatus est ignorans illud esse peccatum. Committuntur etiam per ignorantiam facti, diligenti debita non adhibita ; et tunc cognoscuntur, Domino revelante ; unde tenetur orare ut Dominus parcat ei vel revelet.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod peccatum commissum per ignorantiam est involuntarium, dicendum quod non est omnino involuntarium, quia, etsi non perfecta fuerit cognitio, fuit tamen cognitio actus, quamvis non recognosceretur circumstantia deformans ; et hoc melius patet in quaestione de ignorantia, in secundo.

Ad illud quod obicitur, quod non possumus poenitere de ignoratis, dicendum quod verum est de ignoratis omnino, sed de ignoratis in particulari et in universali scitis contingit conteri in universali. Et quia quaedam ignorata in particulari per negligentiam, sciuntur per diligentiam, ideo tenetur facere quod in se est ut sciat ; et si non occurrat, tunc sufficit poenitentia in generali, ut doleat et etiam aliqua mata sustineat et in multis se offendisse credat quae ignorat.

Ad illud quod obicitur, quod ignoratum nullo iure scitur etc., dicendum quod ad poenitentiam sufficit cognitio probabilis ; et probabile est cuilibet qui fuit ignorans, etiam in adulto, quod in multis offenderit. Et hoc insinuat lex divina, quae de illis docet poenitere et petere veniam ; unde in Psalmo [18, 13] : "Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me".

Ad illud quod obicitur, quod ignorata non possunt confiteri : ergo etc., dicendum quod illa tenemur confiteri pro quibus oportet poenitentiam facere in speciali ; talia autem, nisi nobis innotescant vel per nostram diligentiam vel per revelationem divinam, ad poenitentiam in speciali agendam non obligant ; nihilominus tamen in ipsa confessione debet homo se totum ostendere et libenter poenam portare, etiam de his quae sunt ignorante perpetrata.

PrevBack to TopNext