Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum necesse sit conteri de peccatis scienter commissis et postmodum oblitis.
Secundo quaeritur, utrum de peccatis scienter commissis et postmodum oblitis teneatur homo conteri, aut possit de talibus sine poenitentia salvari.
Rationes principales
Et quod teneatur conteri, videtur : Quia, si aliquis peccet et post cadat in furiam ante poenitentiam, non potest postmodum iustificari ; et huius ratio est, quia non potest de peccatis poenitere : ergo, si furiosus non excusatur, nec obliviosus.
Item, I ad Corinthios 4, 4 : "Nihil mihi conscius sum" etc., Glossa : "Quia potest latere quod nescio". Ergo latentia peccati impedit iustificationem ; sed hoc non esset. nisi de illo teneretur poenitere : ergo etc. Si tu dicas quod in generali tenetur, hoc non solvit, quia in generali non latet, immo quilibet debet reputare se fuisse peccatorem.
Item, quod teneatur in speciali, videtur, quia, si non esset oblitus, teneretur poenitere in speciali. Ergo esto quod ex culpa inciderit in oblivionem et ex negligentia, si non reportat commodum de malitia, adhuc tenetur.
Item, quaero quid sit conteri sive poenitere in generali. Si sub conditione, ut doleo si feci, similiter potest homo poenitere de his quae non fecit sicut de his quae fecit.
Contra : Aliquis ita oblitus est quod non potest recordari, quia memoria non est in nostra potestate. Ergo, si non tenetur ad impossibile, non tenetur ad recordari ; sed non potest poenitere nisi de malis quae recordatur : ergo. nec de his.
Item, si facit homo quod in se est, Deus facit quod in se est ; sed possibile est istum facere quod in se est sine recordatione : ergo possibile est facere quod in se est sine poenitentia : ergo possibile est iustificari sine poenitentia : ergo non tenetur poenitere.
Conclusio
De peccatis commissis et oblitis necesse est conteri in generali, non autem in speciali
Respondeo : Dicendum quod oblitus aut est oblitus omnino ; ita quod non recordatur nec in generali nec in speciali, aut est oblitus in speciali, sed tamen in generali recordatur. Quando est oblitus in speciali, tamen recordatur in generali, dico quod tenetur poenitere et conteri in generali de negligentia sua propter quam venit in illam oblivionem ; et tenetur facere quod in se est ut recordetur in speciali vel per recogitationem vel per orationem. Si autem sit omnino oblitus, adhuc tenetur conteri in generali. Et voco conteri in generali, non. sub conditione, sed sub existimatione probabili. Debet enim homo probabiliter credere quod in multis offendit, quorum non recordatur ; et si ex hac existimatione doleat, sicut si. certus esset, contritus est et poenitens. Concedendae sunt igitur rationes monstrantes quod non est necesse conteri in speciali sive poenitere. Nec valet illud quod ultimo opponitur, quod nec in generali tenetur, quia totum est oblitus. Dico enim quod totum, quod est oblitus certitudinaliter, potest cognoscere probabiliter.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur ad oppositum, quod oportet specialiter, per simile de furioso, responsio est quod furiosus nec generaliter nec specialiter potest poenitere ; et nullus iustificatur sine poenitentia, vel in generali vel in speciali.
Ad illud quod obicitur, quod peccatum latens impedit iustificationem, dicendum quod falsum est, immo certitudinem iustificationis, quia non est certus de iustitia, eo quod non est certus de culpa.
Ad illud quod obicitur, quod reportat commodum, dicendum quod falsum est, quia debet dolere in generali de illis et praeterea de oblivione ; et iterum, gravius punitur a Deo quam si non fuisset oblitus, tamen via salutis non praecluditur.
Ultimum de generalitate patet, quia poenitere in generali non est per conditionem, sed per certitudinem de peccatis commissis, quia scit se aliquando peccasse, sed tamen non recolit quo peccato ; aut per praesumptionem probabilem, quae aliquando tantum dolorem generat in homine sicut certitudo peccati et tantumdem valet.