Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum veniale peccatum possit fieri mortale.
Rationes principales
Et quod sic : Per complacentiam specialiter, videtur Augustinus: "Nihil adeo est veniale quod non fiat mortale dum placet". Item, quod per multitudinem : Augustinus, De poenitentia : "Quamvis singula non letali vulnere ferire sentiantur, tamen omnia simul congregata velut scabies, eo quod plura sunt, necant".
Item, ratione videtur, quia complacentia est plenus consensus ; sed delectatio quae est venialis, adveniente consensu, fit mortalis : ergo veniale per complacentiam fit mortale. Minor patet, quia delectatio morosa, quae est venialis ante consensum, postea fit mortalis.
Item, placitum est quietata voluntas : sed quiescens in creatura fruitur illa, et ita peccat mortaliter : ergo veniale fit per complacentiam mortale.
Item, quod per multitudinem, videtur, quia amor mortalis non excedit amorem venialis in infinitum ; sed finitum aliquoties sumptum reddit esse finitum : ergo etc. Si tu dicas quod excedit in infinitum, quia hoc est supra Deum et illud infra, contra : ab eadem virtute non exit motus in infinitum maior et minor ; sed mortalis amor et venialis sunt ab eadem potentia : ergo etc.
Item, veniale est alicuius quantitatis, quia est maius et minus ; sed omne quantum est proportionale quanto : ergo mortale, cum sit quantum, non excedit veniale improportionaliter, et sic etc.
Item, unum veniale disponit aliquo modo et aliud magis ; sed per maiorem dispositionem fit necessitas : ergo necessario, ut videtur, veniale introducit mortale peccatum.
Conclusio
Peccata venialia per essentiam non fiunt mortalia, fiunt tamen interdum ratione vel pleni consensus, vel quietatae voluntatis, vel dispositionis sive pronitatis
Respondeo : Dicendum quod triplex est genus venialis peccati. Quoddam enim est ex subreptione, et ideo veniale, quia vitari non potest tunc. Quoddam ex cogitatione sine voluntate sive consensu, et ideo veniale, quia non plene consentit homo, ut in cogitatione de muliere et delectatione citra consensum in delectationem. Quoddam est veniale cum ratione et consensu, sed tamen ideo est veniale, quia non est deordinatio contra praeceptum, ut ebrietas et mendacium iocosum.
Cum igitur quaeritur, utrum veniale fiat mortale, si intelligat quod haec culpa per essentiam fiat illa, nulla est quaestio, quia hoc est impossibile. Si intelligat quod illud quod alias erat veniale possit esse mortale, ut mendacium iocosum et ebrietas, dico quod quoddam non fit mortale ; quoddam fit mortale per complacentiam. Primum igitur veniale, quod committitur praeter rationem, semper est veniale ; sed secundo modo veniale per delectationem citra consensum fit mortale per consensum, et ita per complacentiam, secundum quod placitum dicitur consensus plenus. Tertium veniale, quod est per delectationem citra Deum, potest fieri mortale per libidinem magnam, sicut mendacium iocosum ; et hoc fit mortale secundum placitum, secundum quod placitum dicitur quietata voluntas. Et quia iteratio actus disponit ad libidinem et complacentiam, hinc est quod Augustinus dicit, in pluribus locis, quod plura venialia obruunt, non per se, sed quia disponunt ad libidinem, non dispositione necessitatis, sed pronitatis.
Ad rationes
Sed quod obicit in contrarium de Augustino, solutum est quomodo intelligitur. Illud enim intelligitur sive per convenientiam in genere actus sive per dispositionem, quia multa venialia disponunt ad libidinem et contemptum. Ideo Augustinus comparat ea bestiis minutis, comparat guttis, comparat arenae, comparat scabiei, non quia ipsa in se faciunt naufragium, sed quia ad hoc perducunt per accidens.
2-3. Ad illud quod obicitur de consensu et quietata voluntate, dicendum quod, quando consensus venit, novum peccatum fit, nec fit veniale mortale, sed quod alias esset veniale fit mortale.
Ad illud quod obicitur, quod per multitudinem, dicendum quod est infinita proportio, non quia motus est infinitus intensione, sed reputatione, sicut patet in eo qui diligit ex caritate : plus diligit Deum quam denarium unum et quam in infinitum multiplicatum ; unde amor infra Deum nunquam comparabilis est amori qui est supra Deum, secundum istum modum.
Ad illud quod obicitur, quod veniale est quantum, dicendum quod quemadmodum linea est in se quanta, sed comparatione superficiei non habet quantitatem, sic veniale, etsi de se quantum sit, comparatiorie mortalis caret quantitate.
Ad illud quod obicitur de dispositione, dicendum quod voluntas semper libere movetur, et ideo non disponitur dispositione quae sit necessitas, sed tantum dispositione quae est pronitas ; non sic natura, quae ad unam partem est determinata. Et alia ratio est in habente caritatem, quia sustentatur a virtute infinita ; et talis per nullum pondus compellitur cadere, salva sustentatione ; voluntas enim semper libera est et, quamdiu est in via, vertibilis est ; et ideo nunquam inevitabiliter, dum est in via, ad malum culpae disponitur. Et sic patet illud.