Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum quis teneatur poenitere de veniali.

Secundo quaeritur de poenitentia venialium quantum ad necessitatem remedii. Et est quaestio, utrum teneatur quis poenitere de veniali.

Rationes princiales

Et quod sic, videtur : Quia impossibile est intrare in gloriam nisi veniale remittatur ; sed veniale est actuale peccatum, et ab illo non iustificatur nisi per poenitentiam : ergo necesse est poenitere.

Item, aliquod est veniale quod per consensum fit mortale : ergo aliqua sunt in quae tenemur dissentire ne fiant : ergo postquam talia sunt commissa, tenemur dissentire et de eis dolere : ergo et poenitere.

Item, multitudo venialium de proximo disponit ad mortale, licet non necessario : ergo qui dimittit venialia in se multiplicari, committit se discrimini ; sed omnes tenentur non committere se discrimini : ergo etc.

Item, quod poena exterior sit necessaria, videtur, quia dicit Magister in littera quod est pectus percutiendum et quantulacumque poena est sustinenda.

Item, Augustinus, loquens de periculo venialium : "Ieiunia, inquit, et orationes et eleemosynae invigilent".

Sed contra : Quae non tenemur vitare, non tenemur de his poenitere : hoc certum est, quia sicut virtus poenitentiae detestatur factum, ita cavet faciendum ; sed talia sunt venialia : ergo etc.

Item, ad nihil tenemur sine quo potest esse caritas ; sed caritas potest esse sine deletione venialium, quia stat cum venialibus : ergo de venialibus non tenemur poenitere.

Item, non teneor poenitere de hoc veniali nec de illo, et sic de aliis pari ratione : ergo de nullo.

Item, quod non debeatur veniali poena exterior, videtur, quia veniale est minus mortali in infinitum ; sed mortali debetur poena finita exterior : ergo veniali nulla.

Conclusio

Poenitentia de peccato veniali secundum se non est necessaria, sed bene, prout praebet rationem periclitandi

Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de morbo peccati venialis : aut in se aut in quantum praebet occasionem periclitandi, quam ponit Augustinus in littera, sive per consensum sive per contemptum. Si loquamur de veniali in se, sic dico quod non est necesse poenitere de veniali, nec poenitentia interiori nec poenitentia exteriori ; quoniam, sicut infra videbitur, veniale non solum in hac vita deletur, verum etiam post mortem. Si autem loquamur ratione periculi ad quod ducit, sic dico quod, quia ducunt ad periculum ipsum impoenitentem, quod tenetur homo de aliquibus poenitere, quando advertit periculum, sicut manifeste dicit Augustinus in littera.

Et ideo notandum est, sicut tactum est, quod tria sunt genera venialium : quaedam ex subreptione ; et de his non tenemur poenitere nisi de congruo ; quaedam ex cogitatione, cui si consentiatur, incidit homo in mortale ; et de tali tenetur homo poenitere non simpliciter, sed in casu, sive pro loco et tempore, quando recogitat ea, ne, si consentiat, cadat. Quaedam autem sunt venialia, quae per sui multitudinem augent libidinem, sicut illa in quae est consensus, sed deordinatio infra Deum ; et de talibus dico quod tenetur homo poenitere ne multiplicentur et homo periculo et discrimini se committat. Et ad talium poenitentiam hortatur Augustinus, ostendens periculum quod est in multitudine venialium, comparans arenae, comparans bestiis minutis, comparans guttis multiplicatis, comparans scabiei ; et intelligenda est similitudo quantum ad haec omnia ratione periculi, non quod faciant ipsa venialia de se, sed quod ad hoc hominem praeparant. Et de his sanum consilium est etiam poenam sustinere, sicut Augustinus determinat. Utrum autem teneamur sacerdoti ea confiteri et ad eius arbitrium satisfacere, quaestio erit infra, cum agetur de confessione.

Ex his patent obiecta ad utramque partem. Nam rationes ad primam partem procedunt ratione periculi ad quod disponunt, praeter primum, quod solvendum per interemptionem, quia remitti possunt in alio saeculo. Rationes vero ad oppositum procedunt ratione morbi in se.

Ultimum tamen non valet. Quamvis enim mortale, quamdiu est mortale, sit improportionale, tamen in ipsa iustificatione remittitur poena aeterna et mortale fit quodam modo veniale, et ita proportionale.

PrevBack to TopNext