Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de partibus integrantibus Poenitentiam quasi sub quodam compendio. Hic, quia Poenitentia, ut est sacramentum Ecclesiae, praecipue attenditur quantum ad confessionem, principaliter determinat de confessione. Et dividitur haec pars in duas. In prima agit de confessione sacramentali, ut habet rationem remedii. In secunda, in quantum habet rationem signi, infra, capitulo ultimo huius totalis partis, distinctione vigesima secunda : Post praedicta restat investigare quid in actione Poenitentiae etc.
Prima pars habet quatuor partes. In prima agit de confessione quantum ad necessitatem a parte confitentis. In secunda quantum ad potestatem absolventis, infra, distinctione decima octava : Hic quaeri solet, si peccatum omnino dimissum est a Deo etc. In tertia quantum ad opportunitatem temporis, infra, distinctione vigesima : Sciendum est quod tempus poenitentiae est usque in extremum. In quarta quantum ad utilitatem a parte finis, infra, distinctione vigesima prima ultra medium : Post haec considerandum est, utrum prosit confessio etc.
Prima pars spectat ad praesentem distinctionem, quae habet tres partes, secundum tres quaestiones quas determinat Magister circa confessionis necessitatem. Primo enim quaerit, utrum confessio sit peccatori necessaria ad iustificationem. Secundo, dato quod quodam modo sit necessaria, utrum sufficiat confiteri corde an necesse sit confiteri ore ipsius Dei ministro ; et hanc prosequitur ibi : Iam secundum quaestionis articulum inspiciamus. Tertio vero determinat cui homini necesse sit confiteri, utrum sufficiat confiteri laico an necesse sit confiteri sacerdoti, et hoc ibi : Nunc priusquam praemissis auctoritatibus etc.
Prima pars habet tres partes. In prima proponit quaestiones. In secunda ad utramque partem primae quaestionis opponit, utrum scilicet confessio sit necessaria ad iustificationem, ibi : Dicunt quidam, sine confessione oris. In tertia determinat, ibi : Quid igitur super his sentiendum ? quid tenendum etc.
On this page