Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de ista divisione quam ponit Magister in littera, quod tribus modis agitur poenitentia, utrum sit poenitentiae-virtutis an poenitentiae-sacramenti. Et videtur quod non virtutis, quia haec simplex est et species specialissima. Item, quod nec sacramenti, quia, multiplicato superiori, multiplicatur inferius : ergo secundum hoc videtur quod poenitentia secundum tres differentias sit triplex sacramentum. Praeterea, omne sacramentum, ut dicit Ambrosius, simplex est.
Respondeo : Dicendum quod poenitentia, quae est ante Baptismum, est poenitentia-virtus, non poenitentia-sacramentum ; et poenitentia, quae est post Baptismum, est poenitentia-sacramentum ; et ideo poenitentia in hac divisione accipitur communiter ad virtutem et sacramentum ; nec est dictum aequivoce, sed analogice per reductionem ad unam naturam. Ulterius notandum quod partes istae non sunt diversificantes poenitentiam essentialiter, sed secundum statum ; et ideo non est divisio in partes essentiales nec oportet ex hoc sacramentum multiplicari nec esse compositum. Et sic patet illud.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod poenitentia fit pro peccatis, quae Legis decalogus continet. Videtur enim non bene dicere, quia in decalogo non prohibetur superbia nec hypocrisis nec consimilia. Ergo pro his non videtur esse poenitendum.
Respondeo : Dicendum quod sicut in ordine praedicamenti quaedam sunt in genere per se, quaedam sunt in genere per reductionem, sicut principia et etiam privationes, sic intelligendum est in articulis fidei. Quaedam enim sunt antecedentia, quaedam consequentia et quaedam sunt directe credibilia, sicut articuli ; et in omnibus his iudicatur quis haereticus, si perverse sentiat. Per hunc modum intelligendum est in praeceptis decalogi, quod quaedam sunt ibi prohibita principaliter et explicite, quaedam ut annexa et implicite, ut verbi gratia, si dicatur : Non moechaberis, principaliter prohibetur et explicite actus adulterii, sed implicite et in generali omnis actus coitus ut antecedens ; et sic prohibetur concupiscentia coitus sive aspectus mulieris ad moechandum ; consequenter vero prohibetur omnis effusio seminis inordinata. Sic intelligendum in aliis, quod in primo praecepto praecipitur cultus Dei, et in hoc praecipitur actus fidei antecedenter et consequenter omnis elatio et superbia prohibetur ; et sic in aliis.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum dicimus : Dimitte nobis debita nostra etc., manifestamus nos habere quod nobis dimittatur. Esto ergo quod aliquis non habeat conscientiam peccati in aliquo instanti, utpote quando Missam cantat, et est bene confessus et intentus caelestibus, tunc videtur quod talis dicendo istam orationem peccet mortaliter, quia facit contra conscientiam.
Respondeo : Dicendum quod omnis homo potest rationabiliter habere conscientiam de peccato veniali, tum propter frequentiam, tum propter ignorantiam, quia in multis ignoranter delinquimus, etiam cum credimus bene facere ; tum propter adhaerentiam, quia amor rei temporalis et affectiones istae inordinatae frequenter multum nobis adhaerent. Et ideo quilibet potest dicere : Ab occultis meis munda me, Domine, etc. Vel potest dici quod adhuc potest dicere in persona aliorum ; et ideo non peccat, sed pro aliis impetrat pro illo tempore vel petit pro se ipso pro statu alio.
Dub. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit : Delet omnino haec oratio minima et quotidiana etc. Videtur enim ex hoc dicere Augustinus, quod oratio dominicalis deleat peccata. Sed contra : solius gratiae est delere peccata : ergo etc. Si tu dicas, quantum ad poenam ; contra : non est par poena venialis et mortalis ; sed ista est satisfactio pro venialibus : non ergo pro mortalibus.
Respondeo : Dicendum quod ipse loquitur de deletione quantum ad poenam. Valet enim haec oratio contra poenam venialis et mortalis ; sed plus contra poenam debitam alicui veniali quae tota potest remitti in hac oratione, si dicatur devote. Ad poenam mortalis valet, sed non tantum, quia non totum remittit ; valet tamen aliquantulum, immo multum, non tantum ratione orationis, sed ratione eleemosynae implicitae ; et ista est eleemosyna praecipua, scilicet remittere peccatum proximo ; et ideo dicit : "Si veraciter dicitur : Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus".
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si ita veraciter dicatur : sicut et nos dimittimus etc. Secundum hoc enim videtur quod omnis qui habet rancorem : in dicendo istam orationem peccet mortaliter quia omnis qui petit sibi dimitti sicut dimittit alii, si non dimittit, ex hoc petit sibi non dimitti : sed quicumque petit sibi peccatum non dimitti, peccat mortaliter : ergo videtur, quod semper peccat mortaliter quando hanc orationem dicit.
Respondeo : Dicendum quod nullus dicens hanc orationem intendit ipsam dicere ad petendum iram, sed potius ad petendum misericordiam. Quando ergo dicit illam conditionem, non intendit vim conditionis aggravare, sive sit homo intelligens sive simplex ; et ideo non est ibi novus contemptus, ac per hoc nec novum peccatum ; nihilominus peccatum aggravatur occasionaliter. Et si tu obicias, quod tunc deberet abstinere, dico quod adhuc aggravaretur magis dum ab aliis petitionibus saluberrimis cor petentis arceretur. Si tu dicas quod illam deberet dimittere, adhuc gravius peccaret, dum Domini orationem scienter infringeret. Et ideo sanum consilium est cuilibet quod in fraterno odio nullatenus perseveret ; apparet enim quod sine dispendio maximo esse non potest.