Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ad iustificationem impii necessaria sit gratiae infusio.
Rationes principales
Circa primum, quod necessaria sit gratiae infusio, videtur. Ad Romanos 3, 24 : "Iustificati per gratiam ipsius" etc.
Item, ratione videtur, quia peccatum est privatio ; sed non removetur privatio nisi per collationem habitus : ergo confertur in deletione peccati aliquis habitus. Sed peccatum Deo displicebat et displicere faciebat : ergo, ab oppositis, habitus ille Deo placet et placere facit ; sed hunc dicimus gratiam gratum facientem : ergo etc.
Item, per peccatum separatur homo a Deo, ergo, ab oppositis, in iustificatione unitur Deo ; sed unio in Deo non est sine dispositione uniente, quia tunc peccator inimicus Deo haberet ante gratiam Deum : ergo etc.
Item, non decet esse post hunc statum nisi duo loca, scilicet gloriae et poenae : ergo non decet hominem esse nisi in statu in quo possit esse in altero istorum : ergo hominem mortalem necesse est esse vel in culpa vel in gratia ; sed per iustificationem recedit a statu culpae : ergo necesse est sibi conferri habitum gratiae.
Contra : Isaiae 43, 25 : "Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me". Ergo deletio culpae erit ante habitum gratiae.
Item, non minus est impium iustificare quam creare ; sed Deus creat sine medio : ergo et iustificat.
Item, lapsus fuit proprie ab innocentia in culpam : ergo, cum reformatio respondeat deformation, debet homo in puram innocentiam restitui ; sed haec media est inter culpam et gratiam : ergo etc.
Item, si gratia expellit culpam, aut quando est aut quando non est. Si quando est, sed accidentis esse est inesse : ergo expellit culpam, cum subiecto inest. Quaero : a quo subiecto ? Non ab alieno nec a suo, quia prius est culpam expelli quam hominem gratificari. Si quando non est, sed nihil agit quando non est : ergo non expellit.
Conclusio
Deus decrevit culpam delere per gratiam, quae non tantum restituat innocentiam, sed etiam naturam debilitatam habilitet ad bonum
Respondeo : Dicendum : quia in omni opera Domini est misericordia et veritas, hoc maxime in nobili opere oportet esse, scilicet in opere iustificationis. Quoniam igitur homo peccavit et nihil ante gratiae infusionem apud Deum meruit, Deus iusto iudicio non omnino effectum culpae tollit, immo poenam relinquit ; et ideo in priorem statum hominem non statim restituit. Et quoniam misericos est, ideo etiam amplius bonum reddit, quia magis indiget ; ideo non tantum restituit innocentiam, sed etiam dat gratiam. Ideo, quamvis delere posset Deus sine medio culpam, decrevit tamen delere per gratiam, qtiae non tantum faceret innocentem, immo etiam naturam debilitatam habilitaret ad bonum. Unde concedendae sunt rationes ad hoc.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur in contrarium, quod Deus solus delet, dicendum quod verum est effective, sed formaliter delet ipsa gratia ; Deus autem nullius est forma perfectiva.
Ad illud quod obicitur, quod solus creat, dicendum quod non est simile, quia creare dicit opus quod non respicit materiam recipientem ; sed iustificare respicit materiam subiectam, et ideo non tantum respicit efficientem causam, verum etiam formalem.
Ad illud quod obicitur, quod culpa aufert innocentiam, dicendum quod non decrevit Deus restituere innocentiam quin daret gratiam, ratione prius habita.
Ad illud quod quaeritur : aut gratia expellit quando est etc., dicendum quod quando est, et simul est et expellit. Ad illud quod obicit, quod accidentis esse est inesse, dicendum quod gratia est accidens et habet ortum realiter ab alio quam a subiecto proprio, scilicet a Deo. Unde triplicem habet comparationem : ad principium a quo procedit ; ad peccatum contrarium quod expellit ; ad subiectum quod perficit ; et omnes istae comparationes sunt simul tempore, tamen naturaliter prius gratia comparatur ad principium a quo procedit, secundo ad peccatum quod expellit, tertio, ad subiectum qubd perficit. Unde, proprie loquendo, prius est gratia ab efficiente quam expellat culpam, per naturam. Et sic patet responsio ad illud. Obicit enim de esse gratiae in quantum informat subiectum ; prius autem est gratiam creari per naturam quam subiectum esse gratia informatum. Unde sicut in actione et productione aliarum formarurn intelligimus quod forma prius se habeat in ratione virtutis agentis quam qualitatis informantis, sic in proposito intelligatur, tamen prioritas non est temporis, sed naturae.