Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ad iustificationem sit necessarius motus liberi arbitrii.

Secundo quaeritur, utrum ad iustificationem sit necessarius motus liberi arbitrii.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Augustinus: "Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te". Ergo necessario ad iustificationem requiritur eius motus.

Item, Bernardus, De libero arbitrio : "Opus salutis duo requirit, id est Deum dantem et liberum arbitrium recipiens et consentiens". Ergo necessario concurrit opus liberi arbitrii.

Item, ratione videtur, quia Deus, quantum est de se, semper paratus est iustificare hominem. Ergo quod homo modo iustificetur et non prius, non est secundum variationem ex parte Dei, sed a parte hominis ; sed adultus iustificatur sine aliqua variatione circa sensum : ergo necesse est quod sit variatio circa liberum arbitrium.

Item, Deus plus exigit ab homine qui plus potest, ergo plus ab adulto quam parvulo, cum plus possit ; sed illud quod exigit non potest minus esse quam motus liberi arbitrii : ergo ad iustificationem illum exigit.

Contra : Iustificatio est per virtutem ; sed "virtus est bona qualitas mentis, quam Deus in nobis sine nobis operatur": ergo etc.

Item, in iustificatione accedit homo ad Deum ; sed Ioannis 6, 44 : "Nemo venit ad me nisi traxerit eum Pater" ; sed tractus est motus violentus, et libero arbitrio non potest inferri yiolentia : ergo non est ibi motus liberi arbitrii.

Item, potentius agens est Deus quam aliquod agens creatum ; sed agens creatum sine aliqua cooperatione suscipientis expellit oppositum, ut patet in luce, quae expellit tenebram sine aliqua cooperatione aeris : ergo etc.

Item, quaero, quis sit ille motus. Cum enim omnis motus meritorius sit a libero arbitrio, videtur quod ille possit esse cuiuslibet virtutis.

Conclusio

Ad iustificationem in adulto requiritur motus liberi arbitrii consentiens gratiae, qui est motus fidei

Respondeo : Dicendum quod sicut iustificatio non est nisi volentis, sic etiam non dat eam Deus nisi volenti, dum sit in tali statu quod consentire et dissentire possit. Ideo ad susceptionem iustificationis in adulto requiritur motus liberi arbitrii, secundum quem consentit gratiae. Et quia primus motus, per quem consentit gratiae, est motus fidei, ideo motus ille est motus fidei. Unde ad Romanos 5, 1 : "Iustificati per fidem", Glossa : "Id est, ex motu liberi arbitrii, qui est ex fide". Ideo dicitur, Actuum 15, 9 : "Fide purificans corda", quia motus fidei primo requiritur ad purificationem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus operatur virtutem sine nobis, dicendum quod verum est ; sine nobis efficientibus, non tamen sine nobis disponentibus vel consentientibus.

Ad illud quod obicitur, quod Deus trahit, dicendum quod est trahi per coactionem, et sic non trahit ; et est trahi per inductionem et sublevationem, et sic trahit, quia inducit et etiam sublevat hominem ad illud ad quod per se non potest pertingere.

Ad illud quod obicitur, quod Deus est potentissimus, dicendum quod hoc non est propter impotentiam ex parte Dei, sed propter congruentiam in agenda. Non enim facit Deus quidquid potest, sed quod decet et quod congruit ; et decens est quod imprimat formam in materiam sicut convenit formae et materiae suscipienti ; et forma est iustitia, quae est libertatis ; et materia similiter est voluntas libera, libera in agenda et recipiendo : et ideo non datur sine actu eius cum quo nata est agere.

Ad illud quod quaeritur de illo motu, quis sit, dicendum quod, sicut Glossa dicit expresse, quae prius habita est ad Romanos 5, 1, ille est motus fidei. Liberum enim arbitrium est facultas voluntatis et rationis ; et gratia adveniens utramque potentiam facit in actu, ut ratio sit in actu credendi, qui est fidei, et voluntas in actu detestandi, qui est contritionis.

PrevBack to TopNext