Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in tempore gratiae debuerint institui unum an plura sacramenta.

Tertio quaeritur de numero sacramentorum temporis Evangelii.

Rationes principales

Et quod debuerit esse unum solum videtur : Quia iugum evangelicum est iugum suavitatis et onus levitatis ; sed levius est observare unum sacramentum quam plura : ergo, cum Deus virtutem omnium sacramentorum potuerit dare uni, videtur quod unum tantum debuerit esse.

Item, quod cetera praeter unum superfluant, videtur, quia in sacramento uno, quod est Eucharistia, significatur passio, a qua effectum habent omnia sacramenta ; et rursus, in illo sacramento continetur Christus, in quo est omnis gratiae plenitudo : ergo videtur quod ipsum solum possit omnia efficere ad quae sunt alia instituta.

Item, videtur quod unum solum faciat quod omnia alia faciunt ; Baptismus enim delet omnem culpam, delet etiam omnem poenam culpae debitam, quia statim evolaret baptizatus, si moreretur.

Item, Baptismus dat gratiam, quae sanat animam et habilitat omnes potentias ; sed ad aliud non sunt omnia sacramenta : ergo sufficit baptismus.

Quod autem debuerint esse plura, videtur : Quia, sicut dicitur distinctione praecedenti, contra peccati vulnus sacramentorum remedia Deus instituit ; sed dicit Hieronymus: Non sanat oculum quod sanat calcaneum. Cum igitur diversa sint vulnera, ergo diversa debent esse remedia : ergo sacramenta plura.

Item, sacramenta non tantum sanant, sed etiam significant : ergo, si significatio est ex institutione, et quod ad multa instituitur ad significandum est multiplex et dubium, ergo, si unum sacramentum habet plures efficacias et plures significationes, duceret in dubitationem, non in cognitionem.

Item, necesse est quod sacramentum expressam habeat similitudinem ; sed non invenitur species visibilis, quae habeat similitudinem expressam cum omnibus effectibus : ergo necesse est esse plures.

Supposito ergo quod plura, quaeritur : quare tantum septem ? 1. Quia, cum duo sint vulnera tantum, scilicet poenae et culpae, videtur quod debuerint esse duo sacramenta tantum. Si dicas quod culpa et poena multiplicantur per differentias ; contra : tunc erunt plura quam septem, quia genera peccatorum sunt septem. Item, poenae sunt multae sicut irregularitas, sicut concupiscentia circa gustum et sicut circa tactum, contra quae non sunt sacramenta.

Item, sacramenta Evangelii se habent ex additione ad sacramenta legis scriptae, sicut illa ad sacramenta quae sunt in lege naturae. Ergo, cum plura sint sacramenta in lege scripta quam in lege naturae, plura debent esse in Evangelio quam in Lege.

Conclusio

Respondeo : Dicendum quod, sicut ostensum est, necesse est esse plura sacramenta : plura quidem, quia sunt ad exercitandum, unum enim generaret fastidium ; plura etiam, quia sunt ad erudiendum, unum enim generaret ambiguitatem. Sed septem sunt et non plura, quia sunt ad medicandum, quia medicina respicit vulnera quae sanat ; et sanando vulnera adiuvat virtutes ; et adiuvando virtutes munit et armat contra infirmitates.

Secundum igitur quod sacramenta sanant infirmitates, numerus eorum accipitur sic : quia est infirmitas culpae et poenae ; infirmitas culpae in generali est peccatum originale, contra quod est Baptismus ; et peccatum actuale mortale, contra quod est Poenitentia ; et peccatum veniale, contra quod est Extrema Unctio. Poenae autem infirmitas est quadruplex, scilicet ignorantia, contra quam est Ordo, in quo potestas traditur discernendi ; secunda, infirmitas, contra quam est Confirmatio ; tertia est malitia, contra quam est Eucharistia ; quarta, concupiscentia, contra quam est Matrimonium.

Secundum autem quod sacramenta sunt in adiutorium virtutum accipitur numerus sic : quia in adiutorium fidei, sic est Baptismus, qui est ianua sacramentorum sicut fides virtutum ; in auxilium spei, sic est Unctio Extrema ; in auxilium caritatis, Eucharistia, quae unit et incorporat ; in auxilium prudentiae, Ordo ; in auxilium iustitiae, Poenitentia ; in auxilium temperantiae, Matrimonium ; in auxilium fortitudinis, Confirmatio.

Secundum vero quod sacramenta sunt armaturae Ecclesiae militantis, sumitur numerus sic : quia, sicut dicitur Canticorum 6, 3, "ipsa est terribilis ut castrorum acies ordinata" ; terribilis est, quia munita et fortis, et hoc per Confirmationem ; acies, quia coniuncta et unita, et hoc per Eucharistiam ; ordinata, per Ordinem. Haec acies variabilis est tamquam in hac vita consistens, unde ex ea aliqui subtrahuntur per mortem, aliqui prosternuntur per culpam ; ideo necessarium est sacramentum ad prolem multiplicandam ad divinum cultum, et hoc est Matrimonium ; necessarium est etiam ad resurgendum post lapsum, et hoc est Poenitentia. In hac autem sola acie salus est ; unde in eam ingreditur homo ut proelietur, ex ea in morte egreditur ut coronetur. Sed nullus recipitur ad pugnam nisi habeat signum et arma Christi ; ideo necessarium est sacramentum ; in quo haec conferantur, ut Baptismus, et hoc est ianua intrantium ; item, ex hac acie nullus egreditur ; qui recipiatur in triumphante, nisi habeat pignus et unctionem Spiritus Sancti, in cuius signationem est Unctio Extrema, quae est sacramentum exeuntium. Et sic patet quod tantum sunt septem, sive considerentur ut medicamenta sive ut adiumenta sive ut arma.

Ad rationes

1. Ad illud ergo quod obicitur, quod deberet esse unum propter facilitatem, dicendum quod opus divinum debet habere facilitatem in signum potentiae, debet habere et congruitatem in signum sapientiae, debet etiam habere utilitatem in signum bonitatis. Quia ergo, licet via facilior existeret in uno, tamen, quia non ita congrua ut in pluribus, ideo fuerunt plura.

Ad illud quod obicitur de efficacia Eucharistiae, dicendum quod, etsi in Eucharistia significetur passio et contineatur Christus, in quo est gratiae plenitudo, non tamen significatur passio secundum omnem suum effectum nec continetur gratiae plenitudo ad omnem gratiam effundendam, sed specialiter ad effectum cibationis.

3-4. Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod Baptismus directe est contra originale ; unde non est iterabile, sed vulnera peccatorum sunt iterabilia. Item, etsi absolvat a poena satisfactionis, non tamen a poena, quae est sequela culpae ; et contra has poenas sunt sacramenta, quae non sunt tantum in dimissionem culpae ; et ideo non sufficit.

1. Quod ergo obicitur, quod debent esse duo tantum contra duo, scilicet poenam et culpam, patet responsio. Non enim est standum in primis differentiis, quae sunt poena et culpa, quia nimis sunt generales, nec descendendum est ad speciales ; sed in eis quae univocationem habent, ut puta originale quod omnia originalia, et mortale ad mortalia, et veniale ad venialia. Similiter nec in differentiis poenae, sed in principalibus, quae sunt ratio ducendi in culpam. Et sic patet de irregularitate ; similiter de appetitu gulae, quia sine peccato potest esse in se, nisi deordinetur per nimium desiderium ; sed concupiscentia carnis semper manet inordinata nisi ordinetur.

Ad ultimum dicendum quod sacramenta legis scriptae addunt super sacramenta legis naturae quantum ad certitudinem significationis et difficultatem oneris ; ideo sunt evidentiora et plura. Sed sacramenta Evangelii addunt super sacramenta legis scriptae quantum ad expressionem et efficaciam et minuunt oneris duritiam ; ideo sunt evidentiora et efficaciora, sed tamen pauciora.

PrevBack to TopNext