Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum ad iustificationem necessaria sit confessio.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Proverbiorum 28, 13 : "Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur" Sed iustificatio nihil aliud est quam spiritualis directio, quia "iustitia est rectitudo voluntatis": cum ergo nullus possit dirigi nisi praecedat confessio, nullus sine confessione praevia potest iustificari.
Item, Isaiae 43, 26 : "Narra, si quid habes ut iustificeris" ; sicut exponit Ambrosius et Origenes, hoc intelligitur de narratione culpae quae est in confessione : ergo haec necessaria est.
Item, Ioannes Chrysostomus : "Non potest quis gratiam accipere nisi purgatus fuerit ab omni peccato per confessionem": ergo confessio necessaria est.
Item, Ambrosius, in libro De paradiso : "Non potest quis iustificari a peccato ante confessionem": ergo confessio necessario praeit.
Item, ratione videtur, quia omnis habens gratiam et iustitiam ingreditur in regnum caelorum, nec aliquis potest portam claudere, salva iustitia et gratia ; sed nullus potest intrare in regnum caelorum nisi per ostiarium Petrum, cum data sit ei clavis, a qua nullus est exemptus : ergo nullus potest obtinere gratiam nec habere remissionem culpae, nisi habeat per auctoritatem summi Pontificis et eorum qui in hoc communicant. Sed nullus absolvitur a sacerdote sine confessione praevia : ergo etc.
Item, Poenitentia est sacramentum necessarium ad salute, ergo partes eius sunt necessariae ; sed prima, id est contritio, est necessaria ad impii iustificationem, ut visum est : ergo pari ratione necessaria est confessio.
Contra hoc obicitur, sicut Magister obicit : Primo auctoritate Psalmi [31, 5] : "Dixi, confitebor" etc., Cassiodorus : "Magna pietas Dei, quod ad solam promissionem peccatum dimittit. Votum enim pro operatione iudicatur".
Item, Augustinus, super illud idem : "Luce clarius constat cordis contritione, non oris confessione, peccata dimitti". Sed iustificatio est ibi, ubi est peccati dimissio : ergo sine confessione est iustificatio, et sic etc. Ad hoc etiam sunt auctoritates Magistri in littera.
Conclusio
Iustificatio potest esse sine confessione
Respondeo : Dicendum quod, si iustificatio dicatur iustitiae infusio, non est ncessaria confessio, sicut expresse ostendunt illae rationes quae inductae sunt. Unde solum ista quatuor sunt necessaria, scilicet gratiae infusio, motus liberi arbitrii, contritio et peccati expulsio. Secundum enim rectum ordinem, sicut patebit, confessio sequitur tempore et natura contritionem ; et si sequitur contritionem, cum ipsa contritio non sit sine iustificatione, nec e converso ipsa iustificatio potest esse sine confessione.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de illis auctoritatibus, dicendum. quod, sicut dicit Augustinus, quamvis aliquis iustificari possit sine sacramentis, tamen nullus iustificatur contemnens sacramenta. Quoniam igitur confessio est peccantibus imposita, impossibile est aliquem iustificari, qui non habeat confessionem in facto vel in proposito. Si enim confessionem contemnat, quantumcumque doleat, non acquirit iustitiam. Si autem confessionem habeat in proposito, cum Deus bonam voluntatem et propositum in talibus reputet pro facto, si vere bona et efficax est, tunc, si adsit dolor, potest esse iustificatus. Ideo pro tanto dicunt auctoritates Sanctorum et rationes praedictae quod confessio necessaria sit ad iustificationem. Voluntatem enim confitendi confessionem vocant, et hoc patet discurrendo per singulas.
Nam quod primo dicitur : Qui abscondit scelera, constans est quod loquitur de hypocrita, quia non tantum caret proposito confitendi, immo etiam habet malitiam celandi et excusandi.
2-4. Ad illud similiter quod dicitur : Dictu iniquitates etc., dicendum quod, quando homo vult huic mandato obedire, se disponit de congruo ad gratiam ; et divina misericordia largissima, cum invenit animam dispositam, gratiam tribuit, ac si esset confessa per sermonem. Aliae vero duae auctoritates ita intelligendae sunt ; vel si intelligantur de actu confitendi, tunc sumunt confessionem pro peccati recognitione, quae interius est inter animam et Deum, et sic non concludunt.
Ad illud quod obicitur, quod nullus intrat sine potestate clavium, dicendum quod sine potestate clavium intrare dupliciter potest intelligi : aut sine potestate, ita quod intelligatur contrarie, sicut contemnens clavem Petri ; vel sine potestate, ita quod privative ; et adhuc dupliciter : vel simpliciter privative, ita quod non habet effectum absolutionis nec in opere nec in devotione sive in desiderio ; aut ita quod habet in devotione et proposito, et ita quodam modo habet. Primo et secundo modo non intrat nec iustificatur, sed tertio modo intrat et aliquo modo per clavem, licet non sic sicut ille qui absolvitur actualiter.
Ad illud quod obicitur, quod Poenitentia est sacramentum necessarium, dicendum quod nullum sacramentum est adeo necessarium, quin fides et devotio suppleat locum eius, sicut patet in Baptismo ; et ideo sine sacramento Poenitentiae salus alicui esse potest. Et quod obicitur de contritione, quod est necessaria, dicendum quod non est necessaria secundum quod est pars Poenitentiae-sacramenti, sed secundum quod est actus poenitentiae-virtutis ; et illa est prima virtus, sine qua non est salus peccatori adulto, et simul est in actu et habitu virtus illa in ipsa infusione, quia invenit liberum arbitrium in actu sibi conformi in iustificatione, ut visum est. Praeterea, esto quod contritio poenitentialis prout est sacramentalis, esset necessaria, non sequitur propter hoc de confessione, quae est actus exterior, superaddens contritioni.