Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum ad iustificationem necessaria sit contritio.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Super illud Psalmi [50, 19] : "Sacrificium Deo spiritus contribulatus", Glossa : "Spiritus contribulatus et contritus est sacrificium, in quo peccata solvuntur".
Item, super illud Psalmi [84, 14] : "Iustitia ante eum ambulabit", Glossa Augustini: "Prima hominis iustitia est, ut puniat se malum et faciat se bonum : haec est via Deo, ut veniat ad eum".
Item, ratione videtur, quia impossibile est peccatorem iustificari quin sequatur poena satisfactoria ; sed possibile est ipsum statim mori, et nulla erit poena satisfactoria nisi voluntarie inchoata in vita, sicut dicit Augustinus: ergo necesse est quod in ipso actu iustificationis sit motus poenalis. Sed hic non est nisi contritio ; ergo etc.
Item, sicut culpa voluntate est introducta, sic etiam conservatur per ipsam : ergo, si liberum arbitrium, ex quo semel consensit, semper habetur pro consentiente nisi dissentiat, necesse est dissentire ; sed dissensus eius ante adventum gratiae nihil potest : ergo oportet quod dissentiat cum gratia.
Item, aliquid plus requiritur in iustificatione eius qui post fidem peccavit, ultra motum fidei ; sed hoc non est nisi contritio : ergo etc.
Sed contra : Ecclesiastici 1, 27 : "Timor Domini expellit peccatum". Ergo potest fieri secundum hoc iustificatio sive peccati expulsio motu timoris : non ergo necesse est quod contritionis.
Item, super illud Lucae 7, 47 : "Dimittuntur ei peccata multa" etc., Glossa : "Ardor caritatis peccatorum rubiginem in ea consumsit". Ergo non oportet quod sit dolor.
Item, ratione videtur, quia duae sunt partes iustitiae, scilicet facere bonum et declinare a malo ; sed prima est maior : ergo multo magis se disponit homo ad gratiam faciendo bonum quam vitando malum : ergo magis appetitu boni quam detestatione mali.
Conclusio
Ad iustificationem impii est necessaria contritio, ut voluntas concordet gratiae ut advenienti et ut peccatum expellenti
Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui quod iustificatio tripliciter dicitur. Uno modo dicitur iustificatio ad iustitiam praeparatio ; et huic quidem necessaria est attritio vel dolor. Alio modo iustitiae infusio ; et huic necessaria est infusio gratiae et expulsio culpae. Tertio modo iustificatio est in iustitia exercitatio ; et huic necessaria sunt duo a gratia et duo ab anima, scilicet motus liberi arbitrii et contritio. Et dicunt verbum Augustini de ista iustificatione intelligi : Qui creavit te etc.
Sed certe, si ad hoc quod gratia infundatur necesse est quod homo se praeparet consentiendo gratiae et detestando peccatum, necesse est in ipsa gratiae infusione ista quatuor esse, scilicet gratiae infusionem et liberi arbitrii motum et contritionem et peccati expulsionem. Deus enim expellit culpam infundendo gratiam ; sed non infundit nisi ei qui concordat, et necesse est concordare gratiae advenienti et peccatum expellenti. Gratiae ut advenienti concordat per motum liberi arbitrii ; gratiae ut peccatum expellenti, per motum contritionis. Unde duo sunt ibi a Deo, scilicet gratiae infusio et peccati expulsio ; et duo a nobis his duobus modis consona. Et haec quatuor tanguntur in illo versiculo Psalmi [59, 2] : "Commovisti terram et conturbasti eam ; sana contritiones eius, quia commota est". Gratia enim adveniens in animam commovet rationem secundum quod est pars liberi arbitrii, et conturbat voluntatem per contritionem, et postmodum sanat per peccati expulsionem. Et ratio huius redditur, quia praecessit duplex commotio, per quam anima ipsa se gratiae iustificanti conformavit ; et ideo subiungit : quia commota est. Concedendae igitur sunt rationes ad hanc partem inductae.
Ad rationes
1-2. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod motu timoris et amoris contingit iustificari, dicendum quod in peccato tria sunt, scilicet actio mala et ipsa interior macula et sequela. Actio mala expellitur timore, macula dolore, sed sequela caritatis ardore. Unde timor est in iustificatione, ut dicitur praeparatio ad iustitiam, dolor ut infusio iustitiae, caritatis ardor in consummatione.
Ad illud quod obicitur, quod melius est facere bonum etc., dicendum quod revera melius est, sed tamen non est ita consonum gratiae delenti culpam ut detestatio peccati ; et quia contritio propter consonantiam est necessaria, ideo etc.
Ad illud quod obicitur, quod quilibet motus virtutis est cognatus gratiae, dicendum quod verum est ; tamen ordo est in actibus virtutum. Nunquam enim amat quis, nisi moveatur motu fidei ; sic dico quod motus virtutis poenitentiae in iustificatione post motum fidei, est motus primus necessario, et ideo simul est cum ipsa gratiae infusione.