Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum necesse sit quod attritio praecedat impii iustificationem sive contritionem.

Tertio quaeritur, utrum necesse sit quod attritio praecedat impii iustificationem sive contritionem.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quoniam, si Deus iustificaret sine praeparatione, tunc etiam sine motu liberi arbitrii iustificaret ; quod quidem non facit, sicut dicit Augustinus: "Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te". Tunc igitur quaero : per quid immediate se praeparat ? Si per actum alium quam doloris, cum gratia non sit deletiva suae praeparationis, illum actum non expellet, sed formabit. Ergo sine omni contritione poterit iustificari ; sed hoc est falsum : ergo etc.

Item, gratia per se sufficiens est delere culpam, ex quo venit in animam. Ergo, si requiritur actus, videtur hoc esse magis ad introducendam gratiam quam ad iuvandum introductam ; sed motus doloris ante infusionem gratiae est attritio ; ergo etc.

Item, licet dolor sit motus instantaneus, non tamen elicitur a libero arbitrio nisi per praeparationem et collatioriem quae fit in tempore ; sed iustificatio fit in instanti : ergo necesse est quod ante illud instans liberum arbitrium dolere incipiat.

Contra : Videmus Paulum iustificatum, in quo nulla praecessit praeparatio nec attritio.

Item, Ambrosius: "Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia". Ergo statim potest totum fieri : ergo etc.

Item, si requiritur dolor praecedens, aut ille dolor informatur adveniente gratia aut non. Si sic, ergo attritio fit contritio et opus mortuum fit vivum ; quod est inconveniens. Si non informatur, ergo necesse est dolorem novum elici ; sed similiter posset elici, si ille non praecessisset : ergo etc.

Item, iuxta hoc quaeritur, utrum attritio fiat contritio. Et quod non, videtur, quia ortum habet a timore servili, qui expellitur, non formatur. Quod autem fiat, videtur, quia ortum habet a fide informi, quae non expellitur, sed formatur : ergo similiter et attritio.

Conclusio

Attritio praecedit impii iustificationem secundum legelm communem

Respondeo : Dicendum quod secundum speciale privilegium potest Deus iustificare sine omni praeparatione ; tamen secundum legem communem non iustificat nisi eos qui se praeparant, sicut dicitur in Zacharia [1, 3] : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Et quia praeparatio debet esse secundum convenientiam ad iustificationem, in qua est motus liberi arbitrii et contritio, necesse est quod homo se praeparet motu fidei et doloris, ita quod gratia inveniat liberum arbitrium in utroque istorum actuum ; vel etiam summe paratum ad utrumque, ita quod in eodem instanti paratum sit moveri, in quo gratia advenit. Et concedendae sunt rationes ad partem istam ; procedunt enim secundum legem communem, quae non praeiudicat privilegio speciali.

Ad rationes

1-2. Et ideo patet de Paulo. Similiter, quod nescit tarda molimina, dicendum quod verum est quod gratia subito venit, sed tamen homo non subito praeparatur.

Ad illud quod obicitur, utrum ille dolor formetur aut novus eliciatur, illi qui dicunt quod contritio sequitur culpae remissionem, dicunt quod novus elicitur, et post infusionem gratiae omnes virtutes habent novos actus. Sed illi qui dicunt quod contritio est in instanti iustificationis, necesse habent dicere quod dolor ille formatur et motus fidei sive liberi arbitrii.

Ad illud ergo quod quaeritur, utrum attritio fiat contritio, dicendum quod istud tripliciter potest intelligi : ut quod habitus, quo quis atteritur, formetur et illo conteratur, sicut fides informis fit formata ; et hoc credo verum : credo enim quod habitus poenitentiae informis per adventum gratiae formatur. Nec simile est de timore servili, in quo vivit voluntas peccandi. Secundo modo potest intelligi quantum ad actum substratum ; et adhuc concedo quod actus, qui in principio sui est attritio, antequam interrumpatur, fit contritio, sicut patet de motu quo quis vadit ad ecclesiam, si infundatur ei gratia in via. Tertio modo potest intelligi quantum ad conditionem superadditam, quia opus mortuum secundum partem illam qua mortuum est fiat vivum ; et hoc impossibile est, quia pars illa motus transiit et fuit informis et nunquam formatur, quia non resumitur idem quod praeteriit.

PrevBack to TopNext