Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum confessio necessario sequatur iustificationem.

Quarto quaeritur, utrum confessio necessario sequitur iustificationem.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Quia iste peccator tenetur confiteri ; sed constat quod gratia non absolvit ipsum a praecepto confessionis : ergo post gratiam susceptam adhuc tenetur.

Item, contritus et confessus tenetur satisfacere ; sed concessio non absolvit a satisfactione, quae est posterior ipsa : ergo nec contritio a confessione. Sed contritus est iustificatus : ergo iustificatus tenetur confiteri.

Item, Dominus praecepit poenitentiam agere, Matthaei 4, 11 ; sed in perfectione poenitentiae sunt ista tria, scilicet "contritio, confessio, et satisfactio", sicut dicit Magister in littera, supra, distinctione decima sexta, in principio ; ergo non implet homo praeceptum nisi confiteatur : ergo tenetur homo confiteri quantumcumque iustificatus.

Item, iustificationi necessarium est propositum confitendi ; sed propositum aut desinit esse efficax aut exit in actum, cum se offerunt tempus et locus. Sed, proposito confitendi desinente, desinit aliquis esse iustus ; et necesse est non esse propositum efficax vel hominem confiteri : ergo vel necesse est quod post iustificationem homo confiteatur vel quod a iustitia cadat.

Contra : Qui habet iustitiam habet omne quod ad salutem est necessarium ; sed omnis iustificatus habet iustitiam : ergo habet omne quod ad salutem est necessarium. Si ergo confessio non est necessaria ad iustificationem, nec post iustificationem est necessaria ad salutem : ergo iustificatus ad confessionem non tenetur.

Item, si iustificatus tenetur ad confessionem, aut ergo propter deletionem culpae, aut propter deletionem poenae ; non culpae, quia culpa iam deleta est ; non poenae, quia tanta potest esse contrition quod delet totam poenam ; et si aliquod residuum est, potest deleri per satisfactionem exteriorem : ergo nullo modo tenetur.

Item, duplex est forum, scilicet forum Dei et forum Ecclesiae ; secundum forum Dei punitur quis in purgatorio multo gravius quam in hoc mundo ; secundum forum Ecclesiae in hac vita ; sed potest quis renuntiare iudicari in foro minori, ut transferat se ad forum maius : ergo aliquis licite post contritionem potest exspectare poenam purgatoriam : ergo non tenetur iudicari in foro Ecclesiae : ergo nec confiteri.

Item, ponatur quod aliquis conteratur et nihil cogitet de confessione, constans est quod iste habet gratiam ; et non omittit : ergo non cadit a gratia, quia non intervenit contemptus ; ergo quamdiu non cogitat, non peccat. Esto quod sic moriatur, constat quod salvatur, etiam sine confessione : ergo etc. Et ad hoc sunt multae auctoritates quas adducit Magister in littera.

Respondeo : Dicendum quod confessio est instituta sub praecepto, sieut melius patebit infra ; et ideo, quia ab hoc praecepto peccans per susceptionem gratiae non absolvitur, adhuc confiteri tenetur ; et ideo, si non confitetur, cadit a iustitia. Sicut enim nullus potest iustificari qui sacramenta contemnat, sic nullus in iustitia perseverat, si post iustificationem ex contemptu negligat confiteri. Et ideo, si potest confifori et non curat, cadit a iustitia, cum cadit a proposito confitendi, sine quo iustificari non poterat. Concedendum ergo quod confessio post iustificationem est necessaria necessitate praecepti, a qua tamen excusat impossibilitas. Unde et rationes ad banc partem sunt concedendae.

Conclusio

Confessio etiam post iustificationem est necessaria necessitate praecepti, a qua tamen impossibilitas excusat

Ad illud ergo quod obicitur : qui habet iustitiam habet omne quod necessarium est ad salutem, dicendum quod verum est, si perseveret in illa ; sed, quamvis sine confessione possit quis iustitiam adipisci, tamen in illa non potest diu permanere sine confessione quin omittat. Non solum autem sunt necessaria ad salutem illa quae necessario requiruntur ad iustitiae adeptionem, verum etiam illa quae requiruntur ad habitae conservationem.

Ad illud quod obicitur : aut est necessaria propter deletionem culpae etc., dicendum quod. ista non est ratio, sed institutio. Quia enim confessio instituta est sub praecepto, ideo nemo absolvitur, sed quilibet tenetur, quantumcumque poena et culpa deleatur. Valet tamen ad deletionem culpae quantum ad eos qui se non paraverunt sufficienter omnino, et etiam poenae quantum ad alios, et ad multas utilitates, sicut infra melius apparebit, propter quod eam Dominus instituit.

Ad illud quod obicitur de duplici foro, dicendum quod poenitens, quamdiu est in hac vita, subiectus est foro Ecclesiae, ita quod ab ipso non potest appellare. Praeterea, fecit iniuriam Ecclesiae, et ideo, si potest comparere, tenetur, nisi per impossibilitatem excusetur. Nemo enim ad forum purgatorii admittitur qui forum Ecclesiae contempsit, cum in nullo fiat iniuria peccatori, sed in utroque iustitia.

Ad illud quod obicitur de illo qui nihil cogitat, dicendum quod hoc potest esse duplici ex causa : vel propter intensionem doloris, vel propter occupationem superfluae sollicitudinis. Quantum ad primum, quia Dominus cor eius occupavit, si non fuit mora superflua nec indiscretio aliqua, credo quod Dominus absolvit et voluntatem pro opere computat ; et computatur iste cum illis qui excusantur propter impossibilitatem, habentes devotionem in sacramento. Si autem non cogitat nec curat, aliis sollicitudinibus occupatus, maxime si locum et tempus habuit confitendi ore, tunc non excusatur, immo ob peccatum omissionis reputabitur reus mortis, maxime si non fuerit sic morte praeventus quin bene posset et deberet recogitare et petere sacramentum Ecclesiae.

PrevBack to TopNext