Dubia
Dubia
Dub. 1
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Cassiodorus : Votum pro operatione iudicatur. Videtur enim male dicere, quia secundum hoc tantum valet si quis habet voluntatem confitendi, quantum si confitetur : frustra ergo confitetur. Item, aut sacramentum confert aliquid habenti bonam voluntatem aut nihil. Si aliquid, ergo non est idem et aequivalens velle et sacramentum suscipere. Si nihil confert habenti bonam voluntatem, et nulli alii confert, ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod votum hic dicitur firmum propositum, et hoc computatur pro operatione, non quia tantum valeat omnino, sed quia hoc etiam Deus acceptat ; et si adsit votum et desit facultas, Deus excusatum habet. Concedo ergo bene quod semper aliquid recipit qui opere accipit sacramentum et aliquam utilitatem habet ; tamen ubi deest facultas, Deus reputat sufficiens ad impetrandum ipsum votum ; et ubi adest, antequam perveniat ad opus, reputat conveniens ad obtinendum gratiam. Nec tamen frustra confitetur ; si nim pro loco et tempore, non confiteretur, verum votum non esset aut esse desisteret, si prius esset.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod nemo potest confiteri nisi suscitatus. Videtur enim non esse verum quod dicit, quia secundum hoc, cum nullus mortuus teneatur ad sui suscitationem, quia hoc est impossibile, nullus peccator tenetur ad confessionem ; quod est inconveniens.
Respondeo : Dicendum quod posse confiteri est dupliciter : aut peccatum detegendo, ut sit confessio manifesta, et sic potest fieri etiam a peccatore ; aut ut sit confessio vere reconciliativa, et sic non potest fieri nisi a iusto et suscitato. Si enim alias fiat, absolvitur exterius, sed non interius. Nihil enim ad salutem valet alicui poenam temporalem taxare, quousque Dominus absolvat ab aeterna.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut anima vita corporis, ita eius vita Deus est. Videtur enim esse falsum, quia anima vivificando informat corpus, sed Deus non est forma animae. Item, corpus privatum animae vita non resuscitatur nisi per miraculum. Ergo videtur quod iustificatio sit miraculosa ; quod non videtur, cum nemo admiretur hoc nec sit insolitum.
Respondeo : Dicendum quod sic Deus est vita animae, sicut anima corporis, quodam modo, et quodam modo non sic. In hoc enim est similitudo, quod quemadmodum corpus indiget anima et ab ipsa vivificatur, quamdiu illi coniungitur, et per eius separationem vilescit, sic, quamdiu anima unitur Deo per caritatem, vivificatur, et quando separatur ab eo, moritur et vilescit. In hoc autem est dissimilitudo, quia anima coniungitur naturaliter et naturaliter ex corruptione naturae separatur, ita quod appetitus et indigentia est in utroque, quia constituunt tertium ; ex Deo autem et anima non fit unum. Et praeterea, coniunctio illa est voluntatis ex utraque parte ; et hinc est quod, quia voluntas nostra naturaliter est vertibilis et divina misericordia prompta est misereri, quod resuscitatio animae non est miraculosa, sed ut proprius loquamur, est mirabilis.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non meretur iustificari qui in vita sua non vult peccatum confiteri. Videtur enim improprie loqui, quia iustificatio antecedit omne meritum : ergo nullus iustificari meretur. Item quaeritur : cum omnes virtutes dentur homini, scilicet fides, caritas etc., quare magis vocatur iustificatio deletio culpae quam aliud ? Item, cum anima dicatur iustificari, vivificari, sanari et renovari, quaeritur, quae sit differentia inter haec.
Respondeo : Dicendum quod iustificatio non cadit sub merito condigni, cadit tamen sub merito congrui. Dicitur autem reparatio animae iustificatio. Peccatum enim actuale est deordinatio sive obliquatio circa aliquem actum animae ; et per hanc separatur anima a Deo et ex hoc incurrit duplex malum, scilicet difficultatem ad bonum, et ista dicitur vetustas, qua anima iam inveterata est ; et pronitatem ad malum, et haec dicitur infirmitas ; unde omne peccatum dicitur iniustitia, dicitur mors, dicitur vetustas, dicitur infirmitas. Per oppositum igitur anima in adventu gratiae vivificatur, et ex susceptione virtutum ordinantium universas potentias iustificatur, et hoc quidem fit in instanti ; unde iustificatio dicitur a iustitia generali ; sed sanatur ulterius per gratiam contritio sacramentorum et renovatur per bonum exercitium et fit semper ad bonum habilior. Unde dicit Apostolus, II ad Corinthios 4, 16 : "Quod renovatur de die in diem", sicut exterior de die in diem corrumpitur.
Unde notandum quod peccatum uno modo dicitur infirmitas et vetustas, alio modo sequela peccati. Et primo quidem modo statim fit sanatio et renovatio ; secundo modo successive, nec pervenitur ad perfectam sanitatem et novitatem nisi in gloria, eo quod semper manet pronitas et difficultas in via.
Quod ergo quaeritur : quare dicitur iustificatio ? dicendum quod dicitur a iustitia generali, non a iustitia cardinali. Quod quaeritur, quomodo haec differant, iam patet. Patet etiam illud quod consuevit quaeri, cuius sit sanare. Dico enim quod contritionis, in quantum est actus virtutum, est iustificare ; sed eius, in quantum est sacramentalis, est curare - sacramenta enim proprie sanant et virtutes rectificant - sed in quantum est gratiae, est vivificare ; in quantum horum omnium, renovare.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit Chrysostomus : Nisi purgatus fuerit ab omni peccato per poenitentiam et confessionem vel Baptismum. Quaeritur, quomodo ista tria distinguantur : videtur enim confessio ab his non differre.
Respondeo : Dicendum quod curatio a morbo est dupliciter : aut per virtutem, aut per sacramentum. Si per virtutem, dicit per poenitentiam ; si per sacramentum, hoc est dupliciter, sicut duplex est tabula ; et sic est confessio et Baptismus. Aliter potest dici, et melius, quod Chrysostomus loquitur de adultis, et hi purgantur duplici sacramento, scilicet confessione et Baptismo ; et praeparatorium ad utrumque est contritio, et hanc nomine poenitentiae dat intelligi.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nemo dicat : Occulte ago poenitentiam : etc. Videtur enim ex hoc quod poenitentia omnis sit facienda in publico ; et illud videtur per litteram sequentem de Iob [31, 33] : Si erubui peccata mea etc. ; videtur secundum hoc quod quilibet teneatur confiteri peccata sua in conspectu populi : ergo non est vere poenitens qui confitetur in privato.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum. Videtur enim male dicere, quia culpa non alleviatur ex effectu sequenti, quamvis aggravetur. Ergo videtur quod mortale nunquam per confesionem fiat veniale. Item, veniale non fit mortale, ergo nec e converso. Item, si fit veniale quia Deus diInittit, pari ratione, immo multo fortiori deberet dicere de contritione.
Respondeo : Dicendum quod in absolutione, quae est in contritione, culpa recipit veniam quantum ad poenam aeternam ; in confessione vero partim recipit veniam, partim non, quia ad unam partem poenae ligatur, ab alia absolvitur. Et ideo dicit Ambrosius quod venialis efficitur, non quantum ad maculam, sed quantum ad obligationem ad poenam aliquam. Et sic patet illud.
Dub. VIII.
Item quaritur de hoc quod dicit : Dormiat in sacco. Non enim. videtur competrns, cum etiam multi in sericis, non asperis, poenitentiam agant.
Respondeo : Dicendum quod saccus accipitur pro qualicumque humiliatione, eo tropo quo species accipitur pro genere. Vel dicendum quod est perfectionis et consilium ; nec intelligitur de sacco exterius, sed quod interius feratur vestimentum asperum. Vel dicendum, et melius, quod ita est intelligendum, quod ingrediatur Ecclesiam, sicut dormire in sacco ; non enim intelligitur de templo materiali, sed de unitate spirituali ; sic interius debet esse amictus sacco, quia vera poenitentia debet esse humilis et austera, quorum utrumque notatur in sacco et fuit in Ninivitis. Sed ista auctoritas non videtur ad propositum de confessione ; et ideo dicendum quod adducta est non propter confessionem, sed propter satisfactionem ; facit tamen ad confessionem quasi a posteriori. Et sic patet illud.