Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum mandatum de confessione pertineat ad legem naturae

Circa primum, quod in lege naturae fuerit instituta, videtur. Super illud Genesis 3, 9 : "Adam, ubi es ?" Glossa : "Verba increpantis sunt et ad confessionem cogentis, non ignorantis". Sed Adam non tenebatur nisi ad legem naturae : ergo confessio est de iure naturali, confessio scilicet vocalis, quia vocaliter ei Dominus loquebatur et ille vocaliter respondebat.

Item, Iob 31, 33 : "Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi iniquitatem meam in sinu meo", quasi dicat : non. Ergo peccatum erat abscondere peccatum, et ut peccatum reprobabat Iob ; sed ipse non tenebatur nisi ad ius naturale : ergo ius naturale prohibet absconsionem peccati : ergo praecipit vel suadet confessionem.

Item, Gregorius, ibidem in Glossa : "Vere humilis et mala sua cognoscit et voce confessionis aperit". Sed humilitas de peccatis commissis est de iure naturali : ergo et vox confessionis peccati.

Item, ratione videtur, quia duplex est confessio, scilicet confessio taudis et confessio peccati, et utraque est in gloriam Dei, sicut patet, quia dixit Iosue ad Achor, Confitere peccatum et da gloriam Deo, Iosue 7, 19 ; sed natura dictat Deum glorificandum et dictat Deum laudandum, non tantum corde, sed etiam ore : ergo pari ratione dictat peccatum utroque modo confitendum.

Item, poenitentia tres habet partes, scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem ; sed contritio et satisfactio sunt de lege naturali : ergo pari ratione et confessio.

Item, omne opus virtutis spectat ad dictamen naturae ; sed confessio peccati est opus virtutis : ergo etc. Probatio minoris : Veritas, ut vult Philosophus, est virtus et veritas est illa quae habilitat ad dicendum verum ; sed maxima difficultas est in enarrando suum peccatum vere : ergo maxime circa hunc actum consistit virtus : ergo etc.

Contra : "Ius naturale, ut dicit Isidorus, est idem apud omnes" ; sed confessio peccati non est eadem apud omnes : ergo confessio peccati non est de iure naturali.

Item, videtur quod sit contra naturam, quia naturale est cuilibet et de natura recta "celare amici commissum", sicut dicitur Proverbiorum 11, 13 ; sed magis se debet quisque diligere quam proximum ex dictamine naturae : ergo natura dictat peccata propria esse celanda.

Item, naturale est cuilibet celare verenda corporis, ergo similiter verenda spiritus ; sed peccata sunt turpitudines animae : ergo peccatum confiteri potius est contra naturam quam secundum naturam.

Item, recta ratio, quae est naturae conformis, erubescit turpia cogitare : ergo, si plus est referre sive dicere, per naturam erubescit dicere : ergo, cum cogitare turpia et facere sit contra naturam et rationem rectam, pari ratione et referre.

Item, per naturam recordatio iniuriarum est occasio inimicitiae confirmandae ; sed peccator per peccatum est iniuriatus Deo : ergo recordando peccatum et narrando renovat inimicitias. Sed quod facit hominem inimicum Deo vel magis inimicum est contra naturam et rationem rectam : ergo et confessio sceleris.

Conclusio

Vocaliter confiteri Deo non dictat natura specialiter et per modum necessitatis nisi in casu; sed homini confiteri dictat tantum in generali

Respondeo : Dicendum quod dupliciter sunt aliqua de dictamine iuris naturalis : aut in generali aut in speciali. In speciali, ut honorare parentes ; in generali vero dictat natura ea quae superaddit lex evangelica, sicut sunt aliqua supererogationis, ut consilia, vel etiam aliqua sacramenta.

Intelligendum est igitur quod est confessio peccati mentalis et vocalis. Mentalis confessio est recognitio peccati et offensae ; et haec est de dictamine naturae in speciali, secundum quod cognitio offensae est de dictamine naturae. Cognitio autem offensae humanae est de dictamine naturae per se, secudum quod est rationalis ; sed cognitio offensae divinae est de dictamine naturae adiutae aliquo modo per fidem. Quomodo enim scit homo se offendere Deum, quem non videt, nisi per aliquem radium fidei hoc cognosceret ? Cum autem hoc cognoscit, quod Deum per praevaricationem inhonorat, natura dictat quod ab ipso est misericordia humiliter petenda ; et hoc nunquam est nisi recognoscatur culpa.

Vocalis vero confessio est duplex, scilicet quae fit Deo et quae fit homini. Vocaliter confiteri Deo dictat natura non simpliciter, sed in casu, ut puta, quando Deus exigit, sicut exegit ab Adam et a Cain ; vocaliter autem confiteri homini non dictat natura nisi in generali. Dictat enim quod omnibus modis reconciliari oportet Deo quibus ipse statuit. Unde natura dictabat, quodsi Deus arbitrum constitueret inter se et peccatorem, quod ipsi esset culpa revelanda ; et ita dictabat in generali ; dictabat etiam quod illi essent dicenda vera.

Et sic patet quomodo confessio spectat ad legem naturae. Quaedam enim est de dictamine naturae per modum necessitatis, quia natura dictat illam simpliciter et specialiter. Quaedam etiam est de dictamine naturae per modum expedientis simpliciter, sed necessitatis in casu, ut confessio vocalis facta Deo. Quaedam vero dictabat in universali solum, et haec est confessio facta homini.

Ad rationes

1-3. Ex his patent obiecta ad primam partem ; nam auctoritates procedunt secundum primam viam vel secundam, ut patet.

Similiter prima ratio inducta ex simili in confessione vocali laudis, quia sicut in casu laudare oportet ore, tamen semper debet actu vel habitu laudare in corde, sic etiam intelligendum de confessione peccati.

Ad illud quod obicitur de partibus aliis, scilicet contritione et satisfactione, dicendum quod istae tres partes respiciunt poenitentiam secundum quod est virtus et secundum quod est sacramentum ; sed specialiter contritio et satisfactio respiciunt virtutem, sed confessio magis est poenitentiae ut est sacramentum, sicut melius patebit infra. Confessio enim peccati, quae fit homini, ortum habet non tantum a natura, sed etiam ab institutione divina.

Et ex hoc patet responsio ad ultimum, quod dicit quod est opus virtutis. Dico enim quod revera opus virtutis est, sed non omnino ; sed virtutis cum adiunctione institutionis sacramenti. Veritas enim non dictat quod peccata occulta dicantur homini ; similiter nec poenitentia dictat illud per se, quantumcumque homo doleat ; sed cum Deus instituit, tunc virtus obedientiae imperavit, poenitentia acceleravit et veritas actum direxit. Et ita patet ad quam virtutem spectet confiteri et quomodo sit opus virtutis et cuius. Unde poenitentia in generali dictat illam, secundum quod est virtus volens facere emendam ; obedientia per mandatum specificat ; veritas elicit et regulat.

Ad illud quod obicitur in oppositum, quod non est idem apud omnes, dicendum quod illud intelligitur de eo quod natura dictat in particulari, non in universali.

2-5. Ad illud quod obicitur, quod manifestare peccatum est contra rationem, dicendum quod peccati propalatio potest fieri dupliciter : vel ad sui ipsius commendationem, sicut faciunt peccatores, qui laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, quorum viae perversae etc., quibus est facta frons mulieris meretricis, et de quibus dicitur : Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt etc. ; et haec est contra naturam et contra rationem rectam et ad provocandam divinam inimicitiam ; et verecundia et confusio huic opposita est adducens gratiam et gloriam. Alia est confessio ad sui accusationem ad inveniendam divinam propitiationem ; et haec est ordinata ad faciendam emendam et ad curandam plagam occultam. Unde sicut natura dictat vulnus, etiam in locis secretis, aperiendum medico ad curationem, quamvis dictet pudenda operienda, sic est de peccatis. Et sicut, si aliquis nollet vulnus ostendere, iudicaretur superbus et stultus et faceret contra naturam et salutem suam, sic intelligendum est in proposito.

Et ex hoc patet responsio ad omnes rationes. Nam, si vulnus amici deberet curari per meam confessionem sicut et proprium, dictaret ratio et natura quod ego deberem ipsum prodere. Quamvis autem naturae dictamini consonum sit erubescere, et nunquam deberet esse sine confusione, propter illam tamen non est confessio dimittenda ; et hoc propter multiplicem utilitatem quam habet. Et propter hanc instituit eam Deus.

Valet enim ad peccati cognitionem propter instructionem sacerdotis, Deuteronomii 17, 8 : "Si difficile et ambiguum apud te" etc. Ad cogniti deletionem, Psalmo [31, 5] : "Dixi, confitebor" etc. ; si propositum valet, quanto magis valet opus. Ad cogniti et deleti satisfactionem, quia erubescentia in confessione est magna pars satisfactionis, Ecclesiastici 4, 25 : "Est confusio adducens gratiam et gloriam". Ad poenae diminutionem vi clavium, Matthaei 16, 19 : "Quodcumque solveris super terram" etc. Ad Dei laudem, Iosue 7, 19 : "Da gloriam Deo et confitere" etc., et : Indica mihi, quid feceris. Ad intercessorum multiplicationem, Iacobi ultimo, 16 : "Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem" etc. Ad conscientiae assecurationem ; Unde David statim, cum dixit : Peccavi, audivit : Transtulit Dominus etc., II Regum 12, 13. "Et hoc magnum bonum est", II ad Corinthios 1, 12 : "Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae".

PrevBack to TopNext