Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum confessio fuerit instituta in lege scripta.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Levitici 16, 21 dicitur de sacerdote qui debebat hircum emissarium emittere : "Confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata". Sed non poterat sacerdos confiteri peccata aliorum, nisi illi prius confiterentur ea : ergo videtur quod ibi fuit confessio instituta.
Item, hoc videtur auctoritate Salomonis, qui Proverbiorum 28, 13 dicit : "Qui abscondit scelera sua non dirigetur". Constat quod loquitur his qui erant tempore Legis, et constat quod non intelligit de absconsione respectu Dei, cui omnia sunt nota : ergo respectu ministri Dei : ergo etc.
Item, Isaiae 43, 26 : "Narra, si quid habes, ut iustificeris" ; sed narratio dicit actum sermonis et confessionem vocalem ; et constat quod loquitur pro tempore Legis, quia exhortando, non praedicendo : ergo videtur quod tempore Legis esset confessio in praecepto.
Item, ratione videtur : plus est aliquid profiteri facto quam verbo, plus etiam confiteri peccatum coram omnibus quam coram uno ; sed ipsi confitebantur se peccatores coram omnibus, dum offerebant hostiam pro peccato : ergo, cum ad hanc tenerentur, videtur quod multo fortius ad confessionem oris.
Item, confessio oris instituta est ad hoc ut sacerdos sit medius arbiter ; sed in Lege Veteri sacerdos erat mediator ; unde per totum Leviticum, ubi agitur de oblatione, dicitur : Orabitque sacerdos et remittetur ei.
Item, Vetus Lex fuit lex rigoris, et magis puniebantur quam in Nova ; sed confusio quae est in poenitentia est magna poena ; ergo magis fuit competens Legi Veteri quam Novae.
Item, ratio quare instituta est confessio, est ut fiat reconciliatio Ecclesiae ; sed Ecclesia erat in Veteri Testamento et unitas magna, quia unus iniuriabatur, dum peccabat, toti multitudini, sicut manifestum est in Achor : ergo tunc debuit institui confession peccati.
Contra : Augustinus: "Oblatio sacrificiorum confessio fuit peccatorum". Ergo videtur quod non fuerit ibi alia confessio quam oblatio.
Item, confessio ordinata est ad absolutionem ; sed Lex transgredientes ex certa scientia faciebat occidi sine misericordia : cum ergo non teneretur aliquis facere se occidi, non tenebatur confiteri.
Item, in confessione manifestantur quae cordis sunt et occulta ; sed "Lex prohibebat manum, non animum": ergo confessio Legi non competebat.
Item, si confessio fuit in Lege, aut sicut morale aut sicut sacramentale. Si ergo sicut morale, ergo similiter fuisset in lege naturae ; si sicut sacramentale, ergo, cum alia et alia sint sacramenta Novae Legis et Veteris, non deberet esse in Nova.
Conclusio
Confessio vocalis ut Sacrametum instituta est tantum in lege evangelica nec praecessit in lege veteri nisi in figura insinuata
Respondeo : Dicendum quod duo sunt principaliter in confessione, propter quae oportuit et conveniens fuit confessionem institui. Primum est propter detectionem peccati et manifestationem, et iste est finis confessionis in se. Secundus finis est propter reconciliationem faciendam Deo et eius Ecclesiae. Primo igitur fit propter peccati detectionem. Peccator enim, dum male agit, odit lucem ; et ideo in reversione ad iustitiam oportet redargui opera infructuosa tenebrarum, quae autem arguuntur a lumine manifestantur, ut habetur ad Ephesios 5, 11-13 ; hoc autem est per confessionem. Et ideo debuit in ea Lege institui confessio, in qua est manifestatio veritatis, in ea, inquam, Lege, in qua Verbum caro factum est, ut intelligibile fieret sensibile et manifestum ; in ea Lege debent occulta et tenebrosa opera manifestari et verba cordis formam vocis induere ; haec autem est Lex gratiae : et ideo confessionis institutio quantum ad primum finem competit Legi gratiae.
Alius finis est ad reconciliationem faciendam, humano arbitrio mediante ; ideo fit homini, ut homo sit iudex et arbiter inter Deum et peccatorem. Arbiter autem talis debet esse, qui possit manum ponere in utrumque ; talis autem non potuit esse, quousque Deus factus est homo ; et tunc homo deificatus datus est nobis mediator et arbiter Christus, qui potuit arguere et manum ponere in utrumque. Hic autem reliquit in Ecclesia successores, quos et arbitros constituit et rectores Ecclesiae, quibus commisit auctoritatem reconciliandi. Et quoniam haec auctoritas primo fuit in Christo et in nullo potuit esse ; antequam veniret ille praecipuus mediator, et hoc solum in Lege Nova fuit, ideo tantum in hac Lege institui confessio debuit.
Concedo igitur quod confessio, prout est sacramentum, confessio, inquam, vocalis, solius Novae Legis fuit, nec praecessit in Lege Veteri nisi in figura, quia illi Legi non competebat. Praecessit autem in hoc, quod sacerdotibus data erat auctoritas discernendi inter lepram et non lepram, sanctum et profanum. Sed haec quidem erant corporalia et non spiritualia. Et illam figuram ostendit Dominus impletam esse in Lege Nova, cum mundatos ad sacerdotes mittebat, ut dicitur Matthaei 8, 4 ; ubi volunt aliqui dicere quod confessio fuit instituta, sed magis, ut videbitur, fuit ibi insinuata.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod fuit ibi confessio, quia sacerdos confitebatur, dicendum quod talis non erat confessio sacramentalis quae fit homini, de qua nunc loquimur, qua aliquis se accusat ; sed confessio illa fiebat Deo in generali de peccatis ipsius multitudinis, non alicuius particularis personae.
Ad illud quod obicitur de absconsione, dicendum quod intelligit de absconsione quae est per peccati defensionem et palliationem, sicut faciunt hypocritae ; et illud est falsitatis, et hoc est contra legem naturae, et respectu Dei et respectu hominis. Quamvis autem sit prohibitum mentiri, non tamen est praeceptum dicere omnem veritatem.
Ad illud quod obicitur de narratione, dicendum quod intelligitur de narratione secundum linguam et os cordis. Vel, si intelligatur secundum os corporis, adhuc intelligitur quod fiat respectu Dei, quemadmodum fit oratio vocalis, non ad Deum instruendum, sed ad excitandum in nobis affectum pudoris vel amoris vel doloris vel alicuius alterius affectionis.
Ad illud quod obicitur, quod profitebantur facto, dicendum quod illa oblatio non erat professiva peccati, sed oblationis. hostiae pro peccato ; ex consequenti autem ostendebatur peccator. Sed hoc non est in speciali, sed in generali, nec magis sacerdoti quam alii. Et hoc quidem decebat aliquo modo fieri, quia iam ecclesiastica unitas in conformitate sacramentorum et uniformitate cultus divini coeperat inchoari.
Ad illud quod obicitur, quod sacerdos erat mediator, dicendum quod, etsi mediator esset ad offerendum hostias figurales, non tamen erat mediator in absolvendo ; et ideo sacerdoti non debebat fieri confessio peccati, sed oblatio hirci vel vituli. Non sic est de sacerdote Novi Testamenti, qui, sicut verum Christi corpus conficit et potestatem habet ad conficiendum, sic auctoritatem habet ad corpus mysticum absolvendum.
Ad illud quod obicitur, quod Lex Vetus erat lex rigoris et oneris, dicendum quod, quamvis confessio onerosa videatur propter pudorem, tamen est sarcina miro modo allevians per absolutionem ; et ideo illi Legi non competebat. Hic enim fit ab omni peccato absolutio, ibi vero sine omni misericordia gravis peccatoris fiebat damnatio ; propterea non competebat illi Legi talis perfectio.