Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum baptismus Ioannis a Deo fuerit institutus.
Et quod fuerit a Deo institutus, videtur : Quia ille est institutor rei qui iubet rem fieri et cuius auctoritate fit ; sed Ioannes auctoritate Domini et mandato baptizabat ; unde Ioannis 1, 33 : "Qui misit me baptizare, ille mihi dixit": ergo Ioannes a Domino missus erat ad baptizandum ; et sic etc.
Item, baptizator sive baptista nomen est officii et officii honorabilis ; sed nemo assumit sibi honorem, sicut dicitur ad Hebraeos 5, 4, alioquin non est assumptio, sed usurpatio : ergo Ioannes fuit factus a Domino baptista ; et si hoc, ergo et baptismus eius est a Domino institutus.
Item, fiat deductio Domini Iesu : "Baptismus Ioannis de caelo erat an ex hominibus ?" Si ex hominibus ; ergo non erat ei credendum. Si de caelo, ergo institutus fuit ab ipso Deo.
Contra : Si baptismus Ioannis fuit a Domino institutus, cum ergo debeat a quo instituitur denominari, non deberet dici baptismus Ioannis, sed Dei. Media patet, quia baptismus Christi dabatur a Petro et a Paulo et ab eis non denominabatur, sed tantum a Christo, qui erat institutor. Iuxta hoc quaeritur, cum Evangelium non tantum denominetur ab auctore principali, sed etiam a scriptore, ut Evangelium Ioannis, quare non similiter baptismus ?
Conclusio
Baptismi a Ioanne denominati principalis institutor fuit Deus, sed Ioannes fuit administrator plenarius et praecipuus
Respondeo : Dicendum quod baptismi Ioannis Deus fuit principalis institutor, sicut ptobant rationes primae ; sed Ioannes fuit administrator plenarius et praecipuus : plenarius, quia Deus nihil ibi faciebat quod per ipsum non fieret, totum enim administrabat, quia tantum exterius lavabat ; praecipuus vero, quia Deus per ipsum instituit et ei officium baptizandi commisit, ut nullus baptizaret mo baptismo nisi ipse vel aliquis eius auctoritate. Et inde est quod denominabatur a Ioanne et cessavit ; Ioanne cessante. Sed in Baptismo Christi nullus erat administrator plenarius, quia ibi est interior regeneratio, quae solum fit a Deo, non ministerio humano ; nullus etiam praecipuus, quia Christus instituit Baptisma suum non per aliquem hominem, sed per se ipsum ; nulli etiam sic commisit suum officium, ut alii eius auctoritate baptizarent. Ideo non denominatur ab eis Baptismus Christi nec cessat, eis cessantibus.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de Evangelio, dicendum quod Evangelista fuit administrator plenarius, quia quantum ad verba et intellectum : verba enim ex se dicebant non omnino eadem quae Christus in praedicando dixerat ; rursus, sensum servabant ; sed illi primo illuminati fuerunt et postmodum aliis exprimebant. In sacramentis non sic, quia Apostoli signa ex se non habebnt, sed a Domino instituta ; rursus, per gratiam, qua erant purgati, alios non purgabant. Ideo non sic dicitur Baptismus Matthaei sicut Evangelium Matthaei dicitur.