Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Ad quid fuerit institutus baptismus Ioannis.

Secundo quaeritur, ad quid fuerit baptismus Ioannis institutus.

Rationes principales

Et quod ad significandum, videtur : Per illud quod dicit Hugo: "Inter Baptisma Christi et baptisma Ioannis hoc interest, quia ibi solum sacramentum dabatur, hic sacramentum et res sacramenti, scilicet in Baptismo Christi": ergo, si sacramenti est significare, patet quod ad significandum.

Item, per rationem videtur, quia magis conveniebat baptismus Ioannis cum Baptismo Christi quam baptismus legalis ; sed ille, ut dicit Hugo, significabat Baptisma Christi : ergo multo fortius congruit quod baptisma Ioannis.

Item, quod fuerit institutus ad efficiendum, videtur : Quia dicitur Marci 1, 4 : "Erat Ioannes baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum". Ergo, cum remissio peccatorum non sit sine gratia, videtur quod dabat gratiam.

Item, ratione videtur, quia, sicut dicit Hugo, quemadmodum crescit in sacramentis expressio significationis, crescit efficacia sanctificationis, et hoc secundum quod magis appropinquant ad adventum Christi. Sed baptismus Ioannis expressius signum erat quam circumcisio et adventui magis appropinquabat : ergo maiorem efficaciam habebat.

Praeterea, si nullam habebat interius efficaciam, cum ablutio carnis parvae vel nullius esset utilitatis, non erat acceptandum nec approbandum : ergo stulte fecerunt qui susceperunt ; male etiam fecit Christus, qui approbavit, dum ab eo baptizari voluit, sicut dicitur Matthaei 3, 13. Ergo, si nec illi faciebant stulte nec Christus male, ergo aliquam efficaciam habuit.

Item, quod maiorem efficaciam habuit quam Baptismus Christi, videtur, quia Christus baptizatus est baptismate Ioannis, non suo : ergo ex opere praeposuit illud suo ; sed non esset praeponendum nisi esset maioris virtutis et efficaciae : ergo etc.

Contra : Quod nec ad significandum nec ad efficiendum, videtur : Quia, si ad significandum tantum, ergo fuit sacramentum Legi Veteris ; si ad efficiendum, fuit Novae : ergo, cum baptismus Ioannis non fuerit sacramentum Legis Veteris, quia Ioannes est terminus Legis, nec Novae, manifestum est quod nec significavit nec efficientiam hauit.

Item, quod nihil interius fecerit, videtur, quia Marci 1, 8 dicitur : "Ego baptizo vos aqua" ; et Ioannis 1, 31 : "Propterea veni ego in aqua baptizans" ; et Actuum 1, 5 : "Quia Ioannes baptizavit aqua".

Item, super illud Ioannis 3, 23 : "Erat Ioannes baptizans" etc., Glossa : "Quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit baptisma Ioannis ante Baptismum Christi". Ergo secundum hoc solum instruebat et nihil gratiae conferebat : patet igitur etc.

Conclusio

Baptismus Ioannis fuit institutus ad significandum, non ad efficiendum.

Respondeo : Dicendum quod baptisma Ioannis fuit institutum ad praesignandum Baptisma Christi, sicut dicit Magister quod "erat sacrae rei signum, quia significabat Baptismum Christi", et ratione huius erat quodam modo sacramentum. Fuit etiam institutum ad assuefaciendum ad Baptismum Christi, Matthaei 3, 11 : "Ego baptizo" etc., Glossa : "Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo et praedicando praecurro, sic baptizando ad Baptisma Christi diriga" m ; et quantum ad hoc non est sacramentum, sed sacramentale, sicut torneamentum, in quo milites assuescunt, non est bellum. Fuit et tertio ad Baptismum Christi initiandum, manifestando auctorem et praeparando materiam, et hoc, cum baptizavit Christum, manifestatus est Christus, Ioannis 1, 31 : "Ut manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans" ; et in illo baptizandi actu "contulit Christus aquis vim regenerativam contactu carnis suae", ut dicit Beda. Et quantum ad hoc quod fuit initium Novae Legis, non fuit sacramentum nec omnino Veteris nec omnino Novae Legis.

Concedendum est igitur quod fuit institutum ad significandum, non ad efficiendum, sicut dicit Hugo ; nec oportet quod sacramentum sit Veteris Legis propter hoc quod initiabat sacramentum Novae.

Ad rationes

Quod obicitur de illo verbo : praedicans etc., Glossa exponit sic : "Poenitentiae baptismum dicit in remissionem peccatorum, et tunc tantum praedicavit, non dedit". Unde baptismus ille poenitentiae non erat baptismus Ioannis quem ipse dabat, sed Baptismus Christi quem Ioannes praedicabat.

Ad illud quod obicitur, quod expressius signum est quam legalia, dicendum quod circumcisio instituta fuit in remedium, non tantum in signum ; sed baptismus Ioannis tantum in signum, non in remedium ; quodsi esset in remedium, utique esset efficacius remedium sicut erat expressius signum.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod si nullius utilitatis etc., dicendum quod, quamvis interius non purgaret, non tamen erat inutile, quia instruebat et assuefaciebat ; et quod amplius est, fuit via manifestandi Christum et praeparandi materiam Baptismo Christi. Et inde est quod Christus in eo baptizari voluit, ut se baptizando materiam suo Baptismati praepararet sanctificando aquam. Et sic patet sequens, quia non praeposuit suo, sed ordinavit ad suum Baptismum.

PrevBack to TopNext