Quaestio 3
Quaestio 3
A quo fuerit instituta confessio.
Rationes principales
Et quod fuerit instituta a Christo, videtur : Quia sacerdotium fuit institutum a Christo ad remissionem peccatorum et absolutionem ; sed sacerdotes non possunt nec debent solvere nisi sciant a quo solvant ; sed, posito posteriori, ponitur prius : ergo, si Christus instituit absolutionem, multo fortius confessionem.
Item, cuius est instituere totum, et partes ; sed Dominus instituit poenitentiam, cum praedicavit et praecepit : "Agite poenitentiam", Matthaei 4, 17 : ergo tunc instituit confessionem.
Item, confiteri peccata occulta, hoc est magnae perfectionis et superadditum mandatis legalibus ; sed nullus potest hoc praecipere nisi qui per omnia potest super hominem : ergo solus Christus ad confessionem peccatorum potuit obligare.
Item, Ioannes praecucurrit Salvatorem et verus fuit praecursor, non tantum in verbis, sed in gestis ; sed omnes qui baptizabantur a Ioanne, confitebantur peccata, Matthaei 3, 6 : ergo sicut praecessit in Ioanne baptismus praeparationis et confessio, ita utrumque debuit institui a Christo.
Itemi hoc sacramentum per necessarium est sicut Baptismus, quia est secunda tabula post naufragium, quando iam non valet Baptismus ; sed Christus per se ipsum nos liberavit a naufragio et primam tabulam instituit : ergo vdetur quod similiter et secundam, et ita confessionem ipsam.
Contra : Sacramentis, quae Dominus instituit, ipsemet usus fuit, ut prius visum est in Baptismo et Eucharistia ; sed ipse nunquam fuit confessus aliquod peccatum : ergo etc.
Item, Christus in factis suis nobis dedit exemplum ; sed ipse absolvit sine omni confessione mulierem in adulterio deprehensam : ergo non videtur, instituisse confessionem, sed potius noluisse.
Item, quaero : ubi instituit ? Si tu dicas, ibi : Agite poenitentiam, contra : nondum erant sacerdotes quibus passent et deberent eonfiteri : ergo in illa praedicatione non implicabatur confessio.
Item, dicunt alii quod instituit ibi, ubi misit leprosum ad sacerdotes. Sed contra : Matthaei 8, 4 dicitur : "Vade, ostende te sacerdotibus et offer munus quod praecepit Moyses". Ergo constat quod mandavit facere quod fiebat in Lege, et illud non erat confessio vocalis : ergo etc.
Conclusio
Sacramentum confessionis Dominus instituit per se quoad formale, quod est potestas absolvendi; sed quoad materiale, quod est peccati detectio, non per se instituit sive promulgavit, sed per Apostolos auctoritatem dando et insinuando
Respondeo : Dicendum quod duo sunt in confessione : unum formate et completivum, et hoc est absolutio sive potestas absolvendi vel medicandi ; et hanc Dominus instituit, qui potestatem clavium concessit ; et penes hoc residet virtus. Aliud autem est materiale, et hoc est detectio peccati sive morbi ; et hoc Dominus non instituit in se, sed insinuavit.
Ratio autem quare non instituit, ut dicunt aliqui, haec fuit, quia sufficit aegroto exponere medicum et medicinam ; et ulterius confessio peccati non valet extorta, sed debet esse voluntaria : ideo Dominus insinuavit, relinquens hoc in voluntate aegrotantium. Et hoc est quod dicit Hugo: "Medicis dixit ut curarent, sed infirmis non dixit ut ad medicos curandi causa venirent ; hoc quasi certum esse voluit, quod aegri libenter salutem quaererent et se curandos offerrent, si medicos invenirent".
Et licet hoc sit satis probabile, potest tamen et aliter dici, quod Dominus confessionem per se non instituit, quia est in remedium recidivantium. Quia Christus erat Ecclesiae fundator, et venientibus omnium peccatorum per Baptismum fiebat remissio, ideo ab eo non debuit institui confessio, ne ex verbo Domini daretur aliquibus recidivandi occasio. Cum autem Ecclesia fuit instituta, labi homines coeperunt ; et tunc remedium, ne desperarent vel contemnerent, publicari oportuit : et ideo per Apostolos confessio debuit institui auctoritate sibi a Domino tradita in clavibus sibi datis, in quibus potestatem acceperant sanandi, et ita imperandi modum convenientem saluti ; et hoc quidem erat per morbi detectionem et peccantis humiliationem et sacerdotalem absolutionem. Et ideo confessio fuit a Domino insinuata, ab Aposfolis instituta, ab episcopo Ierosolymitano, scilicet Iacobo, promulgata ; sicut et sententia de non servandis legalibus promulgata fuit, Actuum 15, 19 ; sic et confessio omnibus peccantibus indicta et imposita fuit, Iacobi 5, 16 : "Confitemini alterutrum" etc.
Et iterum, non solum haec est ratio, sed etiam ulterior esse potest. Confessio enim hominis est opus pure ; unde non est data virtus sacramenti ipsi confessioni, sed absolutioni ; et ideo recte hominibus puris institutio debuit reservari.
Ex his quae dicta sunt quatuor possunt rationes elici quare Dominus immediate confessionem et expresse non instituit : prima quidem, quia non oportuit ; secunda vero, quia in hoc voluntariam esse debere docuit ; tertia, quia est sacramentum recidivantium ; quarta, quia, quantum est de se, est opus humanum. Unde credo quod per se non instituit ; et si dicatur instituisse, hoc est intelligendum insinuando et auctoritatem dando.
Ad rationes
1-2. Ex hoc patet responsio ad primum et secundum. Dominus enim formale poenitentiae instituit per se, materiale autem non ; et ratio visa est supra.
Ad tertium patet responsio, quia Apostoli hoc poterant praecipere auctoritate clavium sibi datarum, quia aliter frustra essent datae.
Ad illud quod obicitur, quod confitebantur etc., dicendum quod utrumque Salvator implevit, sed unum per se, quia decebat ipsum, sed alterum per alios, quia eos decebat uti confessione. Christus enim, qui omnia sciebat, sine confessione oris absolvebat ; sed hoc Apostoli facere non poterant, quia nisi per aegrotum non poterant nosse plagam.